|
LIBER PSALMORUM
PSALMUS
1 1 Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum et
in via peccatorum non stetit et in conventu derisorum non sedit, 2
sed in lege Domini voluntas eius, et in lege eius meditatur die ac
nocte. 3 Et erit tamquam lignum plantatum secus decursus
aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo; et folium eius non
defluet, et omnia, quaecumque faciet, prosperabuntur. 4 Non sic
impii, non sic, sed tamquam pulvis, quem proicit ventus. 5 Ideo non
consurgent impii in iudicio, neque peccatores in concilio
iustorum. 6 Quoniam novit Dominus viam iustorum, et iter impiorum
peribit.
PSALMUS
2 1 Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt
inania? 2 Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in
unum adversus Dominum et adversus christum eius: 3 Dirumpamus
vincula eorum et proiciamus a nobis iugum ipsorum! . 4 Qui habitat
in caelis, irridebit eos, Dominus subsannabit eos. 5 Tunc loquetur
ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos: 6 Ego autem
constitui regem meum super Sion, montem sanctum meum! . 7 Praedicabo
decretum eius. Dominus dixit ad me: Filius meus es tu; ego hodie
genui te. 8 Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam et
possessionem tuam terminos terrae. 9 Reges eos in virga ferrea et
tamquam vas figuli confringes eos . 10 Et nunc, reges,
intellegite; erudimini, qui iudicatis terram. 11 Servite Domino in
timore et exsultate ei cum tremore. 12 Apprehendite disciplinam, ne
quando irascatur, et pereatis de via, cum exarserit in brevi ira
eius. Beati omnes, qui confidunt in eo.
PSALMUS
3 1 PSALMUS. David, cum fugit a filio suo
Absalom. 2 Domine, quid multiplicati sunt, qui tribulant
me? Multi insurgunt adversum me, 3 multi dicunt animae meae:
Non est salus ipsi in Deo . 4 Tu autem, Domine, protector meus
es, gloria mea et exaltans caput meum. 5 Voce mea ad Dominum
clamavi, et exaudivit me de monte sancto suo. 6 Ego obdormivi et
soporatus sum, exsurrexi, quia Dominus suscepit me. 7 Non timebo
milia populi circumdantis me. Exsurge, Domine salvum me fac, Deus
meus; 8 quoniam tu percussisti in maxillam omnes adversantes
mihi, dentes peccatorum contrivisti. 9 Domini est salus, et super
populum tuum benedictio tua.
PSALMUS
4 1 Magistro chori. Fidibus. PSALMUS. David. 2
Cum invocarem, exaudivit me Deus iustitiae meae. In tribulatione
dilatasti mihi; miserere mei et exaudi orationem meam. 3 Filii
hominum, usquequo gravi corde? Ut quid diligitis vanitatem et quaeritis
mendacium? 4 Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum
suum; Dominus exaudiet, cum clamavero ad eum. 5 Irascimini et nolite
peccare; loquimini in cordibus vestris, in cubilibus vestris et
conquiescite. 6 Sacrificate sacrificium iustitiae et sperate in
Domino. 7 Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona? . Leva in
signum super nos lumen vultus tui, Domine! 8 Maiorem dedisti laetitiam
in corde meo, quam cum multiplicantur frumentum et vinum eorum. 9 In
pace in idipsum dormiam et requiescam, quoniam tu, Domine, singulariter
in spe constituisti me.
PSALMUS
5 1 Magistro chori. Ad tibias. PSALMUS.
David. 2 Verba mea auribus percipe, Domine; intellege gemitum
meum. 3 Intende voci clamoris mei, rex meus et Deus meus. 4
Quoniam ad te orabo, Domine, mane exaudies vocem meam; mane astabo
tibi et exspectabo. 5 Quoniam non Deus volens iniquitatem tu
es; neque habitabit iuxta te malignus, 6 neque permanebunt iniusti
ante oculos tuos. 7 Odisti omnes, qui operantur iniquitatem, perdes
omnes, qui loquuntur mendacium; virum sanguinum et dolosum abominabitur
Dominus. 8 Ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in
domum tuam; adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo. 9 Domine,
deduc me in iustitia tua propter inimicos meos, dirige in conspectu meo
viam tuam. 10 Quoniam non est in ore eorum veritas, cor eorum
fovea; sepulcrum patens est guttur eorum, molliunt linguas
suas. 11 Iudica illos, Deus; decidant a cogitationibus
suis; secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, quoniam
irritaverunt te, Domine. 12 Et omnes, qui sperant in te, laetentur,
in aeternum exsultent. Obumbrabis eis, et gloriabuntur in te, qui
diligunt nomen tuum; 13 quoniam tu benedices iusto, Domine, quasi
scuto, bona voluntate coronabis eum.
PSALMUS
6 1 Magistro chori. Fidibus. Super octavam. PSALMUS.
David. 2 Domine, ne in furore tuo arguas me neque in ira tua
corripias me. 3 Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum; sana me,
Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea. 4 Et anima mea turbata est
valde, sed tu, Domine, usquequo? 5 Convertere, Domine, eripe animam
meam; salvum me fac propter misericordiam tuam. 6 Quoniam non est in
morte, qui memor sit tui; in inferno autem quis confitebitur tibi? 7
Laboravi in gemitu meo, lavabam per singulas noctes lectum
meum; lacrimis meis stratum meum rigabam. 8 Turbatus est a maerore
oculus meus, inveteravi inter omnes inimicos meos. 9 Discedite a me,
omnes, qui operamini iniquitatem, quoniam exaudivit Dominus vocem
fletus mei. 10 Exaudivit Dominus deprecationem meam, Dominus
orationem meam suscepit. 11 Erubescant et conturbentur vehementer omnes
inimici mei; convertantur et erubescant valde velociter.
PSALMUS
7 1 Lamentatio David, quam cantavit Domino propter
Chus Beniaminitam. 2 Domine Deus meus, in te speravi; salvum me
fac ex omnibus persequentibus me et libera me, 3 ne quando rapiat ut
leo animam meam discerpens, dum non est qui salvum faciat. 4 Domine
Deus meus, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis, 5 si
reddidi retribuenti mihi mala et exspoliavi inimicum meum dimittens
inanem, 6 persequatur inimicus animam meam et comprehendat et
conculcet in terra vitam meam et gloriam meam in pulverem deducat. 7
Exsurge, Domine, in ira tua et exaltare contra indignationem inimicorum
meorum et exsurge, Deus meus, in iudicio, quod mandasti. 8 Et
synagoga populorum circumdabit te, et super hanc in altum
regredere: 9 Dominus iudicat populos. Iudica me, Domine, secundum
iustitiam meam et secundum innocentiam meam, quae est in me. 10
Consumatur nequitia peccatorum; et iustum confirma: scrutans corda
et renes Deus iustus. 11 Adiutorium meum apud Deum, qui salvos facit
rectos corde. 12 Deus iudex iustus, fortis, irascens per singulos
dies. 13 Nonne iterum gladium suum exacuit, arcum suum tetendit et
paravit illum? 14 Et paravit sibi vasa mortis, sagittas suas
ardentes effecit. 15 Ecce parturiit iniustitiam, concepit dolorem et
peperit iniquitatem; 16 lacum aperuit et effodit eum et incidit in
foveam, quam fecit. 17 Convertetur dolor eius in caput eius, et in
verticem ipsius iniquitas eius descendet. 18 Confitebor Domino secundum
iustitiam eius et psallam nomini Domini Altissimi.
PSALMUS
8 1 Magistro chori. Ad modum cantici " Torcularia...
". PSALMUS. David. 2 Domine, Dominus noster, quam admirabile est
nomen tuum in universa terra, quoniam elevata est magnificentia tua
super caelos. 3 Ex ore infantium et lactantium perfecisti
laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem. 4
Quando video caelos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas,
quae tu fundasti, 5 quid est homo, quod memor es eius, aut filius
hominis, quoniam visitas eum? 6 Minuisti eum paulo minus ab
angelis, gloria et honore coronasti eum 7 et constituisti eum super
opera manuum tuarum. Omnia subiecisti sub pedibus eius: 8 oves et
boves universas, insuper et pecora campi, 9 volucres caeli et pisces
maris, quaecumque perambulant semitas maris. 10 Domine, Dominus
noster, quam admirabile est nomen tuum in universa
terra!
PSALMUS
9 1 Magistro chori. Ad modum cantici " Mut labben ".
PSALMUS. David. 2 ALEPH. Confitebor tibi, Domine, in toto corde
meo, narrabo omnia mirabilia tua. 3 Laetabor et exsultabo in
te, psallam nomini tuo, Altissime. 4 BETH. Cum convertuntur inimici
mei retrorsum, infirmantur et pereunt a facie tua. 5 Quoniam fecisti
iudicium meum et causam meam, sedisti super thronum, qui iudicas
iustitiam. 6 GHIMEL. Increpasti gentes, perdidisti impium; nomen
eorum delesti in aeternum et in saeculum saeculi. 7 Inimici defecerunt,
solitudines sempiternae factae sunt; et civitates destruxisti: periit
memoria eorum cum ipsis. 8 HE. Dominus autem in aeternum
sedebit, paravit in iudicium thronum suum; 9 et ipse iudicabit orbem
terrae in iustitia, iudicabit populos in aequitate. 10 VAU. Et erit
Dominus refugium oppresso, refugium in opportunitatibus, in
tribulatione. 11 Et sperent in te, qui noverunt nomen tuum, quoniam
non dereliquisti quaerentes te, Domine. 12 ZAIN. Psallite Domino, qui
habitat in Sion; annuntiate inter gentes studia eius. 13 Quoniam
requirens sanguinem recordatus est eorum, non est oblitus clamorem
pauperum. 14 HETH. Miserere mei, Domine; vide afflictionem meam de
inimicis meis, qui exaltas me de portis mortis, 15 ut annuntiem
omnes laudationes tuas in portis filiae Sion, exsultem in salutari
tuo. 16 TETH. Infixae sunt gentes in fovea, quam fecerunt; in laqueo
isto, quem absconderunt, comprehensus est pes eorum. 17 Manifestavit
se Dominus iudicium faciens; in operibus manuum suarum comprehensus est
peccator. 18 IOD. Convertentur peccatores in infernum, omnes gentes,
quae obliviscuntur Deum. 19 CAPH. Quoniam non in finem oblivio erit
pauperis; exspectatio pauperum non peribit in aeternum. 20 Exsurge,
Domine, non confortetur homo; iudicentur gentes in conspectu tuo. 21
Constitue, Domine, terrorem super eos; sciant gentes quoniam homines
sunt.
PSALMUS
10 (Vg 9, 22-39) 1 LAMED. Ut quid, Domine, stas a
longe, abscondis te in opportunitatibus, in tribulatione? 2 Dum
superbit, impius insequitur pauperem; comprehendantur in consiliis,
quae cogitant. 3 Quoniam gloriatur peccator in desideriis animae
suae, et avarus sibi benedicit. 4 NUN. Spernit Dominum peccator in
arrogantia sua: Non requiret; non est Deus . 5 Hae sunt omnes
cogitationes eius; prosperantur viae illius in omni tempore. Excelsa
nimis iudicia tua a facie eius; omnes inimicos suos aspernatur. 6
Dixit enim in corde suo: Non movebor; in generationem et generationem
ero sine malo . 7 PHE. Cuius maledictione os plenum est et
fraudulentia et dolo, sub lingua eius labor et nequitia. 8 Sedet in
insidiis ad vicos, in occultis interficit innocentem. 9 SADE. Oculi
eius in pauperem respiciunt; insidiatur in abscondito quasi leo in
spelunca sua. Insidiatur, ut rapiat pauperem; rapit pauperem, dum
attrahit in laqueum suum. 10 Irruit et inclinat se, et miseri
cadunt in fortitudine brachiorum eius. 11 Dixit enim in corde suo:
Oblitus est Deus; avertit faciem suam, non videbit in finem . - 12
COPH. Exsurge, Domine Deus, exalta manum tuam, ne obliviscaris
pauperum. 13 Propter quid spernit impius Deum? Dixit enim in corde
suo: Non requires . 14 RES. Vidisti: tu laborem et dolorem
consideras, ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelictus est
pauper, orphano tu factus es adiutor. 15 SIN. Contere brachium
peccatoris et maligni; quaeres peccatum illius et non invenies. 16
Dominus rex in aeternum et in saeculum saeculi: perierunt gentes de
terra illius. 17 TAU. Desiderium pauperum exaudisti,
Domine; confirmabis cor eorum, intendes aurem tuam 18 iudicare
pupillo et humili, ut non apponat ultra inducere timorem homo de
terra.
PSALMUS
11 (10) 1 Magistro chori. David. In Domino
confido, quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montem sicut
passer! 2 Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum, paraverunt
sagittas suas super nervum, ut sagittent in obscuro rectos corde. 3
Quando fundamenta evertuntur, iustus quid faciat? . 4 Dominus in
templo sancto suo, Dominus, in caelo sedes eius. Oculi eius in
pauperem respiciunt, palpebrae eius interrogant filios hominum. 5
Dominus interrogat iustum et impium; qui autem diligit iniquitatem,
odit anima eius. 6 Pluet super peccatores carbones ignis et
sulphur; et spiritus procellarum pars calicis eorum. 7 Quoniam
iustus Dominus et iustitias dilexit, recti videbunt vultum
eius.
PSALMUS
12 (11) 1 Magistro chori. Super octavam. PSALMUS.
David. 2 Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, quoniam
deminuti sunt fideles a filiis hominum. 3 Vana locuti sunt unusquisque
ad proximum suum; in labiis dolosis, in duplici corde locuti sunt. 4
Disperdat Dominus universa labia dolosa et linguam magniloquam. 5
Qui dixerunt: Lingua nostra magnificabimur, labia nostra a nobis
sunt; quis noster dominus est? . 6 Propter miseriam inopum et
gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus; ponam in salutari
illum, quem despiciunt . 7 Eloquia Domini eloquia casta, argentum
igne examinatum, separatum a terra, purgatum septuplum. 8 Tu,
Domine, servabis nos et custodies nos a generatione hac in
aeternum. In circuitu impii ambulant, cum exaltantur sordes inter
filios hominum.
PSALMUS
13 (12) 1 Magistro chori. PSALMUS. David. 2
Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? Usquequo avertes faciem
tuam a me? 3 Usquequo ponam consilia in anima mea, dolorem in corde
meo per diem? Usquequo exaltabitur inimicus meus super me? 4 Respice
et exaudi me, Domine Deus meus. Illumina oculos meos, ne quando
obdormiam in morte, 5 ne quando dicat inimicus meus: Praevalui
adversus eum! ; neque exsultent, qui tribulant me, si motus
fuero. 6 Ego autem in misericordia tua speravi. Exsultabit cor meum
in salutari tuo; cantabo Domino, qui bona tribuit mihi.
PSALMUS
14 (13) 1 Magistro chori. David. Dixit
insipiens in corde suo: Non est Deus . Corrupti sunt et
abominationes operati sunt; non est qui faciat bonum. 2 Dominus de
caelo prospexit super filios hominum, ut videret si est intellegens aut
requirens Deum. 3 Omnes declinaverunt, simul corrupti sunt; non est
qui faciat bonum, non est usque ad unum. 4 Nonne scient omnes, qui
operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam
panis? Dominum non invocaverunt; 5 illic trepidaverunt
timore, quoniam Deus cum generatione iusta est. 6 Vos consilium
inopis confundetis, Dominus autem spes eius est. 7 Quis dabit ex
Sion salutare Israel? Cum converterit Dominus captivitatem plebis
suae, exsultabit Iacob, et laetabitur Israel.
PSALMUS
15 (14) 1 PSALMUS. David. Domine, quis
habitabit in tabernaculo tuo? Quis requiescet in monte sancto tuo? 2
Qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam, qui loquitur
veritatem in corde suo, 3 qui non egit dolum in lingua sua nec fecit
proximo suo malum et opprobrium non intulit proximo suo. 4 Ad
nihilum reputatus est in conspectu eius malignus, timentes autem
Dominum glorificat. Qui iuravit in detrimentum suum et non mutat, 5
qui pecuniam suam non dedit ad usuram et munera super innocentem non
accepit. Qui facit haec, non movebitur in aeternum.
PSALMUS
16 (15) 1 Miktam. David. Conserva me, Deus,
quoniam speravi in te. 2 Dixi Domino: Dominus meus es tu, bonum mihi
non est sine te . 3 In sanctos, qui sunt in terra, inclitos
viros, omnis voluntas mea in eos. 4 Multiplicantur dolores eorum,
qui post deos alienos acceleraverunt. Non effundam libationes eorum de
sanguinibus neque assumam nomina eorum in labiis meis. 5 Dominus
pars hereditatis meae et calicis mei: tu es qui detines sortem
meam. 6 Funes ceciderunt mihi in praeclaris; insuper et hereditas
mea speciosa est mihi. 7 Benedicam Dominum, qui tribuit mihi
intellectum; insuper et in noctibus erudierunt me renes mei. 8
Proponebam Dominum in conspectu meo semper; quoniam a dextris est mihi,
non commovebor. 9 Propter hoc laetatum est cor meum, et
exsultaverunt praecordia mea; insuper et caro mea requiescet in
spe. 10 Quoniam non derelinques animam meam in inferno nec dabis
sanctum tuum videre corruptionem. 11 Notas mihi facies vias
vitae, plenitudinem laetitiae cum vultu tuo, delectationes in
dextera tua usque in finem.
PSALMUS
17 (16) 1 Precatio. David. Exaudi, Domine,
iustitiam meam, intende deprecationem meam. Auribus percipe
orationem meam, non in labiis dolosis. 2 De vultu tuo iudicium meum
prodeat; oculi tui videant aequitates. 3 Proba cor meum et visita
nocte; igne me examina, et non invenies in me iniquitatem. 4 Non
transgreditur os meum ad opera hominum, propter verba labiorum tuorum
custodivi me a viis violenti. 5 Retine gressus meos in semitis
tuis, ut non moveantur vestigia mea. 6 Ego ad te clamavi, quoniam
exaudis me, Deus; inclina aurem tuam mihi et exaudi verba mea. 7
Mirifica misericordias tuas, qui salvos facis ab
insurgentibus sperantes in dextera tua. 8 Custodi me ut pupillam
oculi, sub umbra alarum tuarum protege me 9 a facie impiorum, qui me
afflixerunt. Inimici mei in furore circumdederunt me, 10 adipem suum
concluserunt; os eorum locutum est superbiam. 11 Incedentes nunc
circumdederunt me, oculos suos statuerunt prosternere in terram. 12
Aspectus eorum quasi leonis parati ad praedam et sicut catuli leonis
recubantis in abditis. 13 Exsurge, Domine, praeveni eum, supplanta
eum; eripe animam meam ab impio framea tua, 14 a mortuis manu tua,
Domine, a mortuis, quorum defecit portio vitae. De reconditis tuis
adimpleas ventrem eorum, saturentur filii et dimittant reliquias
parvulis suis. 15 Ego autem in iustitia videbo faciem
tuam; satiabor, cum evigilavero, conspectu tuo.
PSALMUS
18 (17) 1 Magistro chori. David, servi
Domini, qui locutus est ad Dominum verba huius cantici, quando
Dominus eum liberaverat e potestate omnium inimicorum suorum 2 et e
manu Saul. Dixit igitur: Diligam te, Domine, fortitudo mea. 3
Domine, firmamentum meum et refugium meum et liberator meus; Deus meus,
adiutor meus, et sperabo in eum; protector meus et cornu salutis meae
et susceptor meus. 4 Laudabilem invocabo Dominum, et ab inimicis
meis salvus ero. 5 Circumdederunt me fluctus mortis, et torrentes
Belial conturbaverunt me; 6 funes inferni circumdederunt
me, praeoccupaverunt me laquei mortis. 7 In tribulatione mea
invocavi Dominum et ad Deum meum clamavi; exaudivit de templo suo
vocem meam, et clamor meus in conspectu eius introivit in aures
eius. 8 Commota est et contremuit terra; fundamenta montium concussa
sunt et commota sunt, quoniam iratus est. 9 Ascendit fumus de
naribus eius, et ignis de ore eius devorans; carbones succensi
processerunt ab eo. 10 Inclinavit caelos et descendit, et caligo sub
pedibus eius. 11 Et ascendit super cherub et volavit, ferebatur
super pennas ventorum. 12 Et posuit tenebras latibulum suum, in
circuitu eius tabernaculum eius, tenebrosa aqua, nubes aeris. 13
Prae fulgore in conspectu eius nubes transierunt, grando et carbones
ignis. 14 Et intonuit de caelo Dominus, et Altissimus dedit vocem
suam: grando et carbones ignis. 15 Et misit sagittas suas et
dissipavit eos, fulgura iecit et conturbavit eos. 16 Et apparuerunt
fontes aquarum, et revelata sunt fundamenta orbis terrarum ab
increpatione tua, Domine, ab inspiratione spiritus irae tuae. 17
Misit de summo et accepit me et assumpsit me de aquis multis; 18
eripuit me de inimicis meis fortissimis et ab his, qui oderunt
me, quoniam confortati sunt super me. 19 Oppugnaverunt me in die
afflictionis meae, et factus est Dominus fulcimentum meum; 20 et
eduxit me in latitudinem, salvum me fecit, quoniam voluit me. 21 Et
retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum puritatem
manuum mearum reddet mihi, 22 quia custodivi vias Domini nec impie
recessi a Deo meo. 23 Quoniam omnia iudicia eius in conspectu
meo, et iustitias eius non reppuli a me; 24 et fui immaculatus cum
eo et observavi me ab iniquitate. 25 Et retribuit mihi Dominus
secundum iustitiam meam et secundum puritatem manuum mearum in
conspectu oculorum eius. 26 Cum sancto sanctus eris et cum viro
innocente innocens eris 27 et cum electo electus eris et cum
perverso callidus eris. 28 Quoniam tu populum humilem salvum
facies et oculos superborum humiliabis. 29 Quoniam tu accendis
lucernam meam, Domine; Deus meus illuminat tenebras meas. 30 Quoniam
in te aggrediar hostium turmas et in Deo meo transiliam murum. 31
Deus, impolluta via eius, eloquia Domini igne examinata; protector
est omnium sperantium in se. 32 Quoniam quis Deus praeter
Dominum? Aut quae munitio praeter Deum nostrum? 33 Deus, qui
praecinxit me virtute et posuit immaculatam viam meam; 34 qui
perfecit pedes meos tamquam cervorum et super excelsa statuit me; 35
qui docet manus meas ad proelium, et tendunt arcum aereum brachia
mea. 36 Et dedisti mihi scutum salutis tuae, et dextera tua suscepit
me, et exauditio tua magnificavit me. 37 Dilatasti gressus meos
subtus me, et non sunt infirmata vestigia mea. 38 Persequebar
inimicos meos et comprehendebam illos et non convertebar, donec
deficerent. 39 Confringebam illos, nec poterant stare, cadebant
subtus pedes meos. 40 Et praecinxisti me virtute ad bellum et
supplantasti insurgentes in me subtus me. 41 Et inimicos meos dedisti
mihi dorsum et odientes me disperdidisti. 42 Clamaverunt, nec erat
qui salvos faceret, ad Dominum, nec exaudivit eos. 43 Et comminui
eos ut pulverem ante faciem venti, ut lutum platearum contrivi
eos. 44 Eripuisti me de contradictionibus populi, constituisti me in
caput gentium. Populus, quem non cognovi, servivit mihi, 45 in
auditu auris oboedivit mihi. Filii alieni blanditi sunt mihi, 46
filii alieni inveterati sunt, contremuerunt in abditis suis. 47
Vivit Dominus, et benedictus Adiutor meus, et exaltetur Deus salutis
meae. 48 Deus, qui das vindictas mihi et subdis populos sub
me, liberator meus de inimicis meis iracundis; 49 et ab
insurgentibus in me exaltas me, a viro iniquo eripis me. 50
Propterea confitebor tibi in nationibus, Domine, et nomini tuo psalmum
dicam, 51 magnificans salutes regis sui et faciens misericordiam
christo suo David et semini eius usque in saeculum.
PSALMUS
19 (18) 1 Magistro chori. PSALMUS. David. 2
Caeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum eius annuntiat
firmamentum. 3 Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat
scientiam. 4 Non sunt loquelae neque sermones, quorum non
intellegantur voces: 5 in omnem terram exivit sonus eorum, et in
fines orbis terrae verba eorum. 6 Soli posuit tabernaculum in
eis, et ipse, tamquam sponsus procedens de thalamo suo, exsultavit
ut gigas ad currendam viam. 7 A finibus caelorum egressio eius, et
occursus eius usque ad fines eorum, nec est quod se abscondat a calore
eius. 8 Lex Domini immaculata, reficiens animam, testimonium Domini
fidele, sapientiam praestans parvulis. 9 Iustitiae Domini rectae,
laetificantes corda, praeceptum Domini lucidum, illuminans
oculos. 10 Timor Domini mundus, permanens in saeculum
saeculi; iudicia Domini vera, iusta omnia simul, 11 desiderabilia
super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum
stillantem. 12 Etenim servus tuus eruditur in eis; in custodiendis
illis retributio multa. 13 Errores quis intellegit? Ab occultis
munda me 14 et a superbia custodi servum tuum, ne dominetur
mei, Tunc immaculatus ero et emundabor a delicto maximo. 15 Sint
ut complaceant eloquia oris mei, et meditatio cordis mei in conspectu
tuo. Domine, adiutor meus et redemptor meus.
PSALMUS
20 (19) 1 Magistro chori. PSALMUS. David. 2
Exaudiat te Dominus in die tribulationis, protegat te nomen Dei
Iacob. 3 Mittat tibi auxilium de sancto et de Sion tueatur te. 4
Memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue habeat. 5
Tribuat tibi secundum cor tuum et omne consilium tuum adimpleat. 6
Laetabimur in salutari tuo et in nomine Dei nostri levabimus
signa; impleat Dominus omnes petitiones tuas. 7 Nunc cognovi quoniam
salvum fecit Dominus christum suum: exaudivit illum de caelo sancto
suo, in virtutibus salutis dexterae eius. 8 Hi in curribus, et hi in
equis, nos autem nomen Domini Dei nostri invocavimus. 9 Ipsi
incurvati sunt et ceciderunt, nos autem surreximus et erecti
sumus. 10 Domine, salvum fac regem, et exaudi nos in die, qua
invocaverimus te.
PSALMUS
21 (20) 1 Magistro chori. PSALMUS. David. 2
Domine, in virtute tua laetabitur rex et super salutare tuum exsultabit
vehementer. 3 Desiderium cordis eius tribuisti ei et voluntatem
labiorum eius non denegasti. 4 Quoniam praevenisti eum in
benedictionibus dulcedinis; posuisti in capite eius coronam de auro
purissimo. 5 Vitam petiit a te, et tribuisti ei longitudinem dierum
in saeculum et in saeculum saeculi. 6 Magna est gloria eius in salutari
tuo, magnificentiam et decorem impones super eum; 7 quoniam pones
eum benedictionem in saeculum saeculi, laetificabis eum in gaudio ante
vultum tuum. 8 Quoniam rex sperat in Domino et in misericordia
Altissimi non commovebitur. 9 Inveniet manus tua omnes inimicos
tuos, dextera tua inveniet, qui te oderunt. 10 Pones eos ut clibanum
ignis in tempore vultus tui: Dominus in ira sua deglutiet eos, et
devorabit eos ignis. 11 Fructum eorum de terra perdes et semen eorum
de filiis hominum. 12 Quoniam intenderunt in te mala, cogitaverunt
consilia: nihil potuerunt. 13 Quoniam pones eos dorsum, arcus tuos
tendes in vultum eorum. 14 Exaltare, Domine, in virtute
tua; cantabimus et psallemus virtutes tuas.
PSALMUS
22 (21) 1 Magistro chori. Ad modum cantici " Cerva
diluculo ". PSALMUS. David. 2 Deus, Deus meus, quare me
dereliquisti? Longe a salute mea verba rugitus mei. 3 Deus meus,
clamo per diem, et non exaudis, et nocte, et non est requies mihi. 4
Tu autem sanctus es, qui habitas in laudibus Israel. 5 In te
speraverunt patres nostri, speraverunt, et liberasti eos; 6 ad te
clamaverunt et salvi facti sunt, in te speraverunt et non sunt
confusi. 7 Ego autem sum vermis et non homo, opprobrium hominum et
abiectio plebis. 8 Omnes videntes me deriserunt me; torquentes labia
moverunt caput: 9 Speravit in Domino: eripiat eum, salvum faciat
eum, quoniam vult eum . 10 Quoniam tu es qui extraxisti me de
ventre, spes mea ad ubera matris meae. 11 In te proiectus sum ex
utero, de ventre matris meae Deus meus es tu. 12 Ne longe fias a
me, quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui
adiuvet. 13 Circumdederunt me vituli multi, tauri Basan obsederunt
me. 14 Aperuerunt super me os suum sicut leo rapiens et
rugiens. 15 Sicut aqua effusus sum, et dissoluta sunt omnia ossa
mea. Factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris
mei. 16 Aruit tamquam testa palatum meum, et lingua mea adhaesit
faucibus meis, et in pulverem mortis deduxisti me. 17 Quoniam
circumdederunt me canes multi, concilium malignantium obsedit
me. Foderunt manus meas et pedes meos, 18 et dinumeravi omnia ossa
mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me; 19 diviserunt sibi
vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem. 20 Tu autem,
Domine, ne elongaveris; fortitudo mea, ad adiuvandum me festina. 21
Erue a framea animam meam et de manu canis unicam meam. 22 Salva me
ex ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam. 23 Narrabo
nomen tuum fratribus meis, in medio ecclesiae laudabo te. 24 Qui
timetis Dominum, laudate eum; universum semen Iacob, glorificate
eum. Metuat eum omne semen Israel, 25 quoniam non sprevit neque
despexit afflictionem pauperis nec avertit faciem suam ab eo et, cum
clamaret ad eum, exaudivit. 26 Apud te laus mea in ecclesia magna; vota
mea reddam in conspectu timentium eum. 27 Edent pauperes et
saturabuntur; et laudabunt Dominum, qui requirunt eum: Vivant
corda eorum in saeculum saeculi! . 28 Reminiscentur et convertentur ad
Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu
eius universae familiae gentium. 29 Quoniam Domini est regnum, et
ipse dominabitur gentium. 30 Ipsum solum adorabunt omnes, qui dormiunt
in terra; in conspectu eius procident omnes, qui descendunt in
pulverem. Anima autem mea illi vivet, 31 et semen meum serviet
ipsi. Narrabitur de Domino generationi venturae; 32 et annuntiabunt
iustitiam eius populo, qui nascetur: Haec fecit Dominus!
.
PSALMUS
23 (22) 1 PSALMUS. David. Dominus pascit me,
et nihil mihi deerit: 2 in pascuis virentibus me collocavit, super
aquas quietis eduxit me, 3 animam meam refecit. Deduxit me super
semitas iustitiae propter nomen suum. 4 Nam et si ambulavero in valle
umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Virga tua et
baculus tuus, ipsa me consolata sunt. 5 Parasti in conspectu meo
mensam adversus eos, qui tribulant me; impinguasti in oleo caput
meum, et calix meus redundat. 6 Etenim benignitas et misericordia
subsequentur me omnibus diebus vitae meae, et inhabitabo in domo
Domini in longitudinem dierum.
PSALMUS
24 (23) 1 David. PSALMUS. Domini est terra, et
plenitudo eius, orbis terrarum, et qui habitant in eo. 2 Quia ipse
super maria fundavit eum et super flumina firmavit eum. - 3 Quis
ascendet in montem Domini, aut quis stabit in loco sancto eius? 4
Innocens manibus et mundo corde, qui non levavit ad vana animam
suam nec iuravit in dolum. 5 Hic accipiet benedictionem a
Domino et iustificationem a Deo salutari suo. 6 Haec est generatio
quaerentium eum, quaerentium faciem Dei Iacob. 7 Attollite, portae,
capita vestra, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex
gloriae. 8 Quis est iste rex gloriae? Dominus fortis et
potens, Dominus potens in proelio. 9 Attollite, portae, capita
vestra, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex
gloriae. 10 Quis est iste rex gloriae? Dominus virtutum ipse est rex
gloriae.
PSALMUS
25 (24) 1 David. ALEPH. Ad te, Domine, levavi
animam meam, 2 BETH. Deus meus, in te confido; non erubescam. Neque
exsultent super me inimici mei, 3 GHIMEL. etenim universi, qui
sustinent te, non confundentur. Confundantur infideliter agentes
propter vanitatem. 4 DALETH. Vias tuas, Domine, demonstra mihi et
semitas tuas edoce me. 5 HE. Dirige me in veritate tua et doce
me, quia tu es Deus salutis meae, VAU. et te sustinui tota die. 6
ZAIN. Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum
tuarum, quoniam a saeculo sunt. 7 HETH. Peccata iuventutis meae et
delicta mea ne memineris; secundum misericordiam tuam memento mei
tu, propter bonitatem tuam, Domine. 8 TETH. Dulcis et rectus
Dominus, propter hoc peccatores viam docebit; 9 IOD. diriget
mansuetos in iudicio, docebit mites vias suas. 10 CAPH. Universae
viae Domini misericordia et veritas custodientibus testamentum eius et
testimonia eius. 11 LAMED. Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis
peccato meo: multum est enim. 12 MEM. Quis est homo, qui timet
Dominum? Docebit eum viam, quam eligat. 13 NUN. Anima eius in bonis
demorabitur, et semen eius hereditabit terram. 14 SAMECH.
Familiariter aget Dominus cum timentibus eum, ut testamentum suum
manifestet illis. 15 AIN. Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse
evellet de laqueo pedes meos. 16 PHE. Respice in me et miserere
mei, quia unicus et pauper sum ego. 17 SADE. Dilata angustias cordis
mei et de necessitatibus meis erue me. 18 Vide humilitatem meam et
laborem meum et dimitte universa delicta mea. 19 RES. Respice
inimicos meos, quoniam multiplicati sunt et odio crudeli oderunt
me. 20 SIN. Custodi animam meam et erue me; non erubescam, quoniam
speravi in te. 21 TAU. Innocentia et aequitas custodiant me, quia
sustinui te. 22 PHE. Libera, Deus, Israel ex omnibus tribulationibus
suis.
PSALMUS
26 (25) 1 David. Iudica me, Domine, quoniam
ego in innocentia mea ingressus sum et in Domino sperans non
infirmabor. 2 Proba me, Domine, et tenta me; ure renes meos et cor
meum. 3 Quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et ambulavi
in veritate tua. 4 Non sedi cum viris vanitatis et cum occulte
agentibus non introibo. 5 Odivi ecclesiam malignantium et cum impiis
non sedebo. 6 Lavabo in innocentia manus meas et circumdabo altare
tuum, Domine, 7 ut auditas faciam voces laudis et enarrem universa
mirabilia tua. 8 Domine, dilexi habitaculum domus tuae et locum
habitationis gloriae tuae. 9 Ne colligas cum impiis animam meam et
cum viris sanguinum vitam meam, 10 in quorum manibus iniquitates
sunt, dextera eorum repleta est muneribus. 11 Ego autem in
innocentia mea ingressus sum; redime me et miserere mei. 12 Pes meus
stetit in directo, in ecclesiis benedicam Domino.
PSALMUS
27 (26) 1 David. Dominus illuminatio mea et
salus mea; quem timebo? Dominus protector vitae meae; a quo
trepidabo? 2 Dum appropiant super me nocentes, ut edant carnes
meas; qui tribulant me et inimici mei, ipsi infirmati sunt et
ceciderunt. 3 Si consistant adversum me castra, non timebit cor
meum; si exsurgat adversum me proelium, in hoc ego sperabo. 4 Unum
petii a Domino, hoc requiram: ut inhabitem in domo Domini omnibus
diebus vitae meae, ut videam voluptatem Domini et visitem templum
eius. 5 Quoniam occultabit me in tentorio suo in die
malorum. Abscondet me in abscondito tabernaculi sui, in petra
exaltabit me. 6 Et nunc exaltatur caput meum super inimicos meos in
circuitu meo. Immolabo in tabernaculo eius hostias
vociferationis, cantabo et psalmum dicam Domino. 7 Exaudi, Domine,
vocem meam, qua clamavi; miserere mei et exaudi me. 8 De te dixit
cor meum: Exquirite faciem meam! . Faciem tuam, Domine,
exquiram. 9 Ne avertas faciem tuam a me, ne declines in ira a servo
tuo. Adiutor meus es tu, ne me reicias neque derelinquas me, Deus
salutis meae. 10 Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt
me, Dominus autem assumpsit me. 11 Ostende mihi, Domine, viam
tuam et dirige me in semitam rectam propter inimicos meos. 12 Ne
tradideris me in animam tribulantium me, quoniam insurrexerunt in me
testes iniqui, et qui violentiam spirant. 13 Credo videre bona
Domini in terra viventium. 14 Exspecta Dominum, viriliter age, et
confortetur cor tuum, et sustine Dominum.
PSALMUS
28 (27) 1 David. Ad te, Domine,
clamabo; Deus meus, ne sileas a me. Ne quando taceas a me, et
assimilabor descendentibus in lacum. 2 Exaudi vocem deprecationis meae,
dum clamo ad te, dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum. 3
Ne simul trahas me cum peccatoribus et cum operantibus
iniquitatem. Qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in
cordibus eorum. 4 Da illis secundum opera eorum et secundum
nequitiam adinventionum ipsorum. Secundum opus manuum eorum tribue
illis, redde retributionem eorum ipsis. 5 Quoniam non intellexerunt
opera Domini et opus manuum eius, destruet illos et non aedificabit
eos. 6 Benedictus Dominus, quoniam exaudivit vocem deprecationis
meae; 7 Dominus adiutor meus et protector meus, in ipso speravit cor
meum, et adiutus sum, et exsultavit cor meum, et in cantico meo
confitebor ei. 8 Dominus fortitudo plebi suae, et refugium
salvationum christi sui est. 9 Salvum fac populum tuum et benedic
hereditati tuae et pasce eos et extolle illos usque in
aeternum.
PSALMUS
29 (28) 1 PSALMUS. David. Afferte Domino,
filii Dei, afferte Domino gloriam et potentiam, 2 afferte Domino
gloriam nominis eius, adorate Dominum in splendore sancto. 3 Vox
Domini super aquas; Deus maiestatis intonuit, Dominus super aquas
multas. 4 Vox Domini in virtute, vox Domini in magnificentia. 5
Vox Domini confringentis cedros; et confringet Dominus cedros
Libani. 6 Et saltare faciet, tamquam vitulum, Libanum, et Sarion,
quemadmodum filium unicornium. - 7 Vox Domini intercidentis flammam
ignis, 8 vox Domini concutientis desertum, et concutiet Dominus
desertum Cades. 9 Vox Domini properantis partum cervarum, et
denudabit condensa; et in templo eius omnes dicent gloriam. 10
Dominus super diluvium habitat, et sedebit Dominus rex in
aeternum. 11 Dominus virtutem populo suo dabit, Dominus benedicet
populo suo in pace.
PSALMUS
30 (29) 1 PSALMUS. Canticum festi Dedicationis
Templi. David. 2 Exaltabo te, Domine, quoniam extraxisti me nec
delectasti inimicos meos super me. 3 Domine Deus meus, clamavi ad te,
et sanasti me. 4 Domine, eduxisti ab inferno animam
meam, vivificasti me, ut non descenderem in lacum. 5 Psallite
Domino, sancti eius, et confitemini memoriae sanctitatis eius, 6
quoniam ad momentum indignatio eius, et per vitam voluntas eius. Ad
vesperum demoratur fletus, ad matutinum laetitia. 7 Ego autem dixi
in securitate mea: Non movebor in aeternum . 8 Domine, in
voluntate tua praestitisti decori meo virtutem; avertisti faciem
tuam a me, et factus sum conturbatus. 9 Ad te, Domine,
clamabam et ad Deum meum deprecabar. 10 Quae utilitas in sanguine
meo, dum descendo in corruptionem? Numquid confitebitur tibi
pulvis aut annuntiabit veritatem tuam? 11 Audivit Dominus et
misertus est mei, Dominus factus est adiutor meus. 12 Convertisti
planctum meum in choros mihi, conscidisti saccum meum et accinxisti me
laetitia, 13 ut cantet tibi gloria mea et non taceat. Domine Deus
meus, in aeternum confitebor tibi.
PSALMUS
31 (30) 1 Magistro chori. PSALMUS. David. 2 In
te, Domine, speravi, non confundar in aeternum; in iustitia tua libera
me. 3 Inclina ad me aurem tuam, accelera, ut eruas me. Esto mihi
in rupem praesidii et in domum munitam, ut salvum me facias. 4
Quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu et propter nomen tuum
deduces me et pasces me. 5 Educes me de laqueo, quem absconderunt
mihi, quoniam tu es fortitudo mea. 6 In manus tuas commendo spiritum
meum; redemisti me, Domine, Deus veritatis. 7 Odisti observantes
vanitates supervacuas, ego autem in Domino speravi. 8 Exsultabo et
laetabor in misericordia tua, quoniam respexisti humilitatem
meam; agnovisti necessitates animae meae 9 nec conclusisti me in
manibus inimici; statuisti in loco spatioso pedes meos. 10 Miserere
mei, Domine, quoniam tribulor; conturbatus est in maerore oculus
meus, anima mea et venter meus. 11 Quoniam defecit in dolore vita
mea, et anni mei in gemitibus; infirmata est in paupertate virtus
mea, et ossa mea contabuerunt. 12 Apud omnes inimicos meos factus
sum opprobrium et vicinis meis valde et timor notis meis: qui
videbant me foras, fugiebant a me. 13 Oblivioni a corde datus sum
tamquam mortuus; factus sum tamquam vas perditum. 14 Quoniam audivi
vituperationem multorum: horror in circuitu; in eo dum convenirent
simul adversum me, auferre animam meam consiliati sunt. 15 Ego autem
in te speravi, Domine; dixi: Deus meus es tu, 16 in manibus tuis
sortes meae . Eripe me de manu inimicorum meorum et a
persequentibus me; 17 illustra faciem tuam super servum tuum, salvum
me fac in misericordia tua. 18 Domine, non confundar, quoniam invocavi
te; erubescant impii et obmutescant in inferno. 19 Muta fiant labia
dolosa, quae loquuntur adversus iustum proterva in superbia et in
abusione. 20 Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam
abscondisti timentibus te. Perfecisti eis, qui sperant in te, in
conspectu filiorum hominum. 21 Abscondes eos in abscondito faciei
tuae a conturbatione hominum; proteges eos in tabernaculo a
contradictione linguarum. 22 Benedictus Dominus, quoniam mirificavit
misericordiam suam mihi in civitate munita. 23 Ego autem dixi in
trepidatione mea: Praecisus sum a conspectu oculorum tuorum
. Verumtamen exaudisti vocem orationis meae, dum clamarem ad
te. 24 Diligite Dominum, omnes sancti eius: fideles conservat
Dominus et retribuit abundanter facientibus superbiam. 25 Viriliter
agite, et confortetur cor vestrum, omnes, qui speratis in
Domino.
PSALMUS
32 (31) 1 David. Maskil. Beatus, cui remissa
est iniquitas, et obtectum est peccatum. 2 Beatus vir, cui non
imputavit Dominus delictum, nec est in spiritu eius dolus. 3 Quoniam
tacui, inveteraverunt ossa mea, dum rugirem tota die. 4 Quoniam die
ac nocte gravata est super me manus tua, immutatus est vigor meus in
ardoribus aestatis. 5 Peccatum meum cognitum tibi feci et delictum
meum non abscondi. Dixi: Confitebor adversum me iniquitatem meam
Domino . Et tu remisisti impietatem peccati mei. 6 Propter hoc
orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Et in diluvio aquarum
multarum ad eum non approximabunt. 7 Tu es refugium meum, a
tribulatione conservabis me; exsultationibus salutis circumdabis
me. 8 Intellectum tibi dabo et instruam te in via, qua
gradieris; firmabo super te oculos meos. 9 Nolite fieri sicut equus
et mulus, quibus non est intellectus; in camo et freno si accedis ad
constringendum, non approximant ad te. 10 Multi dolores
impii, sperantem autem in Domino misericordia circumdabit. 11
Laetamini in Domino et exsultate, iusti; et gloriamini, omnes recti
corde.
PSALMUS
33 (32) 1 Exsultate, iusti, in Domino; rectos decet
collaudatio. 2 Confitemini Domino in cithara, in psalterio decem
chordarum psallite illi. 3 Cantate ei canticum novum, bene psallite
ei in vociferatione, 4 quia rectum est verbum Domini, et omnia opera
eius in fide. 5 Diligit iustitiam et iudicium; misericordia Domini
plena est terra. 6 Verbo Domini caeli facti sunt, et spiritu oris
eius omnis virtus eorum. 7 Congregans sicut in utre aquas
maris, ponens in thesauris abyssos. 8 Timeat Dominum omnis
terra, a facie autem eius formident omnes inhabitantes orbem. 9
Quoniam ipse dixit, et facta sunt, ipse mandavit, et creata sunt. 10
Dominus dissipat consilia gentium, irritas facit cogitationes
populorum. 11 Consilium autem Domini in aeternum manet, cogitationes
cordis eius in generatione et generationem. 12 Beata gens, cui Dominus
est Deus, populus, quem elegit in hereditatem sibi. 13 De caelo
respexit Dominus, vidit omnes filios hominum. 14 De loco habitaculi
sui respexit super omnes, qui habitant terram, 15 qui finxit
singillatim corda eorum, qui intellegit omnia opera eorum. 16 Non
salvatur rex per multam virtutem, et gigas non liberabitur in
multitudine virtutis suae. 17 Fallax equus ad salutem, in abundantia
autem virtutis suae non salvabit. 18 Ecce oculi Domini super metuentes
eum, in eos, qui sperant super misericordia eius, 19 ut eruat a
morte animas eorum et alat eos in fame. 20 Anima nostra sustinet
Dominum, quoniam adiutor et protector noster est; 21 quia in eo
laetabitur cor nostrum, et in nomine sancto eius speravimus. 22 Fiat
misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in
te.
PSALMUS
34 (33) 1 David, quando se mente alienatum
simulavit coram Abimelech et, ab illo dimissus, abiit. 2 ALEPH.
Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo. 3
BETH. In Domino gloriabitur anima mea, audiant mansueti et
laetentur. 4 GHIMEL. Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen
eius in idipsum. 5 DALETH. Exquisivi Dominum, et exaudivit me et ex
omnibus terroribus meis eripuit me. 6 HE. Respicite ad eum, et
illuminamini, et facies vestrae non confundentur. 7 ZAIN. Iste
pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum et de omnibus tribulationibus
eius salvavit eum. 8 HETH. Vallabit angelus Domini in circuitu timentes
eum et eripiet eos. 9 TETH. Gustate et videte quoniam suavis est
Dominus; beatus vir, qui sperat in eo. 10 IOD. Timete Dominum,
sancti eius, quoniam non est inopia timentibus eum. 11 CAPH. Divites
eguerunt et esurierunt, inquirentes autem Dominum non deficient omni
bono. 12 LAMED. Venite, filii, audite me: timorem Domini docebo
vos. 13 MEM. Quis est homo, qui vult vitam, diligit dies, ut videat
bonum? - 14 NUN. Prohibe linguam tuam a malo, et labia tua, ne
loquantur dolum. 15 SAMECH. Diverte a malo et fac bonum, inquire
pacem et persequere eam. 16 AIN. Oculi Domini super iustos, et aures
eius in clamorem eorum. 17 PHE. Vultus autem Domini super facientes
mala, ut perdat de terra memoriam eorum. 18 SADE. Clamaverunt, et
Dominus exaudivit et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit
eos. 19 COPH. Iuxta est Dominus iis, qui contrito sunt corde, et
confractos spiritu salvabit. 20 RES. Multae tribulationes
iustorum, et de omnibus his liberabit eos Dominus. 21 SIN. Custodit
omnia ossa eorum, unum ex his non conteretur. 22 TAU. Interficiet
peccatorem malitia; et, qui oderunt iustum, punientur. 23 PHE.
Redimet Dominus animas servorum suorum; et non punientur omnes, qui
sperant in eo.
PSALMUS
35 (34) 1 David. Iudica, Domine, iudicantes
me; impugna impugnantes me. 2 Apprehende clipeum et scutum et
exsurge in adiutorium mihi. 3 Effunde frameam et securim adversus
eos, qui persequuntur me. Dic animae meae: Salus tua ego sum . 4
Confundantur et revereantur quaerentes animam meam; avertantur
retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala. 5 Fiant tamquam
pulvis ante ventum, et angelus Domini impellens eos; 6 fiat via
illorum tenebrae et lubricum, et angelus Domini persequens eos. 7
Quoniam gratis absconderunt mihi laqueum suum, gratis foderunt foveam
animae meae. 8 Veniat illi calamitas, quam ignorat, et captio, quam
abscondit, apprehendat eum, et in eandem calamitatem ipse cadat. 9
Anima autem mea exsultabit in Domino et delectabitur super salutari
suo. 10 Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis
tibi? Eripiens inopem de manu fortiorum eius, egenum et pauperem a
diripientibus eum . 11 Surgentes testes iniqui, quae ignorabam,
interrogabant me; 12 retribuebant mihi mala pro bonis, desolatio est
animae meae. 13 Ego autem, cum infirmarentur, induebar
cilicio, humiliabam in ieiunio animam meam; et oratio mea in sinu
meo convertebatur. 14 Quasi pro proximo et quasi pro fratre meo
ambulabam, quasi lugens matrem contristatus incurvabar. 15 Cum autem
vacillarem, laetati sunt et convenerunt; convenerunt contra me
percutientes, et ignoravi. 16 Diripuerunt et non
desistebant; tentaverunt me, subsannaverunt me
subsannatione, frenduerunt super me dentibus suis. 17 Domine,
quamdiu aspicies? Restitue animam meam a malignitate eorum, a
leonibus unicam meam. 18 Confitebor tibi in ecclesia magna, in
populo multo laudabo te. 19 Non supergaudeant mihi inimici mei
mendaces, qui oderunt me gratis et annuunt oculis. 20 Etenim non
pacifice loquebantur et contra mansuetos terrae dolos cogitabant. 21
Et dilataverunt super me os suum; dixerunt: Euge, euge, viderunt
oculi nostri . - 22 Vidisti, Domine, ne sileas; Domine, ne discedas
a me. 23 Exsurge et evigila ad iudicium meum, Deus meus et Dominus
meus, ad causam meam. 24 Iudica me secundum iustitiam tuam, Domine Deus
meus, et non supergaudeant mihi. 25 Non dicant in cordibus
suis: Euge animae nostrae ; nec dicant: Devoravimus eum
. 26 Erubescant et revereantur simul, qui gratulantur malis
meis; induantur confusione et reverentia, qui magna loquuntur super
me 27 Exsultent et laetentur, qui volunt iustitiam meam, et dicant
semper: Magnificetur Dominus, qui vult pacem servi sui . 28 Et
lingua mea meditabitur iustitiam tuam, tota die laudem
tuam.
PSALMUS
36 (35) 1 Magistro chori. David, servi
Domini. 2 Susurrat iniquitas ad impium in medio cordis eius; non
est timor Dei ante oculos eius. 3 Quoniam blanditur ipsi in conspectu
eius, ut non inveniat iniquitatem suam et oderit. 4 Verba oris eius
iniquitas et dolus, desiit intellegere, ut bene ageret. 5
Iniquitatem meditatus est in cubili suo, astitit omni viae non
bonae, malitiam autem non odivit. 6 Domine, in caelo misericordia
tua, et veritas tua usque ad nubes; 7 iustitia tua sicut montes
Dei, iudicia tua abyssus multa: homines et iumenta salvabis,
Domine. 8 Quam pretiosa misericordia tua, Deus! Filii autem hominum
in tegmine alarum tuarum sperabunt; 9 inebriabuntur ab ubertate domus
tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos. 10 Quoniam apud te
est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen. 11 Praetende
misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam his, qui recto sunt
corde. 12 Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatoris non
moveat me. 13 Ibi ceciderunt, qui operantur iniquitatem, expulsi
sunt nec potuerunt stare.
PSALMUS
37 (36) 1 David. ALEPH. Noli aemulari in
malignantibus neque zelaveris facientes iniquitatem, 2 quoniam
tamquam fenum velociter arescent et quemadmodum herba virens
decident. 3 BETH. Spera in Domino et fac bonitatem, et inhabitabis
terram et pasceris in fide. 4 Delectare in Domino, et dabit tibi
petitiones cordis tui. 5 GHIMEL. Committe Domino viam tuam et spera in
eo, et ipse faciet; 6 et educet quasi lumen iustitiam tuam et
iudicium tuum tamquam meridiem. 7 DALETH. Quiesce in Domino et exspecta
eum; noli aemulari in eo, qui prosperatur in via sua, in homine, qui
molitur insidias. 8 HE. Desine ab ira et derelinque furorem, noli
aemulari, quod vertit ad malum, 9 quoniam qui malignantur,
exterminabuntur, sustinentes autem Dominum ipsi hereditabunt
terram. 10 VAU. Et adhuc pusillum et non erit peccator, et quaeres
locum eius et non invenies. 11 Mansueti autem hereditabunt terram et
delectabuntur in multitudine pacis. 12 ZAIN. Insidiabitur peccator
iusto et stridebit super eum dentibus suis. 13 Dominus autem
irridebit eum, quoniam prospicit quod veniet dies eius. 14 HETH.
Gladium evaginaverunt peccatores, intenderunt arcum suum, ut
deiciant pauperem et inopem, ut trucident recte ambulantes in
via. 15 Gladius eorum intrabit in corda ipsorum, et arcus eorum
confringetur. 16 TETH. Melius est modicum iusto super divitias
peccatorum multas, 17 quoniam brachia peccatorum
conterentur, confirmat autem iustos Dominus. 18 IOD. Novit Dominus
dies immaculatorum, et hereditas eorum in aeternum erit. 19 Non
confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur. 20
CAPH. Quia peccatores peribunt, inimici vero Domini ut decor camporum
deficient, quemadmodum fumus deficient. 21 LAMED. Mutuatur peccator
et non solvet, iustus autem miseretur et tribuet. 22 Quia benedicti
eius hereditabunt terram, maledicti autem eius exterminabuntur. 23
MEM. A Domino gressus hominis confirmantur, et viam eius volet. 24
Cum ceciderit, non collidetur, quia Dominus sustentat manum eius. 25
NUN. Iunior fui et senui et non vidi iustum derelictum nec semen
eius quaerens panem. 26 Tota die miseretur et commodat, et semen
illius in benedictione erit. 27 SAMECH. Declina a malo et fac
bonum, et inhabitabis in saeculum saeculi, 28 quia Dominus amat
iudicium et non derelinquet sanctos suos. AIN. Iniusti in aeternum
disperibunt, et semen impiorum exterminabitur. 29 Iusti autem
hereditabunt terram et inhabitabunt in saeculum saeculi super
eam. 30 PHE. Os iusti meditabitur sapientiam, et lingua eius
loquetur iudicium; 31 lex Dei eius in corde ipsius, et non
vacillabunt gressus eius. 32 SADE. Considerat peccator iustum et
quaerit mortificare eum; 33 Dominus autem non derelinquet eum in
manibus eius nec damnabit eum, cum iudicabitur illi. 34 COPH.
Exspecta Dominum et custodi viam eius, et exaltabit te, ut hereditate
capias terram; cum exterminabuntur peccatores, videbis. 35 RES. Vidi
impium superexaltatum et elevatum sicut cedrum virentem; 36 et
transivi, et ecce non erat, et quaesivi eum, et non est inventus. 37
SIN. Observa innocentiam et vide aequitatem, quoniam est posteritas
homini pacifico. 38 Iniusti autem disperibunt simul, posteritas
impiorum exterminabitur. 39 TAU. Salus autem iustorum a Domino, et
protector eorum in tempore tribulationis. 40 Et adiuvabit eos Dominus
et liberabit eos et eruet eos a peccatoribus et salvabit eos, quia
speraverunt in eo.
PSALMUS
38 (37) 1 PSALMUS. David. Ad commemorandum. 2
Domine, ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me, 3
quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi, et descendit super me manus
tua. 4 Non est sanitas in carne mea a facie indignationis tuae, non
est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum. 5 Quoniam iniquitates
meae supergressae sunt caput meum et sicut onus grave gravant me nimis.
- 6 Putruerunt et corrupti sunt livores mei a facie insipientiae
meae. 7 Inclinatus sum et incurvatus nimis; tota die contristatus
ingrediebar. 8 Quoniam lumbi mei impleti sunt ardoribus, et non est
sanitas in carne mea. 9 Afflictus sum et humiliatus sum
nimis, rugiebam a gemitu cordis mei. 10 Domine, ante te omne
desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus. 11
Palpitavit cor meum, dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum
meorum, et ipsum non est mecum. 12 Amici mei et proximi mei procul a
plaga mea steterunt, et propinqui mei de longe steterunt. 13 Et
laqueos posuerunt, qui quaerebant animam meam; et, qui requirebant mala
mihi, locuti sunt insidias et dolos tota die meditabantur. 14 Ego
autem tamquam surdus non audiebam et sicut mutus non aperiens os
suum; 15 et factus sum sicut homo non audiens et non habens in ore
suo redargutiones. 16 Quoniam in te, Domine, speravi, tu exaudies,
Domine Deus meus. 17 Quia dixi: Ne quando supergaudeant mihi; dum
commoventur pedes mei, magnificantur super me . 18 Quoniam ego in
lapsum paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper. 19
Quoniam iniquitatem meam annuntiabo et sollicitus sum de peccato
meo. 20 Inimici autem mei vivunt et confirmati sunt; et multiplicati
sunt, qui oderunt me inique. 21 Retribuentes mala pro bonis detrahebant
mihi, pro eo quod sequebar bonitatem. 22 Ne derelinquas me,
Domine; Deus meus, ne discesseris a me. 23 Festina in adiutorium
meum, Domine, salus mea.
PSALMUS
39 (38) 1 Magistro chori, Idithun. PSALMUS.
David. 2 Dixi: Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua
mea; ponam ori meo custodiam, donec consistit peccator adversum me
. 3 Tacens obmutui et silui absque ullo bono, et dolor meus
renovatus est. 4 Concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea
exarsit ignis. 5 Locutus sum in lingua mea: Notum fac mihi,
Domine, finem meum; et numerum dierum meorum quis est, ut sciam quam
brevis sit vita mea . 6 Ecce paucorum palmorum fecisti dies
meos, et spatium vitae meae tamquam nihilum ante te. Etenim universa
vanitas omnis homo constitutus est. 7 Etenim ut imago pertransit
homo. Etenim vanitas est et concitatur; thesaurizat et ignorat quis
congregabit ea. 8 Et nunc quae est exspectatio mea, Domine? Spes mea
apud te est. 9 Ab omnibus iniquitatibus meis erue me, opprobrium
insipienti ne ponas me. 10 Obmutui et non aperiam os meum, quoniam
tu fecisti. 11 Amove a me plagas tuas: ab ictu manus tuae ego
defeci. 12 In increpationibus, propter iniquitatem, corripuisti
hominem, et tabescere fecisti, sicut tinea, desiderabilia
eius. Etenim vanitas omnis homo. 13 Exaudi orationem meam,
Domine, et clamorem meum auribus percipe. Ad lacrimas meas ne
obsurdescas, quoniam advena ego sum apud te, peregrinus sicut omnes
patres mei. 14 Avertere a me, ut refrigerer, priusquam abeam et non
sim amplius.
PSALMUS
40 (39) 1 Magistro chori. David. PSALMUS. 2
Exspectans exspectavi Dominum, et intendit mihi. 3 Et exaudivit
clamorem meum et eduxit me de lacu miseriae et de luto faecis; et
statuit super petram pedes meos et firmavit gressus meos. 4 Et
immisit in os meum canticum novum, carmen Deo nostro. Videbunt multi
et timebunt et sperabunt in Domino. 5 Beatus vir, qui posuit Dominum
spem suam et non respexit superbos et declinantes in mendacium. 6
Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua, et cogitationes tuas
pro nobis: non est qui similis sit tibi. Si nuntiare et eloqui
voluero, multiplicabuntur super numerum. 7 Sacrificium et oblationem
noluisti, aures autem fodisti mihi. Holocaustum et pro peccato non
postulasti, 8 tunc dixi: Ecce venio. In volumine libri scriptum
est de me. 9 Facere voluntatem tuam, Deus meus, volui; et lex tua
in praecordiis meis . 10 Annuntiavi iustitiam tuam in ecclesia
magna; ecce labia mea non prohibebo, Domine, tu scisti. 11 Iustitiam
tuam non abscondi in corde meo, veritatem tuam et salutare tuum
dixi. Non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam ab ecclesia
magna. 12 Tu autem, Domine, ne prohibeas miserationes tuas a
me; misericordia tua et veritas tua semper suscipiant me, 13 quoniam
circumdederunt me mala, quorum non est numerus; comprehenderunt me
iniquitates meae, et non potui videre. Multiplicatae sunt super
capillos capitis mei, et cor meum dereliquit me. 14 Complaceat tibi,
Domine, ut eruas me; Domine, ad adiuvandum me festina. 15
Confundantur et revereantur simul, qui quaerunt animam meam, ut
auferant eam. Avertantur retrorsum et erubescant, qui volunt mihi
mala. 16 Obstupescant propter confusionem suam, qui dicunt mihi:
Euge, euge . 17 Exsultent et laetentur in te omnes quaerentes
te; et dicant semper: Magnificetur Dominus , qui diligunt
salutare tuum. 18 Ego autem egenus et pauper sum; Dominus sollicitus
est mei. Adiutor meus et liberator meus tu es; Deus meus, ne
tardaveris.
PSALMUS
41 (40) 1 Magistro chori. PSALMUS. David. 2
Beatus, qui intellegit de egeno; in die mala liberabit eum
Dominus. 3 Dominus servabit eum et vivificabit eum et beatum faciet
eum in terra et non tradet eum in animam inimicorum eius. 4 Dominus
opem feret illi super lectum doloris eius; universum stratum eius
versabis in infirmitate eius. 5 Ego dixi: Domine, miserere
mei; sana animam meam, quia peccavi tibi . 6 Inimici mei dixerunt
mala mihi: Quando morietur, et peribit nomen eius? . 7 Et si
ingrediebatur, ut visitaret, vana loquebatur; cor eius congregabat
iniquitatem sibi, egrediebatur foras et detrahebat. 8 Simul adversum
me susurrabant omnes inimici mei; adversum me cogitabant mala
mihi: 9 Maleficium effusum est in eo; et, qui decumbit, non
adiciet ut resurgat . 10 Sed et homo pacis meae, in quo
speravi, qui edebat panem meum, levavit contra me calcaneum. 11 Tu
autem, Domine, miserere mei et resuscita me, et retribuam eis. 12 In
hoc cognovi quoniam voluisti me, quia non gaudebit inimicus meus super
me; 13 me autem propter innocentiam suscepisti et statuisti me in
conspectu tuo in aeternum. 14 Benedictus Dominus, Deus Israel, a
saeculo et usque in saeculum. Fiat, fiat.
LIBER
II (Psalmi 42-72)
PSALMUS
42 (41) 1 Magistro chori. Maskil. Filiorum
Core. 2 Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita
desiderat anima mea ad te, Deus. 3 Sitivit anima mea ad Deum, Deum
vivum; quando veniam et apparebo ante faciem Dei? 4 Fuerunt mihi
lacrimae meae panis die ac nocte, dum dicitur mihi cotidie: Ubi est
Deus tuus? . 5 Haec recordatus sum et effudi in me animam
meam; quoniam transibam in locum tabernaculi admirabilis usque ad
domum Dei in voce exsultationis et confessionis multitudinis festa
celebrantis. 6 Quare tristis es, anima mea, et quare conturbaris in
me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei
et Deus meus. 7 In meipso anima mea contristata est; propterea memor
ero tui de terra Iordanis et Hermonim, de monte Misar. 8 Abyssus
abyssum invocat in voce cataractarum tuarum; omnes gurgites tui et
fluctus tui super me transierunt. 9 In die mandavit Dominus
misericordiam suam, et nocte canticum eius apud me est: oratio ad Deum
vitae meae. 10 Dicam Deo: Susceptor meus es. Quare oblitus es
mei, et quare contristatus incedo, dum affligit me inimicus?
. 11 Dum confringuntur ossa mea, exprobraverunt mihi, qui tribulant
me, dum dicunt mihi quotidie: Ubi est Deus tuus? . - 12 Quare
tristis es, anima mea, et quare conturbaris in me? Spera in Deo,
quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei et Deus
meus.
PSALMUS
43 (42) 1 Iudica me, Deus, et discerne causam meam de
gente non sancta; ab homine iniquo et doloso erue me. 2 Quia tu es
Deus refugii mei; quare me reppulisti, et quare tristis incedo, dum
affligit me inimicus? 3 Emitte lucem tuam et veritatem tuam; ipsae
me deducant et adducant in montem sanctum tuum et in tabernacula
tua. 4 Et introibo ad altare Dei, ad Deum laetitiae exsultationis
meae. Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus. 5 Quare tristis
es, anima mea, et quare conturbaris in me? Spera in Deo, quoniam adhuc
confitebor illi, salutare vultus mei et Deus meus.
PSALMUS
44 (43) 1 Magistro chori. Filiorum Core.
Maskil. 2 Deus, auribus nostris audivimus; patres nostri
annuntiaverunt nobis opus, quod operatus es in diebus eorum, in diebus
antiquis. 3 Tu manu tua gentes depulisti et plantasti
illos, afflixisti populos et dilatasti eos. 4 Nec enim in gladio suo
possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos; sed dextera
tua et brachium tuum et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti
in eis. 5 Tu es rex meus et Deus meus, qui mandas salutes
Iacob. 6 In te inimicos nostros proiecimus, et in nomine tuo
conculcavimus insurgentes in nos. - 7 Non enim in arcu meo
sperabo, et gladius meus non salvabit me. 8 Tu autem salvasti nos de
affligentibus nos et odientes nos confudisti. 9 In Deo gloriabimur
tota die et in nomine tuo confitebimur in saeculum. 10 Nunc autem
reppulisti et confudisti nos et non egredieris, Deus, cum virtutibus
nostris. 11 Convertisti nos retrorsum coram inimicis nostris; et,
qui oderunt nos, diripuerunt sibi. 12 Dedisti nos tamquam oves ad
vescendum et in gentibus dispersisti nos. 13 Vendidisti populum tuum
sine lucro nec ditior factus es in commutatione eorum. 14 Posuisti
nos opprobrium vicinis nostris, subsannationem et derisum his, qui sunt
in circuitu nostro. 15 Posuisti nos similitudinem in
gentibus, commotionem capitis in populis. 16 Tota die verecundia mea
contra me est, et confusio faciei meae cooperuit me 17 a voce
exprobrantis et obloquentis, a facie inimici et ultoris. 18 Haec
omnia venerunt super nos, nec obliti sumus te et inique non egimus in
testamentum tuum. 19 Et non recessit retro cor nostrum, nec
declinaverunt gressus nostri a via tua; 20 sed humiliasti nos in loco
vulpium et operuisti nos umbra mortis. 21 Si obliti fuerimus nomen
Dei nostri et si expanderimus manus nostras ad deum alienum, 22
nonne Deus requiret ista? Ipse enim novit abscondita cordis. 23
Quoniam propter te mortificamur tota die, aestimati sumus sicut oves
occisionis. 24 Evigila, quare obdormis, Domine? Exsurge et ne
repellas in finem. 25 Quare faciem tuam avertis, oblivisceris
inopiae nostrae et tribulationis nostrae? 26 Quoniam humiliata est in
pulvere anima nostra, conglutinatus est in terra venter
noster. Exsurge, Domine, adiuva nos et redime nos propter
misericordiam tuam.
PSALMUS
45 (44) 1 Magistro chori. Secundum " Lilia... ".
Filiorum Core. Maskil. Canticum amoris. 2 Eructavit cor meum
verbum bonum, dico ego opera mea regi. Lingua mea calamus scribae
velociter scribentis. 3 Speciosus forma es prae filiis
hominum, diffusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te
Deus in aeternum. 4 Accingere gladio tuo super femur tuum,
potentissime, magnificentia tua et ornatu tuo. 5 Et ornatu tuo
procede, currum ascende propter veritatem et mansuetudinem et
iustitiam. Et doceat te mirabilia dextera tua: 6 sagittae tuae
acutae - populi sub te cadent - in corda inimicorum regis. 7
Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi; sceptrum aequitatis sceptrum
regni tui. 8 Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem, propterea
unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis. 9
Myrrha et aloe et casia omnia vestimenta tua; e domibus eburneis
chordae delectant te. 10 Filiae regum in pretiosis tuis; astitit
regina a dextris tuis ornata auro ex Ophir. - 11 Audi, filia, et vide
et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum et domum patris
tui; 12 et concupiscet rex speciem tuam. Quoniam ipse est dominus
tuus, et adora eum. 13 Filia Tyri cum muneribus; vultum tuum
deprecabuntur divites plebis. 14 Gloriosa nimis filia regis
intrinsecus, texturis aureis circumamicta. 15 In vestibus variegatis
adducetur regi; virgines post eam, proximae eius, afferuntur
tibi. 16 Afferuntur in laetitia et exsultatione, adducuntur in domum
regis. 17 Pro patribus tuis erunt tibi filii; constitues eos
principes super omnem terram. 18 Memor ero nominis tui in omni
generatione et generatione; propterea populi confitebuntur tibi in
aeternum et in saeculum saeculi.
PSALMUS
46 (45) 1 Magistro chori. Filiorum Core. Secundum "
Virgines... ". Canticum. 2 Deus est nobis refugium et
virtus, adiutorium in tribulationibus inventus est nimis. 3
Propterea non timebimus, dum turbabitur terra, et transferentur montes
in cor maris. 4 Fremant et intumescant aquae eius, conturbentur montes
in elatione eius. 5 Fluminis rivi laetificant civitatem Dei, sancta
tabernacula Altissimi. 6 Deus in medio eius, non
commovebitur; adiuvabit eam Deus mane diluculo. 7 Fremuerunt gentes,
commota sunt regna; dedit vocem suam, liquefacta est terra. 8
Dominus virtutum nobiscum, refugium nobis Deus Iacob. 9 Venite et
videte opera Domini, quae posuit prodigia super terram. Auferet
bella usque ad finem terrae, 10 arcum conteret et confringet arma et
scuta comburet igne. 11 Vacate et videte quoniam ego sum
Deus: exaltabor in gentibus et exaltabor in terra. 12 Dominus
virtutum nobiscum, refugium nobis Deus Iacob.
PSALMUS
47 (46) 1 Magistro chori. Filiorum Core.
PSALMUS. 2 Omnes gentes, plaudite manibus, iubilate Deo in voce
exsultationis, 3 quoniam Dominus Altissimus, terribilis, rex magnus
super omnem terram. 4 Subiecit populos nobis et gentes sub pedibus
nostris. 5 Elegit nobis hereditatem nostram, gloriam Iacob, quem
dilexit. 6 Ascendit Deus in iubilo, et Dominus in voce tubae. 7
Psallite Deo, psallite; psallite regi nostro, psallite. 8 Quoniam
rex omnis terrae Deus, psallite sapienter. 9 Regnavit Deus super
gentes, Deus sedet super sedem sanctam suam. 10 Principes populorum
congregati sunt cum populo Dei Abraham, quoniam Dei sunt scuta
terrae: vehementer elevatus est.
PSALMUS
48 (47) 1 Canticum. PSALMUS. Filiorum Core. 2
Magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri. 3 Mons
sanctus eius collis speciosus, exsultatio universae terrae. Mons
Sion, extrema aquilonis, civitas regis magni. 4 Deus in domibus eius
notus factus est ut refugium. 5 Quoniam ecce reges congregati
sunt, convenerunt in unum. 6 Ipsi cum viderunt, sic admirati
sunt, conturbati sunt, diffugerunt; 7 illic tremor apprehendit
eos, dolores ut parturientis. 8 In spiritu orientis conteres
naves Tharsis. 9 Sicut audivimus, sic vidimus in civitate Domini
virtutum, in civitate Dei nostri; Deus fundavit eam in
aeternum. 10 Recogitamus, Deus, misericordiam tuam in medio templi
tui. 11 Secundum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines
terrae; iustitia plena est dextera tua. 12 Laetetur mons Sion, et
exsultent filiae Iudae propter iudicia tua. 13 Circumdate Sion et
complectimini eam, numerate turres eius. 14 Ponite corda vestra in
virtute eius et percurrite domos eius, ut enarretis in progenie
altera. 15 Quoniam hic est Deus, Deus noster in aeternum et in
saeculum saeculi; ipse ducet nos in saecula.
PSALMUS
49 (48) 1 Magistro chori. Filiorum Core.
PSALMUS. 2 Audite haec, omnes gentes; auribus percipite, omnes,
qui habitatis orbem: 3 quique humiles et viri nobiles, simul in unum
dives et pauper! 4 Os meum loquetur sapientiam, et meditatio cordis
mei prudentiam. 5 Inclinabo in parabolam aurem meam, aperiam in
psalterio aenigma meum. 6 Cur timebo in diebus malis, cum iniquitas
supplantantium circumdabit me? 7 Qui confidunt in virtute sua et in
multitudine divitiarum suarum gloriantur. 8 Etenim seipsum non redimet
homo; non dabit Deo propitiationem suam. 9 Nimium est pretium
redemptionis animae eius: ad ultimum deficiet, 10 ut vivat usque in
finem nec videat interitum. 11 Et videbit sapientes morientes; simul
insipiens et stultus peribunt et relinquent alienis divitias
suas. 12 Sepulcra eorum domus illorum in aeternum; tabernacula eorum
in progeniem et progeniem, etsi vocaverunt nominibus suis terras
suas. 13 Et homo, cum sit in honore, non permanebit; comparatus est
iumentis, quae pereunt, et similis factus est illis. 14 Haec via
illorum, quorum fiducia in semetipsis, et finis eorum, qui complacent
in ore suo. 15 Sicut oves in inferno positi sunt, mors depascet
eos; descendent praecipites ad sepulcrum, et figura eorum erit in
consumptionem: infernus habitaculum eorum. 16 Verumtamen Deus
redimet animam meam, de manu inferi vere suscipiet me. 17 Ne
timueris, cum dives factus fuerit homo, et cum multiplicata fuerit
gloria domus eius, 18 quoniam, cum interierit, non sumet
omnia, neque descendet cum eo gloria eius. 19 Cum animae suae in
vita ipsius benedixerit: Laudabunt te quod benefecisti tibi , 20
tamen introibit ad progeniem patrum suorum, qui in aeternum non
videbunt lumen. 21 Homo, cum in honore esset, non
intellexit; comparatus est iumentis, quae pereunt, et similis factus
est illis.
PSALMUS
50 (49) 1 PSALMUS. Asaph. Deus deorum,
Dominus, locutus est et vocavit terram a solis ortu usque ad
occasum. 2 Ex Sion speciosa decore Deus illuxit, 3 Deus noster
veniet et non silebit: ignis consumens est in conspectu eius, et in
circuitu eius tempestas valida. 4 Advocabit caelum desursum et
terram discernere populum suum: 5 Congregate mihi sanctos
meos, qui disposuerunt testamentum meum in sacrificio . 6 Et
annuntiabunt caeli iustitiam eius, quoniam Deus iudex est. 7 Audi,
populus meus, et loquar, Israel, et testificabor adversum te: Deus,
Deus tuus, ego sum. 8 Non in sacrificiis tuis arguam te; holocausta
enim tua in conspectu meo sunt semper. 9 Non accipiam de domo tua
vitulos neque de gregibus tuis hircos. 10 Quoniam meae sunt omnes
ferae silvarum, iumentorum mille in montibus. 11 Cognovi omnia
volatilia caeli; et, quod movetur in agro, meum est. 12 Si esuriero
non dicam tibi; meus est enim orbis terrae et plenitudo eius. 13
Numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo? 14
Immola Deo sacrificium laudis et redde Altissimo vota tua; 15 et
invoca me in die tribulationis: eruam te, et honorificabis me . 16
Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras praecepta mea et
assumis testamentum meum in os tuum? 17 Tu vero odisti
disciplinam et proiecisti sermones meos retrorsum. 18 Si videbas
furem, currebas cum eo; et cum adulteris erat portio tua. 19 Os tuum
dimittebas ad malitiam, et lingua tua concinnabat dolos. 20 Sedens
adversus fratrem tuum loquebaris et adversus filium matris tuae
proferebas opprobrium. 21 Haec fecisti, et tacui. Existimasti quod
eram tui similis. Arguam te et statuam illa contra faciem tuam. 22
Intellegite haec, qui obliviscimini Deum, ne quando rapiam, et non sit
qui eripiat. 23 Qui immolabit sacrificium laudis, honorificabit
me; et, qui immaculatus est in via, ostendam illi salutare Dei
.
PSALMUS
51 (50) 1 Magistro chori. PSALMUS. David, 2
cum venit ad eum Nathan propheta, postquam cum Bethsabee peccavit. 3
Miserere mei, Deus, secundum misericordiam tuam; et secundum
multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam. 4 Amplius
lava me ab iniquitate mea et a peccato meo munda me. 5 Quoniam
iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est
semper. 6 Tibi, tibi soli peccavi et malum coram te feci, ut iustus
inveniaris in sententia tua et aequus in iudicio tuo. 7 Ecce enim in
iniquitate generatus sum, et in peccato concepit me mater mea. 8
Ecce enim veritatem in corde dilexisti et in occulto sapientiam
manifestasti mihi. 9 Asperges me hyssopo, et mundabor; lavabis me,
et super nivem dealbabor. 10 Audire me facies gaudium et
laetitiam, et exsultabunt ossa, quae contrivisti. 11 Averte faciem
tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele. 12 Cor mundum
crea in me, Deus, et spiritum firmum innova in visceribus meis. 13
Ne proicias me a facie tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a
me. 14 Redde mihi laetitiam salutaris tui et spiritu promptissimo
confirma me. 15 Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te
convertentur. 16 Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis
meae, et exsultabit lingua mea iustitiam tuam. 17 Domine, labia mea
aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam. 18 Non enim sacrificio
delectaris; holocaustum, si offeram, non placebit. 19 Sacrificium
Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum, Deus, non
despicies. 20 Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut
aedificentur muri Ierusalem. 21 Tunc acceptabis sacrificium iustitiae,
oblationes et holocausta; tunc imponent super altare tuum
vitulos.
PSALMUS
52 (51) 1 Magistro chori. Maskil. David, 2
postquam Doeg Edomita ad Saul venit eique narravit dicens: " David
intravit in domum Abimelech ". 3 Quid gloriaris in malitia, qui
potens es iniquitate? 4 Tota die insidias cogitasti; lingua tua
sicut novacula acuta, qui facis dolum. 5 Dilexisti malitiam super
benignitatem, mendacium magis quam loqui aequitatem. 6 Dilexisti
omnia verba perditionis, lingua dolosa. 7 Propterea Deus destruet te in
finem; evellet te et emigrabit te de tabernaculo et radicem tuam de
terra viventium. 8 Videbunt iusti et timebunt et super eum
ridebunt: 9 Ecce homo, qui non posuit Deum refugium suum, sed
speravit in multitudine divitiarum suarum et praevaluit in insidiis
suis . 10 Ego autem sicut virens oliva in domo Dei. Speravi in
misericordia Dei in aeternum et in saeculum saeculi. 11 Confitebor
tibi in saeculum, quia fecisti; et exspectabo nomen tuum, quoniam
bonum est, in conspectu sanctorum tuorum.
PSALMUS
53 (52) 1 Magistro chori. Secundum " Mahalat ".
Maskil. David. Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus . 2
Corrupti sunt et abominationes operati sunt; non est qui faciat
bonum. 3 Deus de caelo prospexit super filios hominum, ut videat si
est intellegens, aut requirens Deum. 4 Omnes declinaverunt, simul
corrupti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. 5
Nonne scient omnes, qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam
ut cibum panis? Deum non invocaverunt; 6 illic trepidaverunt timore,
et non erat timor. Quoniam Deus dissipavit ossa eorum, qui te
obsidebant, confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. - 7 Quis dabit
ex Sion salutare Israel? Cum converterit Deus captivitatem plebis
suae, exsultabit Iacob, et laetabitur Israel.
PSALMUS
54 (53) 1 Magistro chori. Fidibus. Maskil.
David, 2 postquam Ziphaei ad Saul venerunt dicentes: " Ecce
David apud nos abditus latet ". 3 Deus, in nomine tuo salvum me
fac et in virtute tua iudica me. 4 Deus, exaudi orationem
meam, auribus percipe verba oris mei! 5 Quoniam superbi
insurrexerunt adversum me, et fortes quaesierunt animam meam et non
proposuerunt Deum ante conspectum suum. 6 Ecce enim Deus adiuvat
me, et Dominus susceptor est animae meae. 7 Converte mala super
inimicos meos et in veritate tua disperde illos. 8 Voluntarie
sacrificabo tibi, confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum
est; 9 quoniam ex omni tribulatione eripuit me, et super inimicos
meos despexit oculus meus.
PSALMUS
55 (54) 1 Magistro chori. Fidibus. Maskil.
David. 2 Auribus percipe, Deus, orationem meam et ne abscondaris
a deprecatione mea; 3 intende mihi et exaudi me. Excussus sum in
meditatione mea et conturbatus sum 4 a voce inimici et a tribulatione
peccatoris. Quoniam devolverunt in me iniquitatem et in ira molesti
erant mihi. 5 Cor meum torquetur intra me, et formido mortis cecidit
super me. 6 Timor et tremor venerunt super me, et contexit me pavor.
- 7 Et dixi: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo et
requiescam? 8 Ecce elongabo fugiens et manebo in solitudine. 9
Exspectabo eum, qui salvum me faciat a spiritu procellae et tempestate
. 10 Dissipa, Domine, divide linguas eorum, quoniam vidi violentiam
et contentionem in civitate. 11 Die ac nocte circumeunt eam super muros
eius, 12 iniquitas et labor et insidiae in medio eius; et non
defecit de plateis eius fraudulentia et dolus. 13 Quoniam si inimicus
meus maledixisset mihi, sustinuissem utique; et si is qui oderat me,
super me magnificatus fuisset, abscondissem me forsitan ab eo. 14 Tu
vero, homo coaequalis meus, familiaris meus et notus meus, 15 qui
simul habuimus dulce consortium: in domo Dei ambulavimus in
concursu. 16 Veniat mors super illos, et descendant in infernum
viventes, quoniam nequitiae in habitaculis eorum, in medio
eorum. 17 Ego autem ad Deum clamabo, et Dominus salvabit me. 18
Vespere et mane et meridie meditabor et ingemiscam, et exaudiet vocem
meam. 19 Redimet in pace animam meam ab his, qui impugnant
me, quoniam in multis sunt adversum me. 20 Exaudiet Deus et
humiliabit illos, qui est ante saecula. Non enim est illis
commutatio, et non timuerunt Deum. 21 Extendit manum suam in
socios; contaminavit foedus suum. 22 Lene super butyrum est os
eius, pugna autem cor illius: molliti sunt sermones eius super
oleum, et ipsi sunt gladii destricti. - 23 Iacta super Dominum curam
tuam, et ipse te enutriet; non dabit in aeternum fluctuationem
iusto. 24 Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus. Viri
sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos; ego autem sperabo in te,
Domine.
PSALMUS
56 (55) 1 Magistro chori. Secundum " Ionat elem
rehoqim ". David. Miktam. Cum Gath Philistaei eum tenerent. 2
Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo, tota die impugnans
oppressit me. 3 Conculcaverunt me inimici mei tota die, quoniam
multi pugnant adversum me, Altissime. 4 In quacumque die timebo, ego
in te sperabo. 5 In Deo, cuius laudabo sermonem, in Deo
speravi; non timebo: quid faciet mihi caro? 6 Tota die rem meam
perturbabant, adversum me omnes cogitationes eorum in malum. 7
Concitabant iurgia, insidiabantur, ipsi calcaneum meum
observabant. Sicut quaesierunt animam meam, 8 ita pro iniquitate
retribue illis, in ira populos prosterne, Deus. 9 Peregrinationes
meas tu numerasti: pone lacrimas meas in utre tuo; nonne in
supputatione tua? 10 Tunc convertentur inimici mei retrorsum, in
quacumque die invocavero: ecce cognovi quoniam Deus meus es. 11 In
Deo, cuius laudabo sermonem, in Domino, cuius laudabo sermonem, 12
in Deo speravi; non timebo: quid faciet mihi homo? 13 Super me sunt,
Deus, vota tua; reddam laudationes tibi, 14 quoniam eripuisti animam
meam de morte et pedes meos de lapsu, ut ambulem coram Deo in lumine
viventium.
PSALMUS
57 (56) 1 Magistro chori. Secundum " Ne destruxeris
". David. Miktam. Quando a Saul in cavernam fugit. 2 Miserere
mei, Deus, miserere mei, quoniam in te confugit anima mea; et in
umbra alarum tuarum confugiam, donec transeant insidiae. 3 Clamabo
ad Deum Altissimum, Deum, qui benefecit mihi. 4 Mittet de caelo et
liberabit me; dabit in opprobrium conculcantes me. Mittet Deus
misericordiam suam et veritatem suam. 5 Anima mea recumbit in medio
catulorum leonum devorantium filios hominum. Dentes eorum arma et
sagittae, et lingua eorum gladius acutus. 6 Exaltare super caelos,
Deus, super omnem terram gloria tua. 7 Laqueum paraverunt pedibus
meis, et incurvavit se anima mea; foderunt ante faciem meam
foveam, et ipsi inciderunt in eam. 8 Paratum cor meum,
Deus, paratum cor meum; 9 cantabo et psalmum dicam. Exsurge,
gloria mea; exsurge, psalterium et cithara, excitabo auroram. 10
Confitebor tibi in populis, Domine, et psalmum dicam tibi in
nationibus, 11 quoniam magnificata est usque ad caelos misericordia
tua, et usque ad nubes veritas tua. 12 Exaltare super caelos,
Deus, super omnem terram gloria tua.
PSALMUS
58 (57) 1 Magistro chori. Secundum " Ne destruxeris
". David. Miktam. 2 Numquid vere, potentes, iustitiam
loquimini, recte iudicatis filios hominum? 3 Etenim in corde
iniquitates operamini, in terra violentiam manus vestrae
concinnant. 4 Alienati sunt peccatores ab utero; erraverunt a
ventre, qui loquuntur falsa. 5 Venenum illis in similitudinem
serpentis, sicut aspidis surdae et obturantis aures suas, 6 quae non
exaudiet vocem incantantium et venefici incantantis sapienter. 7
Deus, contere dentes eorum in ore ipsorum; molas leonum confringe,
Domine. 8 Diffluant tamquam aqua decurrens, sicut fenum conculcatum
arescant. 9 Sicut limax, quae tabescens transit, sicut abortivum
mulieris, quod non vidit solem. 10 Priusquam sentiant ollae vestrae
rhamnum, sicut viventes, sicut ardor irae absorbet eos. 11
Laetabitur iustus, cum viderit vindictam, pedes suos lavabit in
sanguine peccatoris. 12 Et dicet homo: Utique est fructus
iusto, utique est Deus iudicans eos in terra .
PSALMUS
59 (58) 1 Magistro chori. Secundum " Ne destruxeris
". David. Miktam. Quando Saul viros misit, qui domum observarent et
eum occiderent. 2 Eripe me de inimicis meis, Deus meus, et ab
insurgentibus in me protege me. 3 Eripe me de operantibus
iniquitatem et de viris sanguinum salva me. 4 Quia ecce insidiati
sunt animae meae, irruerunt in me fortes. 5 Neque delictum neque
peccatum in me est, Domine; sine iniquitate mea currunt et
praeparantur. Exsurge in occursum meum et vide; 6 et tu, Domine,
Deus virtutum, Deus Israel, evigila ad visitandas omnes gentes; non
miserearis omnibus, qui infideliter operantur. 7 Revertentur ad
vesperam et latrabunt ut canes et circuibunt civitatem. 8 Ecce
eructabunt ore suo, et gladius in labiis eorum: Quis enim audit?
. 9 Et tu, Domine, deridebis eos, subsannabis omnes gentes. 10
Fortitudo mea, tibi attendam, quia, Deus, praesidium meum es. 11
Deus meus, misericordia eius praeveniet me. Deus faciet, ut despiciam
inimicos meos. 12 Ne occidas eos, ne quando obliviscatur populus
meus; disperge illos in virtute tua et prosterne eos, protector
meus, Domine. 13 Peccatum oris eorum, sermo labiorum ipsorum, et
comprehendantur in superbia sua. Propter exsecrationem et mendacium,
quod loquuntur, 14 consume eos in furore, consume, et non
erunt; et scient quia Deus dominabitur Iacob et finium terrae. 15
Revertentur ad vesperam et latrabunt ut canes et circuibunt
civitatem. 16 Ipsi errabunt ad manducandum; si vero non fuerint
saturati, murmurabunt. 17 Ego autem cantabo fortitudinem tuam et
exsultabo mane misericordiam tuam, quia factus es praesidium meum et
refugium meum in die tribulationis meae. 18 Fortitudo mea, tibi
psallam, quia, Deus, praesidium meum es: Deus meus misericordia
mea.
PSALMUS
60 (59) 1 Magistro chori. Secundum " Lilium praecepti
". Miktam. David. Ad docendum. 2 Quando contra Aram Naharaim et
Aram Soba egressus est, et quando Ioab reversus devicit Edom in valle
Salis: duodecim milia (hominum). 3 Deus, reppulisti nos, destruxisti
nos. Iratus es. Convertere ad nos! 4 Concussisti terram, confregisti
eam; sana contritiones eius, quia commota est. 5 Ostendisti populo
tuo dura, potasti nos vino vertiginis. 6 Dedisti metuentibus te
signum, ut fugiant a facie arcus. 7 Ut liberentur dilecti
tui, salvos fac dextera tua et exaudi nos. 8 Deus locutus est in
sancto suo: Laetabor et partibor Sichimam et convallem Succoth
metibor. 9 Meus est Galaad, et meus est Manasses, et Ephraim
fortitudo capitis mei. Iuda sceptrum meum, 10 Moab olla lavacri
mei. Super Idumaeam extendam calceamentum meum, super Philistaeam
vociferabor . 11 Quis adducet me in civitatem munitam? Quis deducet
me usque in Idumaeam? 12 Nonne tu, Deus, qui reppulisti nos; et non
egredieris, Deus, in virtutibus nostris? Da nobis auxilium de
tribulatione, quia vana salus hominis. 13 In Deo faciemus
virtutem, et ipse conculcabit tribulantes nos.
PSALMUS
61 (60) 1 Magistro chori. Fidibus. David. 2
Exaudi, Deus, deprecationem meam, intende orationi meae. 3 A finibus
terrae ad te clamavi, dum anxiaretur cor meum. In petram inaccessam
mihi deduc me! 4 Quia factus es spes mea, turris fortitudinis a
facie inimici. 5 Inhabitabo in tabernaculo tuo in saecula, protegar
in velamento alarum tuarum, 6 quoniam tu, Deus meus, exaudisti vota
mea, dedisti hereditatem timentium nomen tuum. 7 Dies super dies
regis adicies, annos eius usque in diem generationis et
generationis. 8 Sedeat in aeternum in conspectu Dei; misericordia et
veritas servent eum. 9 Sic psalmum dicam nomini tuo in saeculum
saeculi, ut reddam vota mea de die in diem.
PSALMUS
62 (61) 1 Magistro chori. Secundum Iduthun. PSALMUS.
David. 2 In Deo tantum quiesce, anima mea, ab ipso enim salutare
meum. 3 Verumtamen ipse refugium meum et salutare meum, praesidium
meum; non movebor amplius. 4 Quousque irruitis in hominem, contunditis
universi vos tamquam parietem inclinatum et maceriam depulsam? 5
Verumtamen de excelso suo cogitaverunt depellere; delectabantur
mendacio. Ore suo benedicebant et corde suo maledicebant. 6 In Deo
tantum quiesce, anima mea, quoniam ab ipso patientia mea. 7 Verumtamen
ipse Deus meus et salutare meum, praesidium meum; non movebor. 8 In
Deo salutare meum et gloria mea; Deus fortitudinis meae, et refugium meum
in Deo est. 9 Sperate in eo, omnis congregatio populi, effundite
coram illo corda vestra; Deus refugium nobis. 10 Verumtamen vanitas
filii Adam, mendacium filii hominum. In stateram si
conscendant, super fumum leves sunt omnes. 11 Nolite sperare in
violentia et in rapina nolite decipi; divitiae si affluant, nolite
cor apponere. 12 Semel locutus est Deus, duo haec audivi: quia
potestas Deo est, 13 et tibi, Domine, misericordia; quia tu reddes
unicuique iuxta opera sua.
PSALMUS
63 (62) 1 PSALMUS. David, cum in deserto Iudae
commoraretur. 2 Deus, Deus meus es tu, ad te de luce
vigilo. Sitivit in te anima mea, te desideravit caro mea. In
terra deserta et arida et inaquosa, 3 sic in sancto apparui tibi, ut
viderem virtutem tuam et gloriam tuam. 4 Quoniam melior est
misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te. 5 Sic
benedicam te in vita mea et in nomine tuo levabo manus meas. 6 Sicut
adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis
laudabit os meum. 7 Cum memor ero tui super stratum meum, in
matutinis meditabor de te, 8 quia fuisti adiutor meus, et in
velamento alarum tuarum exsultabo. 9 Adhaesit anima mea post te, me
suscepit dextera tua. 10 Ipsi vero in ruinam quaesierunt animam
meam, introibunt in inferiora terrae, 11 tradentur in potestatem
gladii, partes vulpium erunt. 12 Rex vero laetabitur in
Deo; gloriabuntur omnes, qui iurant in eo, quia obstructum est os
loquentium iniqua.
PSALMUS
64 (63) 1 Magistro chori. PSALMUS. David. 2
Exaudi, Deus, vocem meam in meditatione mea; a timore inimici custodi
animam meam. 3 Protege me a conventu malignantium, a multitudine
operantium iniquitatem. 4 Qui exacuerunt ut gladium linguas
suas, intenderunt sagittas suas, venefica verba, 5 ut sagittent in
occultis immaculatum. Subito sagittabunt eum et non timebunt, 6
firmaverunt sibi consilium nequam. Disputaverunt, ut absconderent
laqueos, dixerunt: Quis videbit eos? . 7 Excogitaverunt iniqua,
perfecerunt excogitata consilia. Interiora hominis et cor eius
abyssus. 8 Et sagittavit illos Deus; subito factae sunt plagae
eorum, 9 et infirmavit eos lingua eorum. Caput movebunt omnes, qui
videbunt eos, 10 et timebit omnis homo; et annuntiabunt opera
Dei et facta eius intellegent. 11 Laetabitur iustus in Domino et
sperabit in eo, et gloriabuntur omnes recti corde.
PSALMUS
65 (64) 1 Magistro chori. PSALMUS. David.
Canticum. 2 Te decet hymnus, Deus, in Sion; et tibi reddetur
votum in Ierusalem. 3 Qui audis orationem, ad te omnis caro veniet
propter iniquitatem. 4 Etsi praevaluerunt super nos impietates
nostrae, tu propitiaberis eis. 5 Beatus, quem elegisti et
assumpsisti; inhabitabit in atriis tuis. Replebimur bonis domus
tuae, sanctitate templi tui. 6 Mirabiliter in aequitate exaudies
nos, Deus salutis nostrae, spes omnium finium terrae et maris
longinqui. 7 Firmans montes in virtute tua, accinctus potentia. 8
Compescens sonitum maris, sonitum fluctuum eius et tumultum
populorum. 9 Et timebunt, qui habitant terminos terrae, a signis
tuis; exitus orientis et occidentis delectabis. 10 Visitasti terram
et inebriasti eam; multiplicasti locupletare eam. Flumen Dei
repletum est aquis; parasti frumenta illorum, quoniam ita parasti
eam. 11 Sulcos eius irrigans, glebas eius complanans; imbribus
emollis eam, benedicis germini eius. 12 Coronasti annum benignitate
tua, et vestigia tua stillabunt pinguedinem. 13 Stillabunt pascua
deserti, et exsultatione colles accingentur. 14 Induta sunt ovibus
prata, et valles abundabunt frumento; clamabunt, etenim hymnum
dicent.
PSALMUS
66 (65) 1 Magistro chori. Canticum.
PSALMUS. Iubilate Deo, omnis terra, 2 psalmum dicite gloriae
nominis eius, glorificate laudem eius. 3 Dicite Deo: Quam
terribilia sunt opera tua. Prae multitudine virtutis tuae blandientur
tibi inimici tui. 4 Omnis terra adoret te et psallat tibi, psalmum
dicat nomini tuo . 5 Venite et videte opera Dei, terribilis in
adinventionibus super filios hominum. 6 Convertit mare in aridam, et
in flumine pertransibunt pede; ibi laetabimur in ipso. 7 Qui
dominatur in virtute sua in aeternum, oculi eius super gentes
respiciunt; rebelles non exaltentur in semetipsis. 8 Benedicite,
gentes, Deum nostrum et auditam facite vocem laudis eius; 9 qui
posuit animam nostram ad vitam et non dedit in commotionem pedes
nostros. 10 Quoniam probasti nos, Deus; igne nos examinasti, sicut
examinatur argentum. 11 Induxisti nos in laqueum, posuisti
tribulationes in dorso nostro. 12 Imposuisti homines super capita
nostra, transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in
refrigerium. 13 Introibo in domum tuam in holocaustis; reddam tibi
vota mea, 14 quae protulerunt labia mea, et locutum est os meum in
tribulatione mea. 15 Holocausta medullata offeram tibi cum incenso
arietum, offeram tibi boves cum hircis. 16 Venite, audite, et
narrabo, omnes, qui timetis Deum, quanta fecit animae meae. 17 Ad
ipsum ore meo clamavi et exaltavi in lingua mea. 18 Iniquitatem si
aspexi in corde meo, non exaudiet Dominus. 19 Propterea exaudivit
Deus, attendit voci deprecationis meae. 20 Benedictus Deus, qui non
amovit orationem meam et misericordiam suam a me.
PSALMUS
67 (66) 1 Magistro chori. Fidibus. PSALMUS.
Canticum. 2 Deus misereatur nostri et benedicat nobis; illuminet
vultum suum super nos, 3 ut cognoscatur in terra via tua, in omnibus
gentibus salutare tuum. 4 Confiteantur tibi populi,
Deus; confiteantur tibi populi omnes. 5 Laetentur et exsultent
gentes, quoniam iudicas populos in aequitate et gentes in terra
dirigis. 6 Confiteantur tibi populi, Deus; confiteantur tibi populi
omnes. 7 Terra dedit fructum suum; benedicat nos Deus, Deus
noster, 8 benedicat nos Deus, et metuant eum omnes fines
terrae.
PSALMUS
68 (67) 1 Magistro chori. David. PSALMUS.
Canticum. 2 Exsurgit Deus, et dissipantur inimici eius; et
fugiunt, qui oderunt eum, a facie eius. 3 Sicut dissipatur fumus, tu
dissipas; sicut fluit cera a facie ignis, sic pereunt peccatores a
facie Dei. 4 Et iusti laetentur et exsultent in conspectu Dei et
delectentur in laetitia. 5 Cantate Deo, psalmum dicite nomini
eius; iter facite ei, qui fertur super nubes: Dominus nomen
illi. Iubilate in conspectu eius; 6 pater orphanorum et iudex
viduarum, Deus in habitaculo sancto suo. 7 Deus, qui inhabitare
facit desolatos in domo, qui educit vinctos in
prosperitatem; verumtamen rebelles habitabunt in arida terra. - 8
Deus, cum egredereris in conspectu populi tui, cum pertransires in
deserto, 9 terra mota est, etiam caeli distillaverunt a facie Dei
Sinai, a facie Dei Israel. 10 Pluviam voluntariam effundebas,
Deus; hereditatem tuam infirmatam, tu refecisti eam. 11 Animalia tua
habitabant in ea, parasti in bonitate tua pauperi, Deus. 12 Dominus
dat verbum; virgines annuntiantes bona sunt agmen ingens: 13 Reges
exercituum fugiunt, fugiunt, et species domus dividit spolia. 14 Et
vos dormitis inter medias caulas: alae columbae nitent argento, et
pennae eius pallore auri. 15 Dum dispergit Omnipotens reges super
eam, nive dealbatur Selmon . 16 Mons Dei mons Basan, mons
cacuminum mons Basan. 17 Ut quid invidetis, montes cacuminum, monti,
in quo beneplacitum est Deo inhabitare? Etenim Dominus habitabit in
finem. 18 Currus Dei decem milia milium: Dominus venit de Sinai in
sancta. 19 Ascendisti in altum, captivam duxisti
captivitatem; accepisti in donum homines, ut etiam rebelles habitent
apud Dominum Deum. 20 Benedictus Dominus die cotidie; portabit nos
Deus salutarium nostrorum. 21 Deus noster, Deus ad salvandum; et
Domini, Domini exitus mortis. 22 Verumtamen Deus confringet capita
inimicorum suorum, verticem capillatum perambulantium in delictis
suis. 23 Dixit Dominus: Ex Basan reducam, reducam de profundo
maris, 24 ut intingatur pes tuus in sanguine, lingua canum tuorum ex
inimicis portionem inveniat . 25 Viderunt ingressus tuos,
Deus, ingressus Dei mei, regis mei in sancta. 26 Praecedunt
cantores, postremi veniunt psallentes. in medio iuvenculae
tympanistriae. 27 In ecclesiis benedicite Deo, Domino, vos de
fontibus Israel . 28 Ibi Beniamin adulescentulus ducens
eos, principes Iudae cum turma sua, principes Zabulon,
principes Nephthali. 29 Manda, Deus, virtuti tuae; confirma hoc,
Deus, quod operatus es in nobis. 30 A templo tuo in Ierusalem tibi
afferent reges munera. 31 Increpa feram arundinis, congregationem
taurorum in vitulis populorum: prosternant se cum laminis
argenti. Dissipa gentes, quae bella volunt. 32 Venient optimates ex
Aegypto, Aethiopia praeveniet manus suas Deo. 33 Regna terrae,
cantate Deo, psallite Domino, psallite Deo, 34 qui fertur super
caelum caeli ad orientem; ecce dabit vocem suam, vocem virtutis. 35
Tribuite virtutem Deo. Super Israel magnificentia eius, et virtus
eius in nubibus. 36 Mirabilis, Deus, de sanctuario tuo! Deus Israel
ipse tribuet virtutem et fortitudinem plebi suae. Benedictus
Deus!
PSALMUS
69 (68) 1 Magistro chori. Secundum " Lilia... ".
David. 2 Salvum me fac, Deus, quoniam venerunt aquae usque ad
guttur meum. 3 Infixus sum in limo profundi, et non est
substantia; veni in profunda aquarum, et fluctus demersit me. 4
Laboravi clamans, raucae factae sunt fauces meae; defecerunt oculi mei,
dum spero in Deum meum. 5 Multiplicati sunt super capillos capitis
mei, qui oderunt me gratis. Confortati sunt, qui persecuti sunt me
inimici mei mendaces; quae non rapui, tunc exsolvebam. 6 Deus, tu
scis insipientiam meam, et delicta mea a te non sunt abscondita. 7
Non erubescant in me, qui exspectant te, Domine, Domine
virtutum. Non confundantur super me, qui quaerunt te, Deus
Israel. 8 Quoniam propter te sustinui opprobrium, operuit confusio
faciem meam; 9 extraneus factus sum fratribus meis et peregrinus
filiis matris meae. 10 Quoniam zelus domus tuae comedit me, et
opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me. 11 Et flevi in
ieiunio animam meam, et factum est in opprobrium mihi. 12 Et posui
vestimentum meum cilicium, et factus sum illis in parabolam. 13
Adversum me loquebantur, qui sedebant in porta, et in me canebant, qui
bibebant vinum. 14 Ego vero orationem meam ad te, Domine, in tempore
beneplaciti, Deus. In multitudine misericordiae tuae exaudi me, in
veritate salutis tuae. 15 Eripe me de luto, ut non infigar, eripiar
ab iis, qui oderunt me, et de profundis aquarum. 16 Non me demergat
fluctus aquarum, neque absorbeat me profundum, neque urgeat super me
puteus os suum. 17 Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia
tua; secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me. 18 Et
ne avertas faciem tuam a puero tuo; quoniam tribulor, velociter exaudi
me. 19 Accede ad animam meam, vindica eam, propter inimicos meos
redime me. 20 Tu scis opprobrium meum et confusionem meam et
reverentiam meam. - In conspectu tuo sunt omnes, qui tribulant
me; 21 opprobrium contrivit cor meum, et elangui. Et sustinui, qui
simul contristaretur, et non fuit, et qui consolaretur, et non
inveni. 22 Et dederunt in escam meam fel et in siti mea potaverunt
me aceto. 23 Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in
retributiones et in scandalum. 24 Obscurentur oculi eorum, ne
videant, et lumbos eorum semper infirma. 25 Effunde super eos iram
tuam, et furor irae tuae comprehendat eos. 26 Fiat commoratio eorum
deserta, et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet. 27 Quoniam,
quem tu percussisti, persecuti sunt, et super dolorem eius, quem
vulnerasti, addiderunt. 28 Appone iniquitatem super iniquitatem
eorum, et non veniant ad iustitiam tuam. 29 Deleantur de libro
viventium et cum iustis non scribantur. 30 Ego autem sum pauper et
dolens; salus tua, Deus, suscipit me. 31 Laudabo nomen Dei cum
cantico et magnificabo eum in laude. 32 Et placebit Domino super
taurum, super vitulum cornua producentem et ungulas. 33 Videant
humiles et laetentur; quaerite Deum, et vivet cor vestrum, 34
quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non despexit. 35
Laudent illum caeli et terra, maria et omnia reptilia in eis. 36
Quoniam Deus salvam faciet Sion et aedificabit civitates Iudae; et
inhabitabunt ibi et possidebunt eam. 37 Et semen servorum eius
hereditabunt eam; et, qui diligunt nomen eius, habitabunt in
ea.
PSALMUS
70 (69) 1 Magistro chori. David. Ad
commemorandum. 2 Deus, in adiutorium meum intende; Domine, ad
adiuvandum me festina. 3 Confundantur et revereantur, qui quaerunt
animam meam. Avertantur retrorsum et erubescant, qui volunt mihi
mala. 4 Convertantur propter confusionem suam, qui dicunt mihi:
Euge, euge . 5 Exsultent et laetentur in te omnes, qui quaerunt
te; et dicant semper: Magnificetur Deus , qui diligunt salutare
tuum. 6 Ego vero egenus et pauper sum; Deus, ad me
festina. Adiutor meus et liberator meus es tu; Domine, ne
moreris.
PSALMUS
71 (70) 1 In te, Domine, speravi, non confundar in
aeternum. 2 In iustitia tua libera me et eripe me; inclina ad me
aurem tuam et salva me. 3 Esto mihi in rupem praesidii et in domum
munitam, ut salvum me facias, quoniam fortitudo mea et refugium meum es
tu. 4 Deus meus, eripe me de manu peccatoris et de manu contra legem
agentis et iniqui. 5 Quoniam tu es exspectatio mea, Domine; Domine,
spes mea a iuventute mea. 6 Super te innixus sum ex utero, de ventre
matris meae tu es susceptor meus; in te laus mea semper. 7 Tamquam
prodigium factus sum multis, et tu adiutor fortis. - 8 Repleatur os
meum laude tua, tota die magnitudine tua. 9 Ne proicias me in
tempore senectutis; cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me. 10
Quia dixerunt inimici mei mihi, et, qui observabant animam
meam, consilium fecerunt in unum 11 dicentes: Deus dereliquit
eum! Persequimini et comprehendite eum, quia non est qui eripiat
. 12 Deus, ne elongeris a me; Deus meus, in auxilium meum
festina. 13 Confundantur et deficiant adversantes animae
meae; operiantur confusione et pudore, qui quaerunt mala mihi. 14
Ego autem semper sperabo et adiciam super omnem laudem tuam. 15 Os
meum annuntiabit iustitiam tuam, tota die salutare tuum: quae
dinumerare nescivi. 16 Veniam ad potentias Domini; Domine, memorabor
iustitiae tuae solius. 17 Deus, docuisti me a iuventute mea; et
usque nunc annuntiabo mirabilia tua. 18 Et usque in senectam et
senium, Deus, ne derelinquas me, donec annuntiem brachium
tuum generationi omni, quae ventura est. Potentia tua 19 et
iustitia tua, Deus, usque in altissima, qui fecisti magnalia: Deus,
quis similis tibi? 20 Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et
malas; iterum vivificasti me et de abyssis terrae iterum reduxisti
me. 21 Multiplicabis magnitudinem meam et conversus consolaberis
me. 22 Nam et ego confitebor tibi in psalterio veritatem tuam, Deus
meus; psallam tibi in cithara, Sanctus Israel. 23 Exsultabunt labia
mea, cum cantavero tibi, et anima mea, quam redemisti; 24 sed et
lingua mea tota die meditabitur iustitiam tuam, cum confusi et reveriti
fuerint, qui quaerunt mala mihi.
PSALMUS
72 (71) 1 Salomonis. Deus, iudicium tuum regi
da et iustitiam tuam filio regis; 2 iudicet populum tuum in
iustitia et pauperes tuos in iudicio. 3 Afferant montes pacem
populo, et colles iustitiam. 4 Iudicabit pauperes populi et
salvos faciet filios inopis et humiliabit calumniatorem. 5 Et
permanebit cum sole et ante lunam in generatione et generationem. 6
Descendet sicut pluvia in gramen, et sicut imber irrigans terram. 7
Florebit in diebus eius iustitia et abundantia pacis, donec auferatur
luna. 8 Et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad
terminos orbis terrarum. 9 Coram illo procident incolae deserti, et
inimici eius terram lingent. 10 Reges Tharsis et insulae munera
offerent, reges Arabum et Saba dona adducent. 11 Et adorabunt eum
omnes reges, omnes gentes servient ei. 12 Quia liberabit inopem
clamantem et pauperem, cui non erat adiutor. 13 Parcet pauperi et
inopi et animas pauperum salvas faciet. 14 Ex oppressione et
violentia redimet animas eorum, et pretiosus erit sanguis eorum coram
illo. - 15 Et vivet, et dabitur ei de auro Arabiae, et orabunt pro
ipso semper; tota die benedicent ei. 16 Et erit ubertas frumenti in
terra, in summis montium fluctuabit, sicut Libanus fructus
eius; et florebunt de civitate sicut fenum terrae. 17 Sit nomen eius
benedictum in saecula, ante solem permanebit nomen eius. Et
benedicentur in ipso omnes tribus terrae, omnes gentes magnificabunt
eum. 18 Benedictus Dominus Deus, Deus Israel, qui facit mirabilia
solus. 19 Et benedictum nomen maiestatis eius in aeternum; et
replebitur maiestate eius omnis terra. Fiat, fiat.
PSALMUS
73 (72) 1 PSALMUS. Asaph. Quam bonus rectis
est Deus, Deus his, qui mundo sunt corde! 2 Mei autem paene moti
sunt pedes, paene effusi sunt gressus mei, 3 quia zelavi super
gloriantes, pacem peccatorum videns. 4 Quia non sunt eis
impedimenta, sanus et pinguis est venter eorum. 5 In labore
mortalium non sunt et cum hominibus non flagellantur. 6 Ideo quasi
torques est eis superbia, et tamquam indumentum operuit eos
violentia. 7 Prodit quasi ex adipe iniquitas eorum, erumpunt
cogitationes cordis. 8 Subsannaverunt et locuti sunt
nequitiam, iniquitatem ab excelso locuti sunt. 9 Posuerunt in caelo
os suum, et lingua eorum transivit in terra. 10 Ideo in alto
sedent, et aquae plenae non pervenient ad eos. 11 Et dixerunt:
Quomodo scit Deus, et si est scientia in Excelso? . 12 Ecce ipsi
peccatores et abundantes in saeculo multiplicaverunt divitias. 13 Et
dixi: Ergo sine causa mundavi cor meum et lavi in innocentia manus
meas; 14 et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis
. 15 Si dixissem: Loquar ut illi , ecce generationem filiorum
tuorum prodidissem. 16 Et cogitabam, ut cognoscerem hoc; labor erat
in oculis meis, 17 donec intravi in sanctuarium Dei et intellexi
novissima eorum. 18 Verumtamen in lubrico posuisti eos, deiecisti
eos in ruinas. 19 Quomodo facti sunt in desolationem! Subito
defecerunt, perierunt prae horrore. 20 Velut somnium evigilantis,
Domine, surgens imaginem ipsorum contemnes. 21 Quia exacerbatum est
cor meum, et renes mei compuncti sunt; 22 et ego insipiens factus
sum et nescivi: ut iumentum factus sum apud te. 23 Ego autem semper
tecum; tenuisti manum dexteram meam. 24 In consilio tuo deduces
me et postea cum gloria suscipies me. 25 Quis enim mihi est in
caelo? Et tecum nihil volui super terram. 26 Defecit caro mea et cor
meum; Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum. 27 Quia ecce,
qui elongant se a te, peribunt; perdidisti omnes, qui fornicantur abs
te. 28 Mihi autem adhaerere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem
meam, ut annuntiem omnes operationes tuas in portis filiae
Sion.
PSALMUS
74 (73) 1 Maskil. Asaph. Ut quid, Deus,
reppulisti in finem, iratus est furor tuus super oves pascuae
tuae? 2 Memor esto congregationis tuae, quam possedisti ab
initio. Redemisti virgam hereditatis tuae: mons Sion, in quo
habitasti. 3 Leva gressus tuos in ruinas sempiternas: omnia vastavit
inimicus in sancto. 4 Rugierunt, qui oderunt te, in medio
congregationis tuae; posuerunt signa sua in signa. 5 Visi sunt quasi
in altum securim vibrantes in silva condensa. 6 Exciderunt ianuas
eius in idipsum; in securi et ascia deiecerunt. 7 Incenderunt igni
sanctuarium tuum, in terram polluerunt tabernaculum nominis tui; 8
dixerunt in corde suo: Opprimamus eos simul . Combusserunt omnes
congregationes Dei in terra. 9 Signa nostra non vidimus; iam non est
propheta, et apud nos non est qui cognoscat amplius. 10 Usquequo,
Deus, improperabit inimicus, spernet adversarius nomen tuum in
finem? 11 Ut quid avertis manum tuam et tenes dexteram tuam in medio
sinu tuo? 12 Deus autem rex noster ante saecula, operatus est
salutes in medio terrae. 13 Tu conscidisti in virtute tua
mare, contribulasti capita draconum in aquis. 14 Tu confregisti
capita Leviathan, dedisti eum escam monstris maris. 15 Tu dirupisti
fontes et torrentes; tu siccasti fluvios perennes. 16 Tuus est dies,
et tua est nox, tu fabricatus es luminaria et solem. 17 Tu statuisti
omnes terminos terrae, aestatem et hiemem, tu plasmasti ea. 18 Memor
esto huius: inimicus improperavit Domino, et populus insipiens
sprevit nomen tuum. 19 Ne tradas bestiis animas confitentes tibi et
animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem. 20 Respice in
testamentum, quia repleta sunt latibula terrae tentoriis
violentiae. 21 Ne revertatur humilis factus confusus; pauper et
inops laudabunt nomen tuum. 22 Exsurge, Deus, iudica causam
tuam; memor esto improperiorum tuorum, quae ab insipiente fiunt tota
die. 23 Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum; tumultus
adversariorum tuorum ascendit semper.
PSALMUS
75 (74) 1 Magistro chori. Secundum " Ne destruxeris
". PSALMUS. Asaph. Canticum. 2 Confitebimur tibi,
Deus; confitebimur et invocabimus nomen tuum: narrabimus mirabilia
tua. 3 Cum statuero tempus, ego iustitias iudicabo. 4 Si
liquefacta est terra et omnes, qui habitant in ea, ego confirmavi
columnas eius. 5 Dixi gloriantibus: Nolite gloriari! et
delinquentibus: Nolite exaltare cornu! 6 Nolite exaltare in altum
cornu vestrum; nolite loqui adversus Deum proterva . 7 Quia neque
ab oriente neque ab occidente neque a desertis exaltatio. 8 Quoniam
Deus iudex est: hunc humiliat et hunc exaltat. 9 Quia calix in manu
Domini vini meri plenus mixto. Et inclinavit ex hoc in
hoc; verumtamen usque ad faeces epotabunt, bibent omnes peccatores
terrae. 10 Ego autem annuntiabo in saeculum, cantabo Deo
Iacob. 11 Et omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur
cornua iusti.
PSALMUS
76 (75) 1 Magistro chori. Fidibus. PSALMUS. Asaph.
Canticum. 2 Notus in Iudaea Deus, in Israel magnum nomen
eius. 3 Et est in Salem tabernaculum eius, et habitatio eius in
Sion. 4 Ibi confregit coruscationes arcus, scutum, gladium et
bellum. 5 Illuminans tu, Mirabilis, a montibus direptionis. 6
Spoliati sunt potentes corde, dormierunt somnum suum, et non invenerunt
omnes viri fortes manus suas. 7 Ab increpatione tua, Deus
Iacob, dormitaverunt auriga et equus. 8 Tu terribilis es, et quis
resistet tibi? Ex tunc ira tua. 9 De caelo auditum fecisti
iudicium; terra tremuit et quievit, 10 cum exsurgeret in iudicium
Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terrae. 11 Quoniam furor
hominis confitebitur tibi, et reliquiae furoris diem festum agent
tibi. 12 Vovete et reddite Domino Deo vestro; omnes in circuitu eius
afferant munera Terribili, 13 ei, qui aufert spiritum
principum, terribili apud reges terrae.
PSALMUS
77 (76) 1 Magistro chori. Secundum Idithun. Asaph.
PSALMUS. 2 Voce mea ad Dominum clamavi; voce mea ad Deum, et
intendit mihi. 3 In die tribulationis meae Deum exquisivi, manus
meae nocte expansae sunt et non fatigantur. Renuit consolari anima
mea; 4 memor sum Dei et ingemisco, exerceor, et deficit spiritus
meus. 5 Vigiles tenuisti palpebras oculi mei; turbatus sum et non sum
locutus. 6 Cogitavi dies antiquos et annos aeternos in mente
habui. 7 Meditatus sum nocte cum corde meo et exercitabar et
scobebam spiritum meum. 8 Numquid in aeternum proiciet Deus, aut non
apponet, ut complacitior sit adhuc? 9 Aut deficiet in finem
misericordia sua, cessabit verbum a generatione in generationem? 10
Aut obliviscetur misereri Deus, aut continebit in ira sua misericordias
suas? 11 Et dixi: Hoc vulnus meum: mutatio dexterae Excelsi
. 12 Memor ero operum Domini, memor ero ab initio mirabilium
tuorum. 13 Et meditabor in omnibus operibus tuis et in
adinventionibus tuis exercebor. 14 Deus, in sancto via tua; quis
deus magnus sicut Deus noster? 15 Tu es Deus, qui facis
mirabilia, notam fecisti in populis virtutem tuam. 16 Redemisti in
brachio tuo populum tuum, filios Iacob et Ioseph. 17 Viderunt te
aquae, Deus, viderunt te aquae et doluerunt; etenim commotae sunt
abyssi. 18 Effuderunt aquas nubila, vocem dederunt nubes, etenim
sagittae tuae transeunt. 19 Vox tonitrui tui in rota; illuxerunt
coruscationes tuae orbi terrae, commota est et contremuit terra. 20
In mari via tua, et semitae tuae in aquis multis; et vestigia tua non
cognoscuntur. 21 Deduxisti sicut oves populum tuum in manu Moysi et
Aaron.
PSALMUS
78 (77) 1 Maskil. Asaph. Attendite, popule
meus, doctrinam meam; inclinate aurem vestram in verba oris mei. 2
Aperiam in parabolis os meum, eloquar arcana aetatis antiquae. 3
Quanta audivimus et cognovimus ea, et patres nostri narraverunt
nobis, 4 non occultabimus a filiis eorum, generationi alteri
narrantes laudes Domini et virtutes eius et mirabilia eius, quae
fecit. 5 Constituit testimonium in Iacob et legem posuit in
Israel; quanta mandaverat patribus nostris nota facere ea filiis
suis, 6 ut cognoscat generatio altera, filii, qui
nascentur. Exsurgent et narrabunt filiis suis, 7 ut ponant in Deo
spem suam et non obliviscantur operum Dei et mandata eius
custodiant. 8 Ne fiant sicut patres eorum, generatio rebellis et
exasperans; generatio, quae non firmavit cor suum, et non fuit
fidelis Deo spiritus eius. 9 Filii Ephraim, intendentes et mittentes
arcum, conversi sunt in die belli. 10 Non custodierunt testamentum
Dei et in lege eius renuerunt ambulare. 11 Et obliti sunt factorum
eius et mirabilium eius, quae ostendit eis. 12 Coram patribus eorum
fecit mirabilia in terra Aegypti, in campo Taneos. 13 Scidit mare et
perduxit eos et statuit aquas quasi in utre. 14 Et deduxit eos in
nube per diem et per totam noctem in illuminatione ignis. 15 Scidit
petram in eremo et adaquavit eos velut abyssus multa. 16 Et eduxit
rivulos de petra et deduxit tamquam flumina aquas. 17 Et apposuerunt
adhuc peccare ei, in iram excitaverunt Excelsum in inaquoso. 18 Et
tentaverunt Deum in cordibus suis, petentes escas animabus suis; 19
et contra Deum locuti sunt, dixerunt: Numquid poterit Deus parare
mensam in deserto? . 20 Ecce percussit petram, et fluxerunt
aquae, et torrentes inundaverunt. Numquid et panem poterit
dare aut parare carnes populo suo? . 21 Ideo audivit Dominus et
exarsit, et ignis accensus est in Iacob, et ira ascendit in
Israel. 22 Quia non crediderunt in Deo nec speraverunt in salutari
eius. 23 Verumtamen mandavit nubibus desuper et ianuas caeli
aperuit; 24 et pluit illis manna ad manducandum et panem caeli dedit
eis: 25 panem angelorum manducavit homo; cibaria misit eis ad
abundantiam. 26 Excitavit austrum in caelo et induxit in virtute sua
africum; 27 et pluit super eos sicut pulverem carnes et sicut arenam
maris volatilia pennata: 28 et ceciderunt in medio castrorum
eorum, circa tabernacula eorum. 29 Et manducaverunt et saturati sunt
nimis, et desiderium eorum attulit eis. 30 Nondum recesserant a
desiderio suo, adhuc escae eorum erant in ore ipsorum, 31 et ira Dei
ascendit super eos et occidit pingues eorum et electos Israel
prostravit. 32 In omnibus his peccaverunt adhuc et non crediderunt
in mirabilibus eius; 33 et consumpsit in halitu dies eorum et annos
eorum cum festinatione. 34 Cum occideret eos, quaerebant eum et
conversi veniebant diluculo ad eum; 35 et rememorati sunt quia Deus
adiutor est eorum, et Deus Excelsus redemptor eorum est. 36 Et
suaserunt ei in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei; 37 cor autem
eorum non erat rectum cum eo, nec fideles erant in testamento
eius. 38 Ipse autem est misericors et propitiatur iniquitati et non
disperdit. Saepe avertit iram suam et non accendit omnem furorem
suum. 39 Et recordatus est quia caro sunt, spiritus vadens et non
rediens. 40 Quoties exacerbaverunt eum in deserto, in iram
concitaverunt eum in inaquoso! 41 Et reversi sunt et tentaverunt
Deum et Sanctum Israel exacerbaverunt. 42 Non sunt recordati manus
eius, diei, qua redemit eos de manu tribulantis. 43 Cum posuit in
Aegypto signa sua et prodigia sua in campo Taneos. 44 Convertit in
sanguinem flumina eorum et rivulos eorum, ne biberent. 45 Misit in
eos coenomyiam et comedit eos, ranam et perdidit eos. 46 Dedit
brucho fructus eorum, labores eorum locustae. 47 Occidit in grandine
vineas eorum, moros eorum in pruina. 48 Tradidit grandini iumenta
eorum et greges eorum flammae ignis. 49 Misit in eos ardorem irae
suae, indignationem et comminationem et angustiam, immissionem
angelorum malorum. 50 Complanavit semitam irae suae; non pepercit a
morte animabus eorum et vitam eorum in peste conclusit. 51 Percussit
omne primogenitum in terra Aegypti, primitias roboris eorum in
tabernaculis Cham. 52 Abstulit sicut oves populum suum et perduxit
eos tamquam gregem in deserto. 53 Deduxit eos in spe, et non
timuerunt, et inimicos eorum operuit mare. 54 Et induxit eos in
fines sanctificationis suae, in montem, quem acquisivit dextera
eius. 55 Et eiecit a facie eorum gentes et divisit eis terram in
funiculo hereditatis et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus
Israel. 56 Et tentaverunt et exacerbaverunt Deum Excelsum et
testimonia eius non custodierunt. 57 Recesserunt et praevaricati
sunt, quemadmodum patres eorum; conversi sunt retro ut arcus
pravus. 58 In iram concitaverunt eum in collibus suis et in
sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt. 59 Audivit Deus et
exarsit et sprevit valde Israel. 60 Et reppulit habitaculum
Silo, tabernaculum, ubi habitavit in hominibus. 61 Et tradidit in
captivitatem virtutem suam et pulchritudinem suam in manus
inimici. 62 Et conclusit in gladio populum suum et in hereditatem
suam exarsit. 63 Iuvenes eorum comedit ignis, et virgines eorum non
sunt desponsatae. 64 Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt, et
viduae eorum non plorabantur. 65 Et excitatus est tamquam dormiens
Dominus, tamquam potens crapulatus a vino. 66 Et percussit inimicos
suos in posteriora, opprobrium sempiternum dedit illis. 67 Et
reppulit tabernaculum Ioseph et tribum Ephraim non elegit, 68 sed
elegit tribum Iudae, montem Sion, quem dilexit. 69 Et aedificavit
sicut excelsum sanctuarium suum, sicut terram, quam fundavit in
saecula. 70 Et elegit David servum suum et sustulit eum de gregibus
ovium, 71 de post fetantes accepit eum: pascere Iacob populum
suum et Israel hereditatem suam. 72 Et pavit eos in innocentia
cordis sui et in prudentia manuum suarum deduxit eos.
PSALMUS
79 (78) 1 PSALMUS. Asaph. Deus, venerunt
gentes in hereditatem tuam, polluerunt templum sanctum
tuum, posuerunt Ierusalem in ruinas. 2 Dederunt morticina servorum
tuorum escas volatilibus caeli, carnes sanctorum tuorum bestiis
terrae. 3 Effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam in circuitu
Ierusalem, et non erat qui sepeliret. 4 Facti sumus opprobrium vicinis
nostris, subsannatio et illusio his, qui in circuitu nostro sunt. 5
Usquequo, Domine? Irasceris in finem? Accendetur velut ignis zelus
tuus? 6 Effunde iram tuam in gentes, quae te non noverunt, et in
regna, quae nomen tuum non invocaverunt, 7 quia comederunt Iacob et
sedem eius desolaverunt. 8 Ne memineris iniquitatum patrum
nostrorum, cito anticipent nos misericordiae tuae, quia pauperes
facti sumus nimis. 9 Adiuva nos, Deus salutaris nostri, propter
gloriam nominis tui et libera nos; et propitius esto peccatis nostris
propter nomen tuum. 10 Quare dicent in gentibus: Ubi est Deus eorum?
. Innotescat in nationibus coram oculis nostris ultio sanguinis
servorum tuorum, qui effusus est. 11 Introeat in conspectu tuo gemitus
compeditorum; secundum magnitudinem brachii tui superstites relinque
filios mortis. 12 Et redde vicinis nostris septuplum in sinu
eorum, improperium ipsorum, quod exprobraverunt tibi, Domine. 13 Nos
autem, populus tuus et oves pascuae tuae, confitebimur tibi in
saeculum; in generationem et generationem annuntiabimus laudem
tuam.
PSALMUS
80 (79) 1 Magistro chori. Secundum " Lilium praecepti
". Asaph. PSALMUS. 2 Qui pascis Israel, intende, qui deducis
velut ovem Ioseph. Qui sedes super cherubim, effulge 3 coram
Ephraim, Beniamin et Manasse. Excita potentiam tuam et veni, ut
salvos facias nos. 4 Deus, converte nos, illustra faciem tuam, et
salvi erimus. 5 Domine, Deus virtutum, quousque irasceris super
orationem populi tui? 6 Cibasti nos pane lacrimarum et potum dedisti
nobis in lacrimis copiose. 7 Posuisti nos in contradictionem vicinis
nostris, et inimici nostri subsannaverunt nos. 8 Deus virtutum,
converte nos, illustra faciem tuam, et salvi erimus. 9 Vineam de
Aegypto transtulisti, eiecisti gentes et plantasti eam. 10 Purgasti
locum in conspectu eius, plantasti radices eius, et implevit
terram. 11 Operti sunt montes umbra eius, et ramis eius cedri
Dei; 12 extendit palmites suos usque ad mare et usque ad flumen
propagines suas. 13 Ut quid destruxisti maceriam eius, et vindemiant
eam omnes, qui praetergrediuntur viam? 14 Exterminavit eam aper de
silva, et singularis ferus depastus est eam. 15 Deus virtutum,
convertere, respice de caelo et vide et visita vineam istam. 16 Et
protege eam, quam plantavit dextera tua, et super filium hominis, quem
confirmasti tibi. 17 Incensa est igni et suffossa; ab increpatione
vultus tui peribunt. 18 Fiat manus tua super virum dexterae
tuae, super filium hominis, quem confirmasti tibi. 19 Et non
discedemus a te, vivificabis nos, et nomen tuum invocabimus. 20
Domine, Deus virtutum, converte nos et illustra faciem tuam, et salvi
erimus.
PSALMUS
81 (80) 1 Magistro chori. Secundum " Torcularia... ".
Asaph. 2 Exsultate Deo adiutori nostro; iubilate Deo Iacob. 3
Sumite psalmum et date tympanum, psalterium iucundum cum cithara. 4
Bucinate in neomenia tuba, in die plenae lunae, in sollemnitate
nostra. 5 Quia praeceptum in Israel est, et iudicium Deo Iacob. 6
Testimonium in Ioseph posuit illud, cum exiret de terra
Aegypti; sermonem, quem non noveram, audivi: 7 Diverti ab oneribus
dorsum eius; manus eius a cophino recesserunt. 8 In tribulatione
invocasti me, et liberavi te, exaudivi te in abscondito
tempestatis, probavi te apud aquam Meriba. 9 Audi, populus meus, et
contestabor te; Israel, utinam audias me! 10 Non erit in te deus
alienus, neque adorabis deum extraneum. 11 Ego enim sum Dominus Deus
tuus, qui eduxi te de terra Aegypti; dilata os tuum, et implebo
illud. 12 Et non audivit populus meus vocem meam, et Israel non
intendit mihi. 13 Et dimisi eos secundum duritiam cordis
eorum, ibunt in adinventionibus suis. 14 Si populus meus audisset
me, Israel si in viis meis ambulasset! 15 In brevi inimicos eorum
humiliassem et super tribulantes eos misissem manum meam. 16 Inimici
Domini blandirentur ei, et esset sors eorum in saecula; 17 et
cibarem eos ex adipe frumenti et de petra melle saturarem eos
.
PSALMUS
82 (81) 1 PSALMUS. Asaph. Deus stetit in
concilio divino, in medio deorum iudicat. 2 Usquequo iudicabitis
inique et facies peccatorum sumetis? 3 Iudicate egeno et
pupillo, humilem et pauperem iustificate. 4 Eripite pauperem et
egenum de manu peccatoris liberate . 5 Nescierunt neque intellexerunt,
in tenebris ambulant; movebuntur omnia fundamenta terrae. 6 Ego
dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes . 7 Vos autem sicut
homines moriemini et sicut unus de principibus cadetis. 8 Surge,
Deus, iudica terram, quoniam tu hereditabis in omnibus
gentibus.
PSALMUS
83 (82) 1 Canticum. PSALMUS. Asaph. 2 Deus, ne
quiescas, ne taceas neque compescaris, Deus, 3 quoniam ecce inimici
tui fremuerunt, et, qui oderunt te, extulerunt caput. 4 Adversus
populum tuum malignaverunt consilium et cogitaverunt adversus eos, quos
abscondisti tibi. 5 Dixerunt: Venite, et disperdamus eos de
gente, et non memoretur nomen Israel ultra! . 6 Quoniam
cogitaverunt unanimiter, adversum te testamentum statuerunt: 7
tabernacula Idumaeorum et Ismaelitae, Moab et Agareni, 8 Gebal et
Ammon et Amalec, Philistaea cum habitantibus Tyrum. 9 Etenim Assur
sociabatur cum illis; facti sunt in adiutorium filiis Lot. 10 Fac
illis sicut Madian et Sisarae, sicut Iabin in torrente Cison. 11
Disperierunt in Endor, facti sunt ut stercus super terram. 12 Pone
duces eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana, omnes principes
eorum, 13 qui dixerunt: Hereditate possideamus pascua Dei!
. 14 Deus meus, pone illos ut rotam et sicut stipulam ante
ventum. 15 Sicut ignis, qui comburit silvam, et sicut flamma
devorans montes, 16 ita persequeris illos in tempestate tua et in
procella tua turbabis eos. 17 Imple facies eorum ignominia, et
quaerent nomen tuum, Domine. 18 Erubescant et conturbentur in saeculum
saeculi et confundantur et pereant; 19 et cognoscant quia nomen tibi
Dominus: tu solus Altissimus super omnem terram.
PSALMUS
84 (83) 1 Magistro chori. Secundum " Torcularia
". Filiorum Core. PSALMUS. 2 Quam dilecta tabernacula tua,
Domine virtutum! 3 Concupiscit et deficit anima mea in atria
Domini. Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum. 4 Etenim
passer invenit sibi domum, et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos
suos: altaria tua, Domine virtutum, rex meus et Deus meus. 5 Beati,
qui habitant in domo tua: in perpetuum laudabunt te. 6 Beatus vir,
cuius est auxilium abs te, ascensiones in corde suo disposuit. 7
Transeuntes per vallem sitientem in fontem ponent eam, etenim
benedictionibus vestiet eam pluvia matutina. 8 Ibunt de virtute in
virtutem, videbitur Deus deorum in Sion. 9 Domine, Deus virtutum,
exaudi orationem meam; auribus percipe, Deus Iacob. 10 Protector
noster aspice, Deus, et respice in faciem christi tui. 11 Quia
melior est dies una in atriis tuis super milia, elegi ad limen esse in
domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. 12 Quia
sol et scutum est Dominus Deus, gratiam et gloriam dabit
Dominus; non privabit bonis eos, qui ambulant in innocentia. 13
Domine virtutum, beatus homo, qui sperat in te.
PSALMUS
85 (84) 1 Magistro chori. Filiorum Core.
PSALMUS. 2 Complacuisti tibi, Domine, in terra tua, convertisti
captivitatem Iacob. 3 Remisisti iniquitatem plebis tuae, operuisti
omnia peccata eorum. 4 Contraxisti omnem iram tuam, revertisti a
furore indignationis tuae. 5 Converte nos, Deus, salutaris
noster, et averte iram tuam a nobis. 6 Numquid in aeternum irasceris
nobis aut extendes iram tuam a generatione in generationem? 7 Nonne
tu conversus vivificabis nos, et plebs tua laetabitur in te? 8
Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam et salutare tuum da
nobis. 9 Audiam, quid loquatur Dominus Deus, quoniam loquetur pacem
ad plebem suam et sanctos suos et ad eos, qui convertuntur corde. 10
Vere prope timentes eum salutare ipsius, ut inhabitet gloria in terra
nostra. 11 Misericordia et veritas obviaverunt sibi, iustitia et pax
osculatae sunt. 12 Veritas de terra orta est, et iustitia de caelo
prospexit. 13 Etenim Dominus dabit benignitatem, et terra nostra
dabit fructum suum. 14 Iustitia ante eum ambulabit et ponet in via
gressus suos.
PSALMUS
86 (85) 1 Precatio. David. Inclina, Domine,
aurem tuam et exaudi me, quoniam inops et pauper sum ego. 2 Custodi
animam meam, quoniam sanctus sum; salvum fac servum tuum, Deus meus,
sperantem in te 3 Miserere mei, Domine, quoniam ad te clamavi tota
die. 4 Laetifica animam servi tui, quoniam ad te, Domine, animam
meam levavi. 5 Quoniam tu, Domine, suavis et mitis et multae
misericordiae omnibus invocantibus te. - 6 Auribus percipe, Domine,
orationem meam et intende voci deprecationis meae. 7 In die
tribulationis meae clamavi ad te, quia exaudies me. 8 Non est
similis tui in diis, Domine, et nihil sicut opera tua. 9 Omnes
gentes, quascumque fecisti, venient et adorabunt coram te,
Domine, et glorificabunt nomen tuum, 10 quoniam magnus es tu et
faciens mirabilia: tu es Deus solus. 11 Doce me, Domine, viam
tuam, et ingrediar in veritate tua; simplex fac cor meum, ut
timeat nomen tuum. 12 Confitebor tibi, Domine Deus meus, in toto corde
meo et glorificabo nomen tuum in aeternum, 13 quia misericordia tua
magna est super me, et eruisti animam meam ex inferno inferiori. 14
Deus, superbi insurrexerunt super me, et synagoga potentium quaesierunt
animam meam et non proposuerunt te in conspectu suo. 15 Et tu,
Domine, Deus miserator et misericors, patiens et multae misericordiae
et veritatis, 16 respice in me et miserere mei; da fortitudinem tuam
puero tuo et salvum fac filium ancillae tuae. 17 Fac mecum signum in
bonum, ut videant, qui oderunt me, et confundantur, quoniam tu,
Domine, adiuvisti me et consolatus es me.
PSALMUS
87 (86) 1 Filiorum Core. PSALMUS.
Canticum. Fundamenta eius in montibus sanctis; 2 diligit Dominus
portas Sion super omnia tabernacula Iacob. 3 Gloriosa dicta sunt de
te, civitas Dei! - 4 Memor ero Rahab et Babylonis inter scientes
me; ecce Philistaea et Tyrus cum Aethiopia: hi nati sunt illic. 5
Et de Sion dicetur: Hic et ille natus est in ea; et ipse firmavit eam
Altissimus . 6 Dominus referet in librum populorum: Hi nati sunt
illic . 7 Et cantant sicut choros ducentes: Omnes fontes mei in
te .
PSALMUS
88 (87) 1 Canticum. PSALMUS. Filiorum Core. Magistro
chori. Secundum " Mahalat ". Ad cantandum. Maskil. Heman
Ezrahitae. 2 Domine, Deus salutis meae, in die clamavi et nocte
coram te. 3 Intret in conspectu tuo oratio mea; inclina aurem tuam
ad precem meam. 4 Quia repleta est malis anima mea, et vita mea
inferno appropinquavit. 5 Aestimatus sum cum descendentibus in
lacum, factus sum sicut homo sine adiutorio. 6 Inter mortuos
liber, sicut vulnerati dormientes in sepulcris; quorum non es memor
amplius, et ipsi de manu tua abscissi sunt. 7 Posuisti me in lacu
inferiori, in tenebrosis et in umbra mortis. 8 Super me gravatus est
furor tuus, et omnes fluctus tuos induxisti super me. 9 Longe
fecisti notos meos a me, posuisti me abominationem eis; conclusus
sum et non egrediar. 10 Oculi mei languerunt prae
afflictione. Clamavi ad te, Domine, tota die, expandi ad te manus
meas. - 11 Numquid mortuis facies mirabilia, aut surgent umbrae et
confitebuntur tibi? 12 Numquid narrabit aliquis in sepulcro
misericordiam tuam et veritatem tuam in loco perditionis? 13 Numquid
cognoscentur in tenebris mirabilia tua, et iustitia tua in terra
oblivionis? 14 Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea
praeveniet te. 15 Ut quid, Domine, repellis animam meam, abscondis
faciem tuam a me? 16 Pauper sum ego et moriens a iuventute
mea; portavi pavores tuos et conturbatus sum. 17 Super me
transierunt irae tuae, et terrores tui exciderunt me. 18 Circuierunt
me sicut aqua tota die, circumdederunt me simul. 19 Elongasti a me
amicum et proximum, et noti mei sunt tenebrae.
PSALMUS
89 (88) 1 Maskil. Ethan Ezrahitae. 2
Misericordias Domini in aeternum cantabo; in generationem et
generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo. 3 Quoniam
dixisti: In aeternum misericordia aedificabitur , in caelis
firmabitur veritas tua. 4 Disposui testamentum electo meo, iuravi
David servo meo: 5 Usque in aeternum confirmabo semen tuum et
aedificabo in generationem et generationem sedem tuam . 6
Confitebuntur caeli mirabilia tua, Domine, etenim veritatem tuam in
ecclesia sanctorum. 7 Quoniam quis in nubibus aequabitur
Domino, similis erit Domino in filiis Dei? 8 Deus, metuendus in
consilio sanctorum, magnus et terribilis super omnes, qui in circuitu
eius sunt. 9 Domine, Deus virtutum, quis similis tibi? Potens es,
Domine, et veritas tua in circuitu tuo. 10 Tu dominaris superbiae
maris, elationes fluctuum eius tu mitigas. 11 Tu conculcasti sicut
vulneratum Rahab, in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos
tuos. 12 Tui sunt caeli, et tua est terra, orbem terrae et
plenitudinem eius tu fundasti; 13 Aquilonem et austrum tu
creasti, Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt. 14 Tibi
brachium cum potentia; firma est manus tua, et exaltata dextera
tua. 15 Iustitia et iudicium firmamentum sedis tuae. Misericordia et
veritas praecedent faciem tuam. 16 Beatus populus, qui scit
iubilationem. Domine, in lumine vultus tui ambulabunt 17 et in
nomine tuo exsultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur, 18
quoniam decor virtutis eorum tu es, et in beneplacito tuo exaltabitur
cornu nostrum. 19 Quia Domini est scutum nostrum, et Sancti Israel
rex noster. 20 Tunc locutus es in visione sanctis tuis et dixisti:
Posui adiutorium in potente et exaltavi electum de plebe. 21 Inveni
David servum meum; oleo sancto meo unxi eum. 22 Manus enim mea firma
erit cum eo, et brachium meum confortabit eum. 23 Nihil proficiet
inimicus in eo, et filius iniquitatis non opprimet eum. 24 Et
concidam a facie ipsius inimicos eius et odientes eum percutiam. 25
Et veritas mea et misericordia mea cum ipso, et in nomine meo
exaltabitur cornu eius. 26 Et ponam super mare manum eius et super
flumina dexteram eius. 27 Ipse invocabit me: Pater meus es tu, Deus
meus et refugium salutis meae. 28 Et ego primogenitum ponam
illum, excelsum prae regibus terrae. 29 In aeternum servabo illi
misericordiam meam; et testamentum meum fidele ipsi. 30 Et ponam in
saeculum saeculi semen eius; et thronum eius sicut dies caeli. 31 Si
autem dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non
ambulaverint, 32 si iustificationes meas profanaverint et mandata
mea non custodierint, 33 visitabo in virga delictum eorum et in
verberibus iniquitatem eorum. 34 Misericordiam autem meam non avertam
ab eo neque mentiar in veritate mea. 35 Non profanabo testamentum
meum et, quae procedunt de labiis meis, non faciam irrita. 36 Semel
iuravi in sancto meo: David non mentiar. 37 Semen eius in aeternum
manebit, et thronus eius sicut sol in conspectu meo 38 et sicut luna
firmus stabit in aeternum et testis in caelo fidelis . 39 Tu vero
reppulisti et reiecisti, iratus es contra christum tuum; 40
evertisti testamentum servi tui, profanasti in terram diadema
eius. 41 Destruxisti omnes muros eius, posuisti munitiones eius in
ruinas. 42 Diripuerunt eum omnes transeuntes viam, factus est
opprobrium vicinis suis. 43 Exaltasti dexteram deprimentium
eum, laetificasti omnes inimicos eius. 44 Avertisti aciem gladii
eius et non es auxiliatus ei in bello. 45 Finem posuisti splendori
eius et sedem eius in terram collisisti. 46 Minorasti dies
iuventutis eius, perfudisti eum confusione. 47 Usquequo, Domine,
absconderis in finem, exardescet sicut ignis ira tua? 48 Memorare,
quam brevis mea substantia. Ad quam vanitatem creasti omnes filios
hominum? 49 Quis est homo, qui vivet et non videbit mortem, eruet
animam suam de manu inferi? 50 Ubi sunt misericordiae tuae antiquae,
Domine, sicut iurasti David in veritate tua? 51 Memor esto, Domine,
opprobrii servorum tuorum, quod continui in sinu meo, multarum
gentium, 52 quo exprobraverunt inimici tui, Domine, quo
exprobraverunt vestigia christi tui. 53 Benedictus Dominus in aeternum.
Fiat, fiat.
PSALMUS
90 (89) 1 Precatio. Moysis viri Dei. Domine,
refugium factus es nobis a generatione in generationem. 2 Priusquam
montes nascerentur, aut gigneretur terra et orbis, a saeculo et usque
in saeculum tu es Deus. 3 Reducis hominem in pulverem; et dixisti:
Revertimini, filii hominum . 4 Quoniam mille anni ante oculos
tuos tamquam dies hesterna, quae praeteriit, et custodia in
nocte. 5 Auferes eos, somnium erunt: 6 mane sicut herba
succrescens, mane floret et crescit, vespere decidit et
arescit. 7 Quia defecimus in ira tua et in furore tuo turbati
sumus. 8 Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo, occulta
nostra in illuminatione vultus tui. 9 Quoniam omnes dies nostri
evanuerunt in ira tua, consumpsimus ut suspirium annos nostros. 10
Dies annorum nostrorum sunt septuaginta anni aut in valentibus
octoginta anni, et maior pars eorum labor et dolor, quoniam cito
transeunt, et avolamus. 11 Quis novit potestatem irae tuae et
secundum timorem tuum indignationem tuam? 12 Dinumerare dies nostros
sic doce nos, ut inducamus cor ad sapientiam. 13 Convertere, Domine,
usquequo? Et deprecabilis esto super servos tuos. 14 Reple nos mane
misericordia tua, et exsultabimus et delectabimur omnibus diebus
nostris. 15 Laetifica nos pro diebus, quibus nos humiliasti, pro
annis, quibus vidimus mala. 16 Appareat servis tuis opus tuum, et
decor tuus filiis eorum. 17 Et sit splendor Domini Dei nostri super
nos, et opera manuum nostrarum confirma super nos et opus manuum
nostrarum confirma.
PSALMUS
91 (90) 1 Qui habitat in protectione Altissimi, sub
umbra Omnipotentis commorabitur. 2 Dicet Domino: Refugium meum et
fortitudo mea, Deus meus, sperabo in eum . 3 Quoniam ipse liberabit te
de laqueo venantium et a verbo maligno. 4 Alis suis obumbrabit
tibi, et sub pennas eius confugies; scutum et lorica veritas
eius. 5 Non timebis a timore nocturno, a sagitta volante in
die, 6 a peste perambulante in tenebris, ab exterminio vastante in
meridie. 7 Cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris
tuis; ad te autem non appropinquabit. 8 Verumtamen oculis tuis
considerabis et retributionem peccatorum videbis. 9 Quoniam tu es,
Domine, refugium meum. Altissimum posuisti habitaculum tuum. 10 Non
accedet ad te malum, et flagellum non appropinquabit tabernaculo
tuo, 11 quoniam angelis suis mandabit de te, ut custodiant te in
omnibus viis tuis. 12 In manibus portabunt te, ne forte offendas ad
lapidem pedem tuum. 13 Super aspidem et basiliscum ambulabis et
conculcabis leonem et draconem. 14 Quoniam mihi adhaesit, liberabo
eum; suscipiam eum, quoniam cognovit nomen meum. 15 Clamabit ad me,
et ego exaudiam eum; cum ipso sum in tribulatione; eripiam eum et
glorificabo eum. 16 Longitudine dierum replebo eum et ostendam illi
salutare meum.
PSALMUS
92 (91) 1 PSALMUS. Canticum. Pro die
Sabbati. 2 Bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo,
Altissime, 3 annuntiare mane misericordiam tuam et veritatem tuam
per noctem 4 in decachordo et psalterio, cum cantico in
cithara. 5 Quia delectasti me, Domine, in factura tua, et in
operibus manuum tuarum exsultabo. 6 Quam magnificata sunt opera tua,
Domine: nimis profundae factae sunt cogitationes tuae. 7 Vir
insipiens non cognoscet, et stultus non intelleget haec. 8 Cum
germinaverint peccatores sicut fenum, et floruerint omnes, qui
operantur iniquitatem, hoc tamen erit ad interitum in saeculum
saeculi; 9 tu autem altissimus in aeternum, Domine. 10 Quoniam ecce
inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt, et
dispergentur omnes, qui operantur iniquitatem. 11 Exaltabis sicut
unicornis cornu meum, perfusus sum oleo uberi. 12 Et despiciet
oculus meus inimicos meos, et in insurgentibus in me malignantibus
audiet auris mea. - 13 Iustus ut palma florebit, sicut cedrus Libani
succrescet. 14 Plantati in domo Domini, in atriis Dei nostri
florebunt. 15 Adhuc fructus dabunt in senecta, uberes et bene
virentes erunt, 16 ut annuntient quoniam rectus Dominus, refugium
meum, et non est iniquitas in eo.
PSALMUS
93 (92) 1 Dominus regnavit! Decorem indutus
est; indutus est Dominus, fortitudine praecinxit se. Etenim firmavit
orbem terrae, qui non commovebitur. 2 Firmata sedes tua ex tunc, a
saeculo tu es. 3 Elevaverunt flumina, Domine. elevaverunt flumina
vocem suam, elevaverunt flumina fragorem suum. 4 Super voces aquarum
multarum, super potentes elationes maris, potens in altis
Dominus. 5 Testimonia tua credibilia facta sunt nimis; domum tuam
decet sanctitudo Domine, in longitudinem dierum.
PSALMUS
94 (93) 1 Deus ultionum, Domine, Deus ultionum,
effulge. 2 Exaltare, qui iudicas terram, redde retributionem
superbis. 3 Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores
exsultabunt? 4 Effabuntur et loquentur proterva, gloriabuntur omnes,
qui operantur iniquitatem. - 5 Populum tuum, Domine, humiliant et
hereditatem tuam vexant. 6 Viduam et advenam interficiunt et
pupillos occidunt. 7 Et dixerunt: Non videbit Dominus, nec
intelleget Deus Iacob . 8 Intellegite, insipientes in populo; et
stulti, quando sapietis? 9 Qui plantavit aurem, non audiet, aut qui
finxit oculum, non respiciet? 10 Qui corripit gentes, non
arguet, qui docet hominem scientiam? 11 Dominus scit cogitationes
hominum, quoniam vanae sunt. 12 Beatus homo, quem tu erudieris,
Domine, et de lege tua docueris eum, 13 ut mitiges ei a diebus
malis, donec fodiatur peccatori fovea. 14 Quia non repellet Dominus
plebem suam et hereditatem suam non derelinquet. 15 Quia ad
iustitiam revertetur iudicium, et sequentur illam omnes, qui recto sunt
corde. 16 Quis consurget mihi adversus malignantes, aut quis stabit
mecum adversus operantes iniquitatem? 17 Nisi quia Dominus adiuvit
me, paulo minus habitasset in loco silentii anima mea. 18 Si
dicebam: Motus est pes meus , misericordia tua, Domine, sustentabat
me. 19 In multitudine sollicitudinum mearum in corde
meo, consolationes tuae laetificaverunt animam meam. 20 Numquid
sociabitur tibi sedes iniquitatis, quae fingit molestiam contra
praeceptum? 21 Irruunt in animam iusti et sanguinem innocentem
condemnant. 22 Et factus est mihi Dominus in praesidium, et Deus
meus in rupem refugii mei; 23 et reddet illis iniquitatem ipsorum et
in malitia eorum disperdet eos, 24 disperdet illos Dominus Deus
noster.
PSALMUS
95 (94) 1 Venite, exsultemus Domino; iubilemus Deo
salutari nostro. 2 Praeoccupemus faciem eius in confessione et in
psalmis iubilemus ei. 3 Quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus
super omnes deos. 4 Quia in manu eius sunt profunda terrae, et
altitudines montium ipsius sunt. 5 Quoniam ipsius est mare, et ipse
fecit illud, et siccam manus eius formaverunt. 6 Venite, adoremus et
procidamus et genua flectamus ante Dominum, qui fecit nos, 7 quia
ipse est Deus noster, et nos populus pascuae eius et oves manus
eius. 8 Utinam hodie vocem eius audiatis: Nolite obdurare corda
vestra, 9 sicut in Meriba, secundum diem Massa in deserto, ubi
tentaverunt me patres vestri: probaverunt me, etsi viderunt opera
mea. 10 Quadraginta annis taeduit me generationis illius et dixi:
Populus errantium corde sunt isti. 11 Et ipsi non cognoverunt vias
meas; ideo iuravi in ira mea: Non introibunt in requiem meam
.
PSALMUS
96 (95) 1 Cantate Domino canticum novum, cantate
Domino, omnis terra. 2 Cantate Domino, benedicite nomini
eius, annuntiate de die in diem salutare eius. 3 Annuntiate inter
gentes gloriam eius, in omnibus populis mirabilia eius. 4 Quoniam
magnus Dominus et laudabilis nimis, terribilis est super omnes
deos. 5 Quoniam omnes dii gentium inania, Dominus autem caelos
fecit. 6 Magnificentia et pulchritudo in conspectu eius, potentia et
decor in sanctuario eius. 7 Afferte Domino, familiae
populorum, afferte Domino gloriam et potentiam, 8 afferte Domino
gloriam nominis eius. Tollite hostias et introite in atria eius, 9
adorate Dominum in splendore sancto. Contremiscite a facie eius,
universa terra; 10 dicite in gentibus: Dominus regnavit! . Etenim
correxit orbem terrae, qui non commovebitur; iudicabit populos in
aequitate. 11 Laetentur caeli, et exsultet terra, sonet mare et
plenitudo eius; 12 gaudebunt campi et omnia, quae in eis sunt. Tunc
exsultabunt omnia ligna silvarum 13 a facie Domini, quia
venit, quoniam venit iudicare terram. Iudicabit orbem terrae in
iustitia et populos in veritate sua.
PSALMUS
97 (96) 1 Dominus regnavit! Exsultet terra, laetentur
insulae multae. 2 Nubes et caligo in circuitu eius, iustitia et
iudicium firmamentum sedis eius. 3 Ignis ante ipsum praecedet et
inflammabit in circuitu inimicos eius. 4 Illustrarunt fulgura eius
orbem terrae: vidit et contremuit terra. 5 Montes sicut cera
fluxerunt a facie Domini, a facie Domini omnis terra. 6
Annuntiaverunt caeli iustitiam eius, et viderunt omnes populi gloriam
eius. 7 Confundantur omnes, qui adorant sculptilia, et qui
gloriantur in simulacris suis. Adorate eum, omnes angeli eius. 8
Audivit et laetata est Sion, et exsultaverunt filiae Iudae propter
iudicia tua, Domine. 9 Quoniam tu Dominus, Altissimus super omnem
terram, nimis exaltatus es super omnes deos. 10 Qui diligitis
Dominum, odite malum; custodit ipse animas sanctorum suorum, de manu
peccatoris liberabit eos. 11 Lux orta est iusto, et rectis corde
laetitia. 12 Laetamini, iusti, in Domino et confitemini memoriae
sanctitatis eius.
PSALMUS
98 (97) 1 PSALMUS. Cantate Domino canticum
novum, quia mirabilia fecit. Salvavit sibi dextera eius, et
brachium sanctum eius. 2 Notum fecit Dominus salutare suum, in
conspectu gentium revelavit iustitiam suam. 3 Recordatus est
misericordiae suae et veritatis suae domui Israel. Viderunt omnes
termini terrae salutare Dei nostri. 4 Iubilate Deo, omnis
terra; erumpite, exsultate et psallite. 5 Psallite Domino in
cithara, in cithara et voce psalmi; 6 in tubis ductilibus et voce
tubae corneae, iubilate in conspectu regis Domini. 7 Sonet mare et
plenitudo eius, orbis terrarum et qui habitant in eo. 8 Flumina
plaudent manu, simul montes exsultabunt 9 a conspectu Domini,
quoniam venit iudicare terram. Iudicabit orbem terrarum in
iustitia et populos in aequitate.
PSALMUS
99 (98) 1 Dominus regnavit! Commoveantur populi sedet
super cherubim, moveatur terra. 2 Dominus in Sion magnus et excelsus
super omnes populos. 3 Confiteantur nomini tuo magno et
terribili, quoniam sanctum est. 4 Rex potens iudicium diligit: tu
statuisti, quae recta sunt, iudicium et iustitiam in Iacob tu
fecisti. 5 Exaltate Dominum Deum nostrum et adorate ad scabellum
pedum eius, quoniam sanctus est. 6 Moyses et Aaron in sacerdotibus
eius, et Samuel inter eos, qui invocant nomen eius. Invocabant
Dominum, et ipse exaudiebat eos, 7 in columna nubis loquebatur ad
eos. Custodiebant testimonia eius et praeceptum, quod dedit
illis. 8 Domine Deus noster, tu exaudiebas eos; Deus, tu propitius
fuisti eis, ulciscens autem adinventiones eorum. 9 Exaltate Dominum
Deum nostrum et adorate ad montem sanctum eius, quoniam sanctus
Dominus Deus noster.
PSALMUS
100 (99) 1 PSALMUS. Ad gratiarum actionem. 2
Iubilate Domino, omnis terra, servite Domino in laetitia; introite
in conspectu eius in exsultatione. 3 Scitote quoniam Dominus ipse est
Deus; ipse fecit nos, et ipsius sumus, populus eius et oves pascuae
eius. 4 Introite portas eius in confessione, atria eius in
hymnis, confitemini illi, benedicite nomini eius. 5 Quoniam suavis
est Dominus; in aeternum misericordia eius, et usque in generationem
et generationem veritas eius.
PSALMUS
101 (100) 1 David. PSALMUS. Misericordiam et
iudicium cantabo; tibi, Domine, psallam. 2 Intellegam in via
immaculata; quando venies ad me? Perambulabo in innocentia cordis
mei, in medio domus meae. 3 Non proponam ante oculos meos rem
iniustam; facientem praevaricationes odio habebo, non adhaerebit
mihi. 4 Cor pravum recedet a me, malignum non cognoscam. 5
Detrahentem secreto proximo suo, hunc cessare faciam; superbum oculo
et inflatum corde, hunc non sustinebo. 6 Oculi mei ad fideles
terrae, ut sedeant mecum; qui ambulat in via immaculata, hic mihi
ministrabit. 7 Non habitabit in medio domus meae, qui facit
superbiam; qui loquitur iniqua, non stabit in conspectu oculorum
meorum. 8 In matutino cessare faciam omnes peccatores terrae, ut
disperdam de civitate Domini omnes operantes iniquitatem.
PSALMUS
102 (101) 1 Preces afflicti, qui defessus angorem
suum ante Dominum profundit. 2 Domine, exaudi orationem meam, et
clamor meus ad te veniat. 3 Non abscondas faciem tuam a me; in
quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam. In quacumque die
invocavero te, velociter exaudi me. 4 Quia defecerunt sicut fumus
dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt. 5 Percussum est ut
fenum et aruit cor meum, etenim oblitus sum comedere panem meum. 6 A
voce gemitus mei adhaesit os meum carni meae. 7 Similis factus sum
pellicano solitudinis, factus sum sicut nycticorax in ruinis. 8
Vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto. 9 Tota die
exprobrabant mihi inimici mei, exardescentes in me per me
iurabant. 10 Quia cinerem tamquam panem manducabam et potum meum cum
fletu miscebam, 11 a facie irae et increpationis tuae, quia elevans
allisisti me. 12 Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut
fenum arui. 13 Tu autem, Domine, in aeternum permanes, et memoriale
tuum in generationem et generationem. 14 Tu exsurgens misereberis
Sion, quia tempus miserendi eius, quia venit tempus, 15 quoniam
placuerunt servis tuis lapides eius, et pulveris eius miserentur. 16
Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terrae gloriam
tuam, 17 quia aedificavit Dominus Sion et apparuit in gloria
sua. 18 Respexit in orationem inopum et non sprevit precem
eorum. 19 Scribantur haec pro generatione altera, et populus, qui
creabitur, laudabit Dominum. 20 Quia prospexit de excelso sanctuario
suo, Dominus de caelo in terram aspexit, 21 ut audiret gemitus
compeditorum, ut solveret filios mortis; 22 ut annuntient in Sion nomen
Domini et laudem eius in Ierusalem, 23 cum congregati fuerint populi
in unum et regna, ut serviant Domino. 24 Humiliavit in via virtutem
meam, abbreviavit dies meos. Dicam: Deus meus, 25 ne auferas me
in dimidio dierum meorum; in generationem et generationem sunt anni
tui. 26 Initio terram fundasti; et opera manuum tuarum sunt
caeli. 27 Ipsi peribunt, tu autem permanes; et omnes sicut
vestimentum veterascent, et sicut opertorium mutabis eos, et
mutabuntur. 28 Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. 29
Filii servorum tuorum habitabunt, et semen eorum in conspectu tuo
firmabitur .
PSALMUS
103 (102) 1 David. Benedic, anima mea,
Domino, et omnia, quae intra me sunt, nomini sancto eius. 2 Benedic,
anima mea, Domino et noli oblivisci omnes retributiones eius. 3 Qui
propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates
tuas; 4 qui redimit de interitu vitam tuam, qui coronat te in
misericordia et miserationibus; 5 qui replet in bonis aetatem
tuam: renovabitur ut aquilae iuventus tua. 6 Faciens iustitias
Dominus et iudicium omnibus iniuriam patientibus. 7 Notas fecit vias
suas Moysi, filiis Israel adinventiones suas. - 8 Miserator et
misericors Dominus, longanimis et multae misericordiae. 9 Non in
perpetuum contendet neque in aeternum irascetur. 10 Non secundum
peccata nostra fecit nobis neque secundum iniquitates nostras retribuit
nobis. 11 Quoniam, quantum exaltatur caelum a terra, praevaluit
misericordia eius super timentes eum; 12 quantum distat ortus ab
occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras. 13 Quomodo
miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se. 14
Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum, recordatus est quoniam pulvis
sumus. 15 Homo: sicut fenum dies eius, tamquam flos agri sic
efflorebit. 16 Spirat ventus in illum, et non subsistet, et non
cognoscet eum amplius locus eius. 17 Misericordia autem Domini ab
aeterno et usque in aeternum super timentes eum; et iustitia illius
in filios filiorum, 18 in eos, qui servant testamentum eius et
memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea. 19 Dominus in caelo
paravit sedem suam, et regnum ipsius omnibus dominabitur. 20
Benedicite Domino, omnes angeli eius, potentes virtute, facientes verbum
illius in audiendo vocem sermonum eius. 21 Benedicite Domino, omnes
virtutes eius, ministri eius, qui facitis voluntatem eius. 22
Benedicite Domino, omnia opera eius, in omni loco dominationis
eius. Benedic, anima mea, Domino.
PSALMUS
104 (103) 1 Benedic, anima mea, Domino. Domine Deus
meus, magnificatus es vehementer! Maiestatem et decorem induisti, 2
amictus lumine sicut vestimento. Extendens caelum sicut velum, 3 qui
exstruis in aquis cenacula tua. Qui ponis nubem ascensum tuum, qui
ambulas super pennas ventorum. 4 Qui facis angelos tuos spiritus et
ministros tuos ignem urentem. 5 Qui fundasti terram super stabilitatem
suam, non inclinabitur in saeculum saeculi. 6 Abyssus sicut
vestimentum operuit eam, super montes stabant aquae. 7 Ab
increpatione tua fugiunt, a voce tonitrui tui formidant. 8 Ascendunt
in montes et descendunt in valles, in locum, quem statuisti eis. 9
Terminum posuisti, quem non transgredientur, neque convertentur operire
terram. 10 Qui emittis fontes in torrentes; inter medium montium
pertransibunt, 11 potabunt omnes bestias agri, exstinguent onagri
sitim suam. 12 Super ea volucres caeli habitabunt, de medio ramorum
dabunt voces. 13 Rigas montes de cenaculis tuis, de fructu operum
tuorum satias terram. 14 Producis fenum iumentis et herbam servituti
hominum, educens panem de terra 15 et vinum, quod laetificat cor
hominis; exhilarans faciem in oleo, panis autem cor hominis
confirmat. 16 Saturabuntur ligna Domini et cedri Libani, quas
plantavit. 17 Illic passeres nidificabunt, erodii domus in vertice
earum. 18 Montes excelsi cervis, petrae refugium hyracibus. 19
Fecit lunam ad tempora signanda, sol cognovit occasum suum. 20
Posuisti tenebras, et facta est nox: in ipsa reptabunt omnes bestiae
silvae, 21 catuli leonum rugientes, ut rapiant et quaerant a Deo
escam sibi. 22 Oritur sol, et congregantur et in cubilibus suis
recumbunt. 23 Exit homo ad opus suum et ad operationem suam usque ad
vesperum. 24 Quam multiplicata sunt opera tua, Domine! Omnia in
sapientia fecisti, impleta est terra creatura tua. 25 Hoc mare
magnum et spatiosum et latum: illic reptilia, quorum non est
numerus, animalia pusilla cum magnis; 26 illic naves
pertransibunt, Leviathan, quem formasti ad ludendum cum eo. 27 Omnia
a te exspectant, ut des illis escam in tempore suo. 28 Dante te
illis, colligent, aperiente te manum tuam, implebuntur bonis. 29
Avertente autem te faciem, turbabuntur; auferes spiritum eorum, et
deficient et in pulverem suum revertentur. 30 Emittes spiritum tuum,
et creabuntur, et renovabis faciem terrae. 31 Sit gloria Domini in
saeculum; laetetur Dominus in operibus suis. 32 Qui respicit terram
et facit eam tremere, qui tangit montes, et fumigant. 33 Cantabo
Domino in vita mea, psallam Deo meo quamdiu sum. 34 Iucundum sit ei
eloquium meum, ego vero delectabor in Domino. 35 Deficiant
peccatores a terra et iniqui, ita ut non sint. Benedic, anima mea,
Domino.
PSALMUS
105 (104) 1 ALLELUIA. Confitemini Domino et
invocate nomen eius, annuntiate inter gentes opera eius. 2 Cantate
ei et psallite ei, meditamini in omnibus mirabilibus eius. 3
Laudamini in nomine sancto eius, laetetur cor quaerentium Dominum. 4
Quaerite Dominum et potentiam eius, quaerite faciem eius semper. 5
Mementote mirabilium eius, quae fecit, prodigia eius et iudicia oris
eius, 6 semen Abraham, servi eius, filii Iacob, electi eius. 7
Ipse Dominus Deus noster; in universa terra iudicia eius. 8 Memor
fuit in saeculum testamenti sui, verbi, quod mandavit in mille
generationes, 9 quod disposuit cum Abraham, et iuramenti sui ad
Isaac. 10 Et statuit illud Iacob in praeceptum et Israel in
testamentum aeternum 11 dicens: Tibi dabo terram Chanaan funiculum
hereditatis vestrae . 12 Cum essent numero brevi, paucissimi et
peregrini in ea, 13 et pertransirent de gente in gentem et de regno
ad populum alterum, 14 non permisit hominem nocere eis et corripuit
pro eis reges: 15 Nolite tangere christos meos et in prophetis
meis nolite malignari . 16 Et vocavit famem super terram et omne
baculum panis contrivit. 17 Misit ante eos virum, in servum
venumdatus est Ioseph. 18 Strinxerunt in compedibus pedes eius, in
ferrum intravit collum eius, 19 donec veniret verbum eius, eloquium
Domini purgaret eum. 20 Misit rex et solvit eum, princeps populorum,
et dimisit eum; 21 constituit eum dominum domus suae et principem
omnis possessionis suae, 22 ut erudiret principes eius sicut
semetipsum et senes eius prudentiam doceret. 23 Et intravit Israel
in Aegyptum, et Iacob peregrinus fuit in terra Cham. 24 Et auxit
populum suum vehementer et confortavit eum super inimicos eius. 25
Convertit cor eorum, ut odirent populum eius et dolum facerent in
servos eius. 26 Misit Moysen servum suum, Aaron, quem elegit. 27
Posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in terra Cham. 28
Misit tenebras et obscuravit, et restiterunt sermonibus eius. 29
Convertit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum. 30
Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum. 31 Dixit, et
venit coenomyia et scinifes in omnibus finibus eorum. 32 Posuit
pluvias eorum grandinem, ignem comburentem in terra ipsorum. 33 Et
percussit vineas eorum et ficulneas eorum et contrivit lignum finium
eorum. 34 Dixit, et venit locusta et bruchus, cuius non erat
numerus, 35 et comedit omne fenum in terra eorum et comedit fructum
terrae eorum. 36 Et percussit omne primogenitum in terra
eorum, primitias omnis roboris eorum. 37 Et eduxit eos cum argento
et auro; et non erat in tribubus eorum infirmus. 38 Laetata est
Aegyptus in profectione eorum, quia incubuit timor eorum super
eos. 39 Expandit nubem in protectionem et ignem, ut luceret eis per
noctem. 40 Petierunt, et venit coturnix, et pane caeli saturavit
eos. 41 Dirupit petram, et fluxerunt aquae, abierunt in sicco
flumina. 42 Quoniam memor fuit verbi sancti sui ad Abraham puerum
suum. 43 Et eduxit populum suum in exsultatione, electos suos in
laetitia. 44 Et dedit illis regiones gentium, et labores populorum
possederunt, 45 ut custodiant iustificationes eius et leges eius
servent. ALLELUIA.
PSALMUS
106 (105) 1 ALLELUIA. Confitemini Domino,
quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius. 2 Quis
loquetur potentias Domini, auditas faciet omnes laudes eius? 3
Beati, qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni
tempore. 4 Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui, visita
nos in salutari tuo, 5 ut videamus bona electorum tuorum, ut
laetemur in laetitia gentis tuae, ut gloriemur cum hereditate tua. 6
Peccavimus cum patribus nostris, iniuste egimus, iniquitatem
fecimus. 7 Patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia
tua, non fuerunt memores multitudinis misericordiarum tuarum et
irritaverunt ascendentes in mare, mare Rubrum. 8 Et salvavit eos
propter nomen suum, ut notam faceret potentiam suam. - 9 Et
increpuit mare Rubrum, et exsiccatum est, et deduxit eos in abyssis
sicut in deserto. 10 Et salvavit eos de manu odientis et redemit eos
de manu inimici. 11 Et operuit aqua tribulantes eos: unus ex eis non
remansit. 12 Et crediderunt verbis eius et cantaverunt laudem
eius. 13 Cito obliti sunt operum eius et non sustinuerunt consilium
eius; 14 et concupierunt concupiscentiam in deserto et tentaverunt
Deum in inaquoso. 15 Et dedit eis petitionem ipsorum et misit
saturitatem in animas eorum. 16 Et zelati sunt Moysen in
castris, Aaron sanctum Domini. 17 Aperta est terra et deglutivit
Dathan et operuit super congregationem Abiram. 18 Et exarsit ignis
in synagoga eorum, flamma combussit peccatores. 19 Et fecerunt
vitulum in Horeb et adoraverunt sculptile; 20 et mutaverunt gloriam
suam in similitudinem tauri comedentis fenum. 21 Obliti sunt Deum,
qui salvavit eos, qui fecit magnalia in Aegypto, 22 mirabilia in
terra Cham, terribilia in mari Rubro. 23 Et dixit quia disperderet
eos, nisi affuisset Moyses electus eius: stetit in confractione in
conspectu eius, ut averteret iram eius, ne destrueret eos. 24 Et pro
nihilo habuerunt terram desiderabilem, non crediderunt verbo
eius. 25 Et murmuraverunt in tabernaculis suis, non exaudierunt
vocem Domini. 26 Et elevavit manum suam super eos, ut prosterneret
eos in deserto 27 et ut deiceret semen eorum in nationibus et
dispergeret eos in regionibus. 28 Et adhaeserunt Baalphegor et
comederunt sacrificia mortuorum; 29 et irritaverunt eum in
adinventionibus suis, et irrupit in eos ruina. 30 Et stetit Phinees
et fecit iudicium, et cessavit quassatio, 31 et reputatum est ei in
iustitiam in generationem et generationem usque in sempiternum. 32
Et irritaverunt eum ad aquas Meriba, et vexatus est Moyses propter
eos, 33 quia exacerbaverunt spiritum eius, et temere locutus est in
labiis suis. 34 Non disperdiderunt gentes, quas dixit Dominus
illis. 35 Et commixti sunt inter gentes et didicerunt opera
eorum. 36 Et servierunt sculptilibus eorum, et factum est illis in
scandalum. 37 Et immolaverunt filios suos et filias suas
daemoniis. 38 Et effuderunt sanguinem innocentem, sanguinem filiorum
suorum et filiarum suarum, quas sacrificaverunt sculptilibus
Chanaan. Et infecta est terra in sanguinibus, 39 et contaminati sunt
in operibus suis et fornicati sunt in adinventionibus suis. 40 Et
exarsit ira Dominus in populum suum et abominatus est hereditatem
suam 41 et tradidit eos in manus gentium, et dominati sunt eorum,
qui oderunt eos. 42 Et tribulaverunt eos inimici eorum, et humiliati
sunt sub manibus eorum. 43 Saepe liberavit eos; ipsi autem
exacerbaverunt eum in consilio suo et corruerunt in iniquitatibus
suis. 44 Et vidit tribulationem eorum, cum audivit clamorem eorum.
- 45 Et memor fuit testamenti sui et paenituit eum secundum
multitudinem misericordiae suae. 46 Et dedit eos in miserationes in
conspectu omnium, qui captivos duxerant eos. 47 Salvos nos fac, Domine
Deus noster, et congrega nos de nationibus, ut confiteamur nomini
sancto tuo et gloriemur in laude tua. 48 Benedictus Dominus, Deus
Israel, a saeculo et usque in saeculum. Et dicet omnis populus:
Fiat, fiat .
PSALMUS
107 (106) 1 ALLELUIA. Confitemini Domino,
quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius. 2 Dicant, qui
redempti sunt a Domino, quos redemit de manu adversarii 3 et de
regionibus congregavit eos, a solis ortu et occasu, ab aquilone et
mari. 4 Erraverunt in solitudine, in inaquoso, viam civitatis
habitationis non invenerunt. 5 Esurientes et sitientes, anima eorum
in ipsis defecit. 6 Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur, et
de necessitatibus eorum eripuit eos. 7 Et deduxit eos in viam
rectam, ut irent in civitatem habitationis. 8 Confiteantur Domino
propter misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum, 9
quia satiavit animam sitientem et animam esurientem replevit
bonis. 10 Sedentes in tenebris et umbra mortis, vincti in
mendicitate et ferro, 11 quia exacerbaverunt eloquia Dei et
consilium Altissimi spreverunt. 12 Et humiliavit in laboribus cor
eorum, infirmati sunt, nec fuit qui adiuvaret. 13 Et clamaverunt ad
Dominum, cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit
eos. 14 Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum
dirupit. 15 Confiteantur Domino propter misericordiam eius et
mirabilia eius in filios hominum, 16 quia contrivit portas aereas et
vectes ferreos confregit. 17 Stulti facti sunt in via iniquitatis
suae et propter iniustitias suas afflicti sunt; 18 omnem escam
abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas
mortis. 19 Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur, et de
necessitatibus eorum liberavit eos. 20 Misit verbum suum et sanavit
eos et eripuit eos de interitionibus eorum. 21 Confiteantur Domino
propter misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum; 22
et sacrificent sacrificium laudis et annuntient opera eius in
exsultatione. 23 Qui descendunt mare in navibus, facientes
operationem in aquis multis, 24 ipsi viderunt opera Domini et
mirabilia eius in profundo. 25 Dixit et excitavit spiritum
procellae, et exaltati sunt fluctus eius. 26 Ascendunt usque ad
caelos et descendunt usque ad abyssos; anima eorum in malis
tabescebat. 27 Turbati sunt et moti sunt sicut ebrius, et omnis
sapientia eorum devorata est. 28 Et clamaverunt ad Dominum, cum
tribularentur, et de necessitatibus eorum eduxit eos. 29 Et statuit
procellam eius in auram, et tacuerunt fluctus eius. 30 Et laetati
sunt, quia siluerunt, et deduxit eos in portum voluntatis eorum. 31
Confiteantur Domino propter misericordiam eius et mirabilia eius in
filios hominum; 32 et exaltent eum in ecclesia plebis et in conventu
seniorum laudent eum. 33 Posuit flumina in desertum et exitus
aquarum in sitim, 34 terram fructiferam in salsuginem a malitia
inhabitantium in ea. 35 Posuit desertum in stagna aquarum et terram
sine aqua in exitus aquarum. 36 Et collocavit illic esurientes, et
constituerunt civitatem habitationis. 37 Et seminaverunt agros et
plantaverunt vineas, et fecerunt fructum in proventum suum. 38 Et
benedixit eis, et multiplicati sunt nimis, et iumenta eorum non
minoravit. 39 Et pauci facti sunt et vexati sunt a tribulatione
malorum et dolore. 40 Effudit contemptionem super principes et
errare fecit eos in deserto invio. 41 Et suscepit pauperem de
inopia et posuit sicut oves familias. 42 Videbunt recti et
laetabuntur, et omnis iniquitas oppilabit os suum. 43 Quis sapiens,
et custodiet haec et intelleget misericordias Domini?.
PSALMUS
108 (107) 1 Canticum. PSALMUS. David. 2
Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum, cantabo et psallam. Euge,
gloria mea! 3 Exsurge, psalterium et cithara, excitabo auroram. 4
Confitebor tibi in populis, Domine, et psallam tibi in nationibus, 5
quia magna est usque ad caelos misericordia tua, et usque ad nubes
veritas tua. 6 Exaltare super caelos, Deus, et super omnem terram
gloria tua. 7 Ut liberentur dilecti tui, salvum fac dextera tua et
exaudi me. 8 Deus locutus est in sancto suo: Exsultabo et dividam
Sichimam et convallem Succoth dimetiar; 9 meus est Galaad, et meus
est Manasses, et Ephraim fortitudo capitis mei, Iuda sceptrum
meum. 10 Moab lebes lavacri mei; super Idumaeam extendam
calceamentum meum, super Philistaeam vociferabor . 11 Quis deducet
me in civitatem munitam? Quis deducet me usque in Idumaeam?. 12
Nonne, Deus, qui reppulisti nos? Et non exibis, Deus, in virtutibus
nostris? 13 Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus
hominis. 14 In Deo faciemus virtutem, et ipse conculcabit inimicos
nostros.
PSALMUS
109 (108) 1 Magistro chori. David.
PSALMUS. Deus laudis meae, ne tacueris, 2 quia os peccatoris et
os dolosi super me apertum est. Locuti sunt adversum me lingua
dolosa 3 et sermonibus odii circumdederunt me et expugnaverunt me
gratis. 4 Pro dilectione mea adversabantur mihi; ego autem
orabam. 5 Et posuerunt adversum me mala pro bonis et odium pro
dilectione mea. 6 Constitue super eum peccatorem, et adversarius
stet a dextris eius. 7 Cum iudicatur, exeat condemnatus, et oratio
eius fiat in peccatum. 8 Fiant dies eius pauci, et ministerium eius
accipiat alter. 9 Fiant filii eius orphani, et uxor eius
vidua. 10 Instabiles vagentur filii eius et mendicent et eiciantur
de ruinis suis. - 11 Scrutetur fenerator omnem substantiam eius, et
diripiant alieni labores eius. 12 Non sit qui praebeat illi
misericordiam, nec sit qui misereatur pupillis eius. 13 Fiant nati
eius in interitum, in generatione una deleatur nomen eorum. 14 In
memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini, et peccatum
matris eius non deleatur. 15 Fiant contra Dominum semper, et
disperdat de terra memoriam eorum. 16 Pro eo quod non est recordatus
facere misericordiam et persecutus est hominem inopem et mendicum et
compunctum corde, ut mortificaret. 17 Et dilexit maledictionem: et
veniat ei; et noluit benedictionem: et elongetur ab eo. 18 Et induit
maledictionem sicut vestimentum: et intret sicut aqua in interiora
eius, et sicut oleum in ossa eius. 19 Fiat ei sicut indumentum, quo
operitur, et sicut zona, qua semper praecingitur. 20 Haec retributio
eorum, qui adversantur mihi apud Dominum, et qui loquuntur mala
adversus animam meam. 21 Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen
tuum, quia suavis est misericordia tua; libera me, 22 quia
egenus et pauper ego sum, et cor meum vulneratum est intra me. 23
Sicut umbra, cum declinat, pertransii, excussus sum sicut
locustae. 24 Genua mea infirmata sunt ieiunio, et caro mea contabuit
absque oleo. 25 Et ego factus sum opprobrium illis: viderunt me et
moverunt capita sua. 26 Adiuva me, Domine Deus meus, salvum me fac
secundum misericordiam tuam. 27 Et sciant quia manus tua haec: tu,
Domine, hoc fecisti. 28 Maledicant illi, et tu benedicas; qui
insurgunt in me, confundantur, servus autem tuus laetabitur. 29
Induantur, qui detrahunt mihi, pudore et operiantur sicut diploide
confusione sua. 30 Confitebor Domino nimis in ore meo et in medio
multorum laudabo eum, 31 quia astitit a dextris pauperis, ut salvam
faceret a iudicantibus animam eius.
PSALMUS
110 (109) 1 David. PSALMUS. Dixit Dominus
Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum
pedum tuorum . 2 Virgam potentiae tuae emittet Dominus ex
Sion: dominare in medio inimicorum tuorum. 3 Tecum principatus in
die virtutis tuae, in splendoribus sanctis, ex utero ante luciferum
genui te. 4 Iuravit Dominus et non paenitebit eum: Tu es sacerdos
in aeternum secundum ordinem Melchisedech . 5 Dominus a dextris
tuis, conquassabit in die irae suae reges. 6 Iudicabit in
nationibus: cumulantur cadavera, conquassabit capita in terra
spatiosa. 7 De torrente in via bibet, propterea exaltabit
caput.
PSALMUS
111 (110) 1 ALLELUIA. ALEPH. Confitebor Domino
in toto corde meo, BETH. in consilio iustorum et congregatione. 2
GHIMEL. Magna opera Domini, DALETH. exquirenda omnibus, qui cupiunt
ea. 3 HE. Decor et magnificentia opus eius, VAU. et iustitia eius
manet in saeculum saeculi. 4 ZAIN. Memoriam fecit mirabilium
suorum, HETH. misericors et miserator Dominus. 5 TETH. Escam dedit
timentibus se; IOD. memor erit in saeculum testamenti sui. 6 CAPH.
Virtutem operum suorum annuntiavit populo suo, LAMED. ut det illis
hereditatem gentium; 7 MEM. opera manuum eius veritas et
iudicium. NUN. Fidelia omnia mandata eius, 8 SAMECH. confirmata in
saeculum saeculi, AIN. facta in veritate et aequitate. 9 PHE.
Redemptionem misit populo suo, SADE. mandavit in aeternum testamentum
suum. COPH. Sanctum et terribile nomen eius. 10 RES. Initium
sapientiae timor Domini, SIN. intellectus bonus omnibus facientibus
ea; TAU. laudatio eius manet in saeculum saeculi.
PSALMUS
112 (111) 1 ALLELUIA. ALEPH. Beatus vir, qui
timet Dominum, BETH. in mandatis eius cupit nimis. 2 GHIMEL. Potens
in terra erit semen eius, DALETH. generatio rectorum benedicetur. 3
HE. Gloria et divitiae in domo eius, VAU. et iustitia eius manet in
saeculum saeculi. 4 ZAIN. Exortum est in tenebris lumen
rectis, HETH. misericors et miserator et iustus. 5 TETH. Iucundus
homo, qui miseretur et commodat, IOD. disponet res suas in
iudicio, 6 CAPH. quia in aeternum non commovebitur. LAMED. In
memoria aeterna erit iustus, 7 MEM. ab auditione mala non
timebit. NUN. Paratum cor eius, sperans in Domino, 8 SAMECH.
confirmatum est cor eius, non timebit, AIN. donec despiciat inimicos
suos. 9 PHE. Distribuit, dedit pauperibus; SADE. iustitia eius manet
in saeculum saeculi, COPH. cornu eius exaltabitur in gloria. 10 RES.
Peccator videbit et irascetur, SIN. dentibus suis fremet et
tabescet. TAU. Desiderium peccatorum peribit.
PSALMUS
113 (112) 1 ALLELUIA. Laudate, pueri
Domini, laudate nomen Domini. 2 Sit nomen Domini benedictum ex
hoc nunc et usque in saeculum. 3 A solis ortu usque ad
occasum laudabile nomen Domini. 4 Excelsus super omnes gentes
Dominus, super caelos gloria eius. 5 Quis sicut Dominus Deus
noster, qui in altis habitat 6 et se inclinat, ut respiciat in
caelum et in terram? 7 Suscitans de terra inopem, de stercore
erigens pauperem, 8 ut collocet eum cum principibus, cum principibus
populi sui. 9 Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum
laetantem.
PSALMUS
114 (113 A) 1 ALLELUIA. In exitu Israel de
Aegypto, domus Iacob de populo barbaro, 2 factus est Iuda
sanctuarium eius, Israel potestas eius. 3 Mare vidit et
fugit, Iordanis conversus est retrorsum; 4 montes saltaverunt ut
arietes, et colles sicut agni ovium. - 5 Quid est tibi, mare, quod
fugisti? Et tu, Iordanis, quia conversus es retrorsum? 6 Montes,
quod saltastis sicut arietes, et colles, sicut agni ovium? 7 A facie
Domini contremisce, terra, a facie Dei Iacob, 8 qui convertit petram
in stagna aquarum et silicem in fontes aquarum.
PSALMUS
115 (113 B) 1 Non nobis, Domine, non nobis, sed
nomini tuo da gloriam super misericordia tua et veritate tua. 2
Quare dicent gentes: Ubi est Deus eorum? . 3 Deus autem noster in
caelo; omnia, quaecumque voluit, fecit. 4 Simulacra gentium argentum
et aurum, opera manuum hominum. 5 Os habent et non
loquentur, oculos habent et non videbunt. 6 Aures habent et non
audient, nares habent et non odorabunt. 7 Manus habent et non
palpabunt, pedes habent et non ambulabunt; non clamabunt in gutture
suo. 8 Similes illis erunt, qui faciunt ea, et omnes, qui confidunt
in eis. 9 Domus Israel speravit in Domino: adiutorium eorum et
scutum eorum est. 10 Domus Aaron speravit in Domino: adiutorium
eorum et scutum eorum est. 11 Qui timent Dominum, speraverunt in
Domino: adiutorium eorum et scutum eorum est. 12 Dominus memor fuit
nostri et benedicet nobis: benedicet domui Israel, benedicet
domui Aaron, 13 benedicet omnibus, qui timent Dominum, pusillis cum
maioribus. 14 Adiciat Dominus super vos, super vos et super filios
vestros. 15 Benedicti vos a Domino, qui fecit caelum et
terram. 16 Caeli, caeli sunt Domino, terram autem dedit filiis
hominum. 17 Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes, qui
descendunt in silentium, 18 sed nos, qui vivimus, benedicimus
Domino ex hoc nunc et usque in saeculum.
PSALMUS
116 (114, 1-9; 115) 1 ALLELUIA. Dilexi,
quoniam exaudit Dominus vocem deprecationis meae. 2 Quia inclinavit
aurem suam mihi, cum in diebus meis invocabam. 3 Circumdederunt me
funes mortis, et angustiae inferni invenerunt me. Tribulationem et
dolorem inveni 4 et nomen Domini invocabam: O Domine, libera
animam meam . 5 Misericors Dominus et iustus, et Deus noster
miseretur. 6 Custodiens parvulos Dominus; humiliatus sum, et salvum
me faciet. 7 Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus
benefecit tibi; 8 quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a
lacrimis, pedes meos a lapsu. 9 Ambulabo coram Domino in regione
vivorum. - 10 Credidi, etiam cum locutus sum: Ego humiliatus sum
nimis . 11 Ego dixi in trepidatione mea: Omnis homo mendax . 12
Quid retribuam Domino pro omnibus, quae retribuit mihi? 13 Calicem
salutaris accipiam et nomen Domini invocabo. 14 Vota mea Domino
reddam coram omni populo eius. 15 Pretiosa in conspectu
Domini mors sanctorum eius. 16 O Domine, ego servus tuus, ego
servus tuus et filius ancillae tuae. Dirupisti vincula mea: 17 tibi
sacrificabo hostiam laudis et nomen Domini invocabo. 18 Vota mea
Domino reddam coram omni populo eius 19 in atriis domus
Domini, in medio tui, Ierusalem.
PSALMUS
117 (116) 1 ALLELUIA. Laudate Dominum, omnes
gentes; collaudate eum, omnes populi. 2 Quoniam confirmata est super
nos misericordia eius, et veritas Domini manet in
aeternum.
PSALMUS
118 (117) 1 ALLELUIA. Confitemini Domino,
quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius. 2 Dicat nunc
Israel, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius. 3
Dicat nunc domus Aaron, quoniam in saeculum misericordia eius. 4
Dicant nunc, qui timent Dominum, quoniam in saeculum misericordia
eius. 5 De tribulatione invocavi Dominum, et exaudivit me educens in
latitudinem Dominus. 6 Dominus mecum, non timebo, quid faciat mihi
homo. 7 Dominus mecum adiutor meus, et ego despiciam inimicos
meos. 8 Bonum est confugere ad Dominum quam confidere in
homine. 9 Bonum est confugere ad Dominum quam confidere in
principibus. 10 Omnes gentes circuierunt me, et in nomine Domini
excidi eos. 11 Circumdantes circumdederunt me, et in nomine Domini
excidi eos. 12 Circumdederunt me sicut apes et exarserunt sicut
ignis in spinis, et in nomine Domini excidi eos. 13 Impellentes
impulerunt me, ut caderem, et Dominus adiuvit me. 14 Fortitudo mea
et laus mea Dominus et factus est mihi in salutem. 15 Vox
iubilationis et salutis in tabernaculis iustorum: Dextera Domini
fecit virtutem! 16 Dextera Domini exaltata est; dextera Domini fecit
virtutem! . 17 Non moriar, sed vivam et narrabo opera Domini. 18
Castigans castigavit me Dominus et morti non tradidit me. 19 Aperite
mihi portas iustitiae; ingressus in eas confitebor Domino. 20 Haec
porta Domini; iusti intrabunt in eam. - 21 Confitebor tibi, quoniam
exaudisti me et factus es mihi in salutem. 22 Lapidem quem
reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli; 23 a
Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris. 24 Haec
est dies, quam fecit Dominus: exsultemus et laetemur in ea. 25 O
Domine, salvum me fac; o Domine, da prosperitatem! 26 Benedictus,
qui venit in nomine Domini. Benedicimus vobis de domo Domini. 27
Deus Dominus et illuxit nobis. Instruite sollemnitatem in ramis
condensis usque ad cornua altaris. 28 Deus meus es tu, et confitebor
tibi, Deus meus, et exaltabo te. 29 Confitemini Domino, quoniam
bonus, quoniam in saeculum misericordia eius.
PSALMUS
119 (118) 1 ALLELUIA. ALEPH. Beati immaculati
in via, qui ambulant in lege Domini. 2 Beati, qui servant testimonia
eius, in toto corde exquirunt eum. 3 Non enim operati sunt
iniquitatem, in viis eius ambulaverunt. 4 Tu mandasti mandata tua
custodiri nimis. 5 Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas
iustificationes tuas! 6 Tunc non confundar, cum perspexero in
omnibus praeceptis tuis. 7 Confitebor tibi in directione cordis, in
eo quod didici iudicia iustitiae tuae. 8 Iustificationes tuas
custodiam, non me derelinquas usquequaque. 9 BETH. In quo mundabit
adulescentior viam suam? In custodiendo sermones tuos. 10 In toto
corde meo exquisivi te; ne errare me facias a praeceptis tuis. 11 In
corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. 12 Benedictus
es, Domine; doce me iustificationes tuas. 13 In labiis
meis numeravi omnia iudicia oris tui. 14 In via testimoniorum tuorum
delectatus sum sicut in omnibus divitiis. 15 In mandatis tuis
exercebor et considerabo vias tuas. 16 In iustificationibus tuis
delectabor, non obliviscar sermonem tuum. 17 GHIMEL. Benefac servo
tuo, et vivam et custodiam sermonem tuum. 18 Revela oculos
meos, et considerabo mirabilia de lege tua. 19 Incola ego sum in
terra, non abscondas a me praecepta tua. 20 Defecit anima mea in
desiderando iudicia tua in omni tempore. 21 Increpasti
superbos; maledicti, qui errant a praeceptis tuis. 22 Aufer a me
opprobrium et contemptum, quia testimonia tua servavi. 23 Etsi
principes sedent et adversum me loquuntur, servus tamen tuus exercetur
in iustificationibus tuis. 24 Nam et testimonia tua delectatio
mea, et consilium meum iustificationes tuae. 25 DALETH. Adhaesit
pulveri anima mea; vivifica me secundum verbum tuum. 26 Vias meas
enuntiavi, et exaudisti me; doce me iustificationes tuas. 27 Viam
mandatorum tuorum fac me intellegere, et exercebor in mirabilibus
tuis. 28 Lacrimata est anima mea prae maerore; erige me secundum
verbum tuum. 29 Viam mendacii averte a me et legem tuam da mihi
benigne. 30 Viam veritatis elegi, iudicia tua proposui mihi. 31
Adhaesi testimoniis tuis, Domine; noli me confundere. 32 Viam
mandatorum tuorum curram, quia dilatasti cor meum. 33 HE. Legem pone
mihi, Domine, viam iustificationum tuarum, et servabo eam semper. 34
Da mihi intellectum, et servabo legem tuam et custodiam illam in toto
corde meo. 35 Deduc me in semitam praeceptorum tuorum, quia ipsam
volui. 36 Inclina cor meum in testimonia tua et non in
avaritiam. 37 Averte oculos meos, ne videant vanitatem; in via tua
vivifica me. 38 Suscita servo tuo eloquium tuum, quod est ad timorem
tuum. 39 Amove opprobrium meum, quod suspicatus sum, quia iudicia
tua iucunda. 40 Ecce concupivi mandata tua; in iustitia tua vivifica
me. 41 VAU. Et veniat super me misericordia tua, Domine, salutare
tuum secundum eloquium tuum. 42 Et respondebo exprobrantibus mihi
verbum, quia speravi in sermonibus tuis. 43 Et ne auferas de ore meo
verbum veritatis usquequaque, quia in iudiciis tuis supersperavi. 44
Et custodiam legem tuam semper, in saeculum et in saeculum
saeculi. 45 Et ambulabo in latitudine, quia mandata tua
exquisivi. 46 Et loquar de testimoniis tuis in conspectu regum et
non confundar. 47 Et delectabor in praeceptis tuis, quae
dilexi. 48 Et levabo manus meas ad praecepta tua, quae dilexi; et
exercebor in iustificationibus tuis. - 49 ZAIN. Memor esto verbi tui
servo tuo, in quo mihi spem dedisti. 50 Hoc me consolatum est in
humiliatione mea, quia eloquium tuum vivificavit me. 51 Superbi
deriserunt me vehementer; a lege autem tua non declinavi. 52 Memor
fui iudiciorum tuorum a saeculo, Domine, et consolatus sum. 53
Indignatio tenuit me propter peccatores derelinquentes legem
tuam. 54 Cantica factae sunt mihi iustificationes tuae in loco
peregrinationis meae. 55 Memor fui nocte nominis tui, Domine, et
custodiam legem tuam. 56 Hoc factum est mihi, quia mandata tua
servavi. 57 HETH. Portio mea Dominus: dixi custodire verba
tua. 58 Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo; miserere mei
secundum eloquium tuum. 59 Cogitavi vias meas et converti pedes meos
in testimonia tua. 60 Festinavi et non sum moratus, ut custodiam
praecepta tua. 61 Funes peccatorum circumplexi sunt me, et legem
tuam non sum oblitus. 62 Media nocte surgebam ad confitendum
tibi super iudicia iustitiae tuae. 63 Particeps ego sum omnium
timentium te et custodientium mandata tua. 64 Misericordia tua,
Domine, plena est terra; iustificationes tuas doce me. 65 TETH.
Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum. 66
Bonitatem et prudentiam et scientiam doce me, quia praeceptis tuis
credidi. 67 Priusquam humiliarer ego erravi; nunc autem eloquium
tuum custodiam. 68 Bonus es tu et benefaciens, doce me
iustificationes tuas. 69 Excogitaverunt contra me dolosa
superbi, ego autem in toto corde meo servabo mandata tua. 70
Incrassatum est sicut adeps cor eorum, ego vero in lege tua delectatus
sum. 71 Bonum mihi quia humiliatus sum, ut discam iustificationes
tuas. 72 Bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti. 73
IOD. Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me; da mihi intellectum, et
discam praecepta tua. 74 Qui timent te, videbunt me et
laetabuntur, quia in verba tua supersperavi. 75 Cognovi, Domine,
quia aequitas iudicia tua, et in veritate humiliasti me. 76 Fiat
misericordia tua, ut consoletur me, secundum eloquium tuum servo
tuo. 77 Veniant mihi miserationes tuae, et vivam, quia lex tua
delectatio mea est. 78 Confundantur superbi, quoniam dolose
incurvaverunt me, ego autem exercebor in mandatis tuis. 79
Convertantur mihi timentes te, et qui noverunt testimonia tua. 80
Fiat cor meum immaculatum in iustificationibus tuis, ut non
confundar. 81 CAPH. Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum
tuum supersperavi. 82 Defecerunt oculi mei in eloquium
tuum, dicentes: Quando consolaberis me? . 83 Quia factus sum
sicut uter in fumo; iustificationes tuas non sum oblitus. 84 Quot
sunt dies servi tui? Quando facies de persequentibus me iudicium? 85
Foderunt mihi foveas superbi, qui non sunt secundum legem tuam. 86
Omnia praecepta tua veritas; dolose persecuti sunt me; adiuva me. 87
Paulo minus consummaverunt me in terra, ego autem non dereliqui mandata
tua. 88 Secundum misericordiam tuam vivifica me, et custodiam
testimonia oris tui. - 89 LAMED. In aeternum, Domine, verbum tuum
constitutum est in caelo. 90 In generationem et generationem veritas
tua; firmasti terram, et permanet. 91 Secundum iudicia tua permanent
hodie, quoniam omnia serviunt tibi. 92 Nisi quod lex tua delectatio
mea est, tunc forte periissem in humilia tione mea. 93 In aeternum
non obliviscar man data tua, quia in ipsis vivificasti me. 94 Tuus
sum ego: salvum me fac, quoniam mandata tua exqui sivi. 95 Me
exspectaverunt peccatores, ut perderent me; testimonia tua
intellexi. 96 Omni consummationi vidi finem, latum praeceptum tuum
nimis. 97 MEM. Quomodo dilexi legem tuam, Domine; tota die meditatio
mea est. 98 Super inimicos meos sapientem me fecit praeceptum
tuum, quia in aeternum mihi est. 99 Super omnes docentes me prudens
factus sum, quia testimonia tua meditatio mea est. 100 Super senes
intellexi, quia mandata tua servavi. 101 Ab omni via mala prohibui
pedes meos, ut custodiam verba tua. 102 A iudiciis tuis non
declinavi, quia tu legem posuisti mihi. 103 Quam dulcia faucibus
meis eloquia tua, super mel ori meo. 104 A mandatis tuis
intellexi; propterea odivi omnem viam mendacii. 105 NUN. Lucerna
pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis. 106 Iuravi et
statui custodire iudicia iustitiae tuae. 107 Humiliatus sum
usquequaque, Domine; vivifica me secundum verbum tuum. 108
Voluntaria oris mei beneplacita sint, Domine, et iudicia tua doce
me. 109 Anima mea in manibus meis semper, et legem tuam non sum
oblitus. 110 Posuerunt peccatores laqueum mihi, et de mandatis tuis
non erravi. 111 Hereditas mea testimonia tua in aeternum, quia
exsultatio cordis mei sunt. 112 Inclinavi cor meum ad faciendas
iustificationes tuas in aeternum, in finem. 113 SAMECH. Duplices
corde odio habui et legem tuam dilexi. 114 Tegmen et scutum meum es
tu, et in verbum tuum supersperavi. 115 Declinate a me,
maligni, et servabo praecepta Dei mei. 116 Suscipe me secundum
eloquium tuum, et vivam; et non confundas me ab exspectatione
mea. 117 Sustenta me, et salvus ero et delectabor in
iustificationibus tuis semper. 118 Sprevisti omnes discedentes a
iustificationibus tuis, quia mendacium cogitatio eorum. 119 Quasi
scoriam delesti omnes peccatores terrae; ideo dilexi testimonia
tua. 120 Horruit a timore tuo caro mea; a iudiciis enim tuis
timui. 121 AIN. Feci iudicium et iustitiam; non tradas me
calumniantibus me. 122 Sponde pro servo tuo in bonum; non
calumnientur me superbi. 123 Oculi mei defecerunt in desiderio
salutaris tui et eloquii iustitiae tuae. 124 Fac cum servo tuo
secundum misericordiam tuam et iustificationes tuas doce me. 125
Servus tuus sum ego; da mihi intellectum, ut sciam testimonia
tua. 126 Tempus faciendi Domino; dissipaverunt legem tuam. 127
Ideo dilexi praecepta tua super aurum et obryzum. 128 Propterea ad
omnia mandata tua dirigebar, omnem viam mendacii odio habui. - 129
PHE. Mirabilia testimonia tua, ideo servavit ea anima mea. 130
Declaratio sermonum tuorum illuminat et intellectum dat
parvulis. 131 Os meum aperui et attraxi spiritum, quia praecepta tua
desiderabam. 132 Convertere in me et miserere mei secundum iudicium
tuum cum diligentibus nomen tuum. 133 Gressus meos dirige secundum
eloquium tuum, et non dominetur mei omnis iniquitas. 134 Redime me a
calumniis hominum, ut custodiam mandata tua. 135 Faciem tuam
illumina super servum tuum et doce me iustificationes tuas. 136
Rivulos aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem
tuam. 137 SADE. Iustus es, Domine, et rectum iudicium tuum. 138
Mandasti in iustitia testimonia tua et in veritate nimis. 139
Consumpsit me zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici
mei. 140 Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit
illud. 141 Adulescentulus sum ego et contemptus; mandata tua non sum
oblitus. 142 Iustitia tua iustitia in aeternum, et lex tua
veritas. 143 Tribulatio et angustia invenerunt me; praecepta tua
delectatio mea est. 144 Iustitia testimonia tua in
aeternum; intellectum da mihi, et vivam. 145 COPH. Clamavi in toto
corde, exaudi me, Domine; iustificationes tuas servabo. 146 Clamavi
ad te, salvum me fac, ut custodiam testimonia tua. 147 Praeveni
diluculo et clamavi, in verba tua supersperavi. 148 Praevenerunt
oculi mei vigilias, ut meditarer eloquia tua. 149 Vocem meam audi
secundum misericordiam tuam, Domine, secundum iudicium tuum vivifica
me. 150 Appropinquaverunt persequentes me in malitia, a lege autem
tua longe facti sunt. 151 Prope es tu, Domine, et omnia praecepta
tua veritas. 152 Ab initio cognovi de testimoniis tuis, quia in
aeternum fundasti ea. 153 RES. Vide humiliationem meam et eripe
me, quia legem tuam non sum oblitus. 154 Iudica causam meam et
redime me; propter eloquium tuum vivifica me. 155 Longe a
peccatoribus salus, quia iustificationes tuas non exquisierunt. 156
Misericordiae tuae multae, Domine; secundum iudicia tua vivifica
me. 157 Multi, qui persequuntur me et tribulant me; a testimoniis
tuis non declinavi. 158 Vidi praevaricantes, et taeduit me, quia
eloquia tua non custodierunt. 159 Vide quoniam mandata tua dilexi,
Domine; secundum misericordiam tuam vivifica me. 160 Principium
verborum tuorum veritas, in aeternum omnia iudicia iustitiae
tuae. 161 SIN. Principes persecuti sunt me gratis, et a verbis tuis
formidavit cor meum. 162 Laetabor ego super eloquia tua, sicut qui
invenit spolia multa. 163 Mendacium odio habui et abominatus
sum; legem autem tuam dilexi. 164 Septies in die laudem dixi
tibi super iudicia iustitiae tuae. 165 Pax multa diligentibus legem
tuam, et non est illis scandalum. 166 Exspectabam salutare tuum,
Domine, et praecepta tua feci. 167 Custodivit anima mea testimonia
tua, et dilexi ea vehementer. 168 Servavi mandata tua et testimonia
tua, quia omnes viae meae in conspectu tuo. 169 TAU. Appropinquet
deprecatio mea in conspectu tuo, Domine; iuxta verbum tuum da mihi
intellectum. 170 Intret postulatio mea in conspectu tuo; secundum
eloquium tuum libera me. 171 Eructabunt labia mea hymnum, cum
docueris me iustificationes tuas. 172 Cantet lingua mea eloquium
tuum, quia omnia praecepta tua iustitia. 173 Fiat manus tua, ut
adiuvet me, quoniam mandata tua elegi. 174 Concupivi salutare tuum,
Domine, et lex tua delectatio mea est. 175 Vivet anima mea et
laudabit te, et iudicia tua adiuvabunt me. 176 Erravi sicut ovis,
quae periit; quaere servum tuum, quia praecepta tua non sum
oblitus.
PSALMUS
120 (119) 1 Canticum ascensionum. Ad Dominum,
cum tribularer, clamavi, et exaudivit me. 2 Domine, libera animam
meam a labiis mendacii, a lingua dolosa. 3 Quid detur tibi aut quid
apponatur tibi, lingua dolosa? 4 Sagittae potentis acutae cum
carbonibus iuniperorum. 5 Heu mihi, quia peregrinatus sum in
Mosoch, habitavi ad tabernacula Cedar! 6 Multum incola fuit anima
mea cum his, qui oderunt pacem. 7 Ego eram pacificus; cum
loquebar, illi impugnabant me.
PSALMUS
121 (120) 1 Canticum ascensionum. Levabo
oculos meos in montes: unde veniet auxilium mihi? 2 Auxilium meum a
Domino, qui fecit caelum et terram. 3 Non dabit in commotionem pedem
tuum neque dormitabit, qui custodit te. 4 Ecce non dormitabit neque
dormiet, qui custodit Israel. 5 Dominus custodit te, Dominus
umbraculum tuum ad manum dexteram tuam. 6 Per diem sol non percutiet
te, neque luna per noctem. 7 Dominus custodiet te ab omni
malo; custodiet animam tuam Dominus. 8 Dominus custodiet introitum
tuum et exitum tuum ex hoc nunc et usque in saeculum.
PSALMUS
122 (121) 1 Canticum ascensionum.
David. Laetatus sum in eo, quod dixerunt mihi: In domum Domini
ibimus . 2 Stantes iam sunt pedes nostri in portis tuis,
Ierusalem. 3 Ierusalem, quae aedificata est ut civitas, sibi
compacta in idipsum. 4 Illuc enim ascenderunt tribus, tribus
Domini, testimonium Israel, ad confitendum nomini Domini. 5 Quia
illic sederunt sedes ad iudicium, sedes domus David. 6 Rogate, quae
ad pacem sunt Ierusalem: Securi sint diligentes te! 7 Fiat pax in
muris tuis, et securitas in turribus tuis! . 8 Propter fratres meos
et proximos meos loquar: Pax in te! . 9 Propter domum Domini Dei
nostri exquiram bona tibi.
PSALMUS
123 (122) 1 Canticum ascensionum. Ad te levavi
oculos meos, qui habitas in caelis. 2 Ecce sicut oculi servorum ad
manus dominorum suorum, sicut oculi ancillae ad manus dominae
suae, ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur
nostri. 3 Miserere nostri, Domine, miserere nostri, quia multum
repleti sumus despectione; 4 quia multum repleta est anima
nostra derisione abundantium et despectione superborum.
PSALMUS
124 (123) 1 Canticum ascensionum. David. Nisi
quia Dominus erat in nobis, dicat nunc Israel, 2 nisi quia Dominus
erat in nobis, cum exsurgerent homines in nos: 3 forte vivos
deglutissent nos, cum irasceretur furor eorum in nos. 4 Forsitan
aqua absorbuisset nos, torrens pertransisset animam nostram; 5
forsitan pertransissent animam nostram aquae intumescentes. 6
Benedictus Dominus, qui non dedit nos in direptionem dentibus
eorum. 7 Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo
venantium: laqueus contritus est, et nos erepti sumus. 8
Adiutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit caelum et
terram.
PSALMUS
125 (124) 1 Canticum ascensionum. Qui
confidunt in Domino, sicut mons Sion: non commovebitur, in aeternum
manet. 2 Ierusalem, montes in circuitu eius, et Dominus in circuitu
populi sui ex hoc nunc et usque in saeculum. 3 Quia non requiescet
virga iniquitatis super sortem iustorum, ut non extendant iusti ad
iniquitatem manus suas. 4 Benefac, Domine, bonis et rectis
corde. 5 Declinantes autem per vias pravas adducet Dominus cum
operantibus iniquitatem. Pax super Israel!
PSALMUS
126 (125) 1 Canticum ascensionum. In
convertendo Dominus captivitatem Sion, facti sumus quasi
somniantes. 2 Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra
exsultatione. Tunc dicebant inter gentes: Magnificavit Dominus
facere cum eis . 3 Magnificavit Dominus facere nobiscum; facti
sumus laetantes. 4 Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut
torrentes in austro. 5 Qui seminant in lacrimis, in exsultatione
metent. 6 Euntes ibant et flebant semen spargendum
portantes; venientes autem venient in exsultatione portantes
manipulos suos.
PSALMUS
127 (126) 1 Canticum ascensionum.
Salomonis. Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laborant,
qui aedificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra
vigilat, qui custodit eam. 2 Vanum est vobis ante lucem surgere et sero
quiescere, qui manducatis panem laboris, quia dabit dilectis suis
somnum. 3 Ecce hereditas Domini filii, merces fructus ventris. 4
Sicut sagittae in manu potentis, ita filii iuventutis. 5 Beatus vir,
qui implevit pharetram suam ex ipsis: non confundetur, cum loquetur
inimicis suis in porta.
PSALMUS
128 (127) 1 Canticum ascensionum. Beatus
omnis, qui timet Dominum, qui ambulat in viis eius. 2 Labores manuum
tuarum manducabis, beatus es, et bene tibi erit. 3 Uxor tua sicut
vitis fructifera in lateribus domus tuae; filii tui sicut novellae
olivarum in circuitu mensae tuae. 4 Ecce sic benedicetur
homo, qui timet Dominum. 5 Benedicat tibi Dominus ex Sion, et
videas bona Ierusalem omnibus diebus vitae tuae; 6 et videas filios
filiorum tuorum. Pax super Israel!
PSALMUS
129 (128) 1 Canticum ascensionum. Saepe
expugnaverunt me a iuventute mea, dicat nunc Israel, 2 saepe
expugnaverunt me a iuventute mea, etenim non potuerunt adversum
me. 3 Supra dorsum meum araverunt aratores, prolongaverunt sulcos
suos. 4 Dominus autem iustus concidit cervices peccatorum. 5
Confundantur et convertantur retrorsum omnes, qui oderunt Sion. 6
Fiant sicut fenum tectorum, quod, priusquam evellatur, exaruit; 7 de
quo non implevit manum suam, qui metit, et sinum suum, qui manipulos
colligit. 8 Et non dixerunt, qui praeteribant: Benedictio Domini
super vos, benedicimus vobis in nomine Domini .
PSALMUS
130 (129) 1 Canticum ascensionum. De profundis
clamavi ad te, Domine; 2 Domine, exaudi vocem meam. Fiant aures tuae
intendentes in vocem deprecationis meae. 3 Si iniquitates
observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit? 4 Quia apud te
propitiatio est, ut timeamus te. 5 Sustinui te, Domine, sustinuit
anima mea in verbo eius; speravit 6 anima mea in Domino magis quam
custodes auroram. Magis quam custodes auroram 7 speret Israel in
Domino, quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum
redemptio. 8 Et ipse redimet Israel ex omnibus iniquitatibus
eius.
PSALMUS
131 (130) 1 Canticum ascensionum.
David. Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt
oculi mei, neque ambulavi in magnis neque in mirabilibus super
me. 2 Vere pacatam et quietam feci animam meam; sicut ablactatus
in sinu matris suae, sicut ablactatus, ita in me est anima mea. 3
Speret Israel in Domino ex hoc nunc et usque in
saeculum.
PSALMUS
132 (131) 1 Canticum ascensionum. Memento,
Domine, David et omnis mansuetudinis eius, 2 quia iuravit
Domino, votum vovit Potenti Iacob: 3 Non introibo in tabernaculum
domus meae, non ascendam in lectum strati mei, 4 non dabo somnum
oculis meis et palpebris meis dormitationem, 5 donec inveniam locum
Domino, tabernaculum Potenti Iacob . 6 Ecce audivimus eam esse in
Ephratha, invenimus eam in campis Iaar. 7 Ingrediamur in
tabernaculum eius, adoremus ad scabellum pedum eius. - 8 Surge,
Domine, in requiem tuam, tu et arca fortitudinis tuae. 9 Sacerdotes
tui induantur iustitiam, et sancti tui exsultent. 10 Propter David
servum tuum non avertas faciem christi tui. 11 Iuravit Dominus David
veritatem et non recedet ab ea: De fructu ventris tui ponam
super sedem tuam. 12 Si custodierint filii tui testamentum meum et
testimonia mea, quae docebo eos, filii eorum usque in
saeculum sedebunt super sedem tuam . 13 Quoniam elegit Dominus
Sion, desideravit eam in habitationem sibi: 14 Haec requies mea in
saeculum saeculi; hic habitabo, quoniam desideravi eam. 15 Cibaria
eius benedicens benedicam, pauperes eius saturabo panibus. 16
Sacerdotes eius induam salutari, et sancti eius exsultatione
exsultabunt. 17 Illic germinare faciam cornu David, parabo lucernam
christo meo. 18 Inimicos eius induam confusione, super ipsum autem
efflorebit diadema eius .
PSALMUS
133 (132) 1 Canticum ascensionum. David. Ecce
quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum: 2 sicut
unguentum optimum in capite, quod descendit in barbam, barbam
Aaron, quod descendit in oram vestimenti eius; 3 sicut ros Hermon,
qui descendit in montes Sion, quoniam illic mandavit Dominus
benedictionem, vitam usque in saeculum.
PSALMUS
134 (133) 1 Canticum ascensionum. Ecce
benedicite Dominum, omnes servi Domini, qui statis in domo Domini
per noctes. 2 Extollite manus vestras ad sanctuarium et benedicite
Dominum. 3 Benedicat te Dominus ex Sion, qui fecit caelum et
terram.
PSALMUS
135 (134) 1 ALLELUIA. Laudate nomen
Domini, laudate, servi Domini, 2 qui statis in domo Domini, in
atriis domus Dei nostri. 3 Laudate Dominum, quia bonus
Dominus; psallite nomini eius, quoniam suave. 4 Quoniam Iacob elegit
sibi Dominus, Israel in peculium sibi. 5 Quia ego cognovi quod
magnus est Dominus, et Deus noster prae omnibus diis. 6 Omnia,
quaecumque voluit, Dominus fecit in caelo et in terra, in mari et in
omnibus abyssis. 7 Adducens nubes ab extremo terrae, fulgura in
pluviam facit, producit ventos de thesauris suis. 8 Qui percussit
primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus. 9 Misit signa et
prodigia in medio tui, Aegypte, in pharaonem et in omnes servos
eius. 10 Qui percussit gentes multas et occidit reges fortes: 11
Sehon regem Amorraeorum et Og regem Basan et omnia regna
Chanaan. 12 Et dedit terram eorum hereditatem, hereditatem Israel
populo suo. 13 Domine, nomen tuum in aeternum; Domine, memoriale
tuum in generationem et generationem. 14 Quia iudicabit Dominus populum
suum et servorum suorum miserebitur. 15 Simulacra gentium argentum
et aurum, opera manuum hominum. 16 Os habent et non
loquentur, oculos habent et non videbunt. 17 Aures habent et non
audient; neque enim est spiritus in ore ipsorum. 18 Similes illis
erunt, qui faciunt ea, et omnes, qui confidunt in eis. 19 Domus
Israel, benedicite Domino; domus Aaron, benedicite Domino; 20 domus
Levi, benedicite Domino; qui timetis Dominum, benedicite Domino. 21
Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Ierusalem.
ALLELUIA.
PSALMUS
136 (135) 1 ALLELUIA. Confitemini Domino,
quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia eius. 2 Confitemini
Deo deorum, quoniam in aeternum misericordia eius. 3 Confitemini
Domino dominorum, quoniam in aeternum misericordia eius. 4 Qui facit
mirabilia magna solus, quoniam in aeternum misericordia eius. 5 Qui
fecit caelos in intellectu, quoniam in aeternum misericordia eius. 6
Qui expandit terram super aquas, quoniam in aeternum misericordia
eius. 7 Qui fecit luminaria magna, quoniam in aeternum misericordia
eius: 8 solem, ut praeesset diei, quoniam in aeternum misericordia
eius; 9 lunam et stellas, ut praeessent nocti, quoniam in aeternum
misericordia eius. 10 Qui percussit Aegyptum in primogenitis
eorum, quoniam in aeternum misericordia eius. 11 Qui eduxit Israel
de medio eorum, quoniam in aeternum misericordia eius, 12 in manu
potenti et brachio extento, quoniam in aeternum misericordia
eius. 13 Qui divisit mare Rubrum in divisiones, quoniam in aeternum
misericordia eius. 14 Et traduxit Israel per medium eius, quoniam in
aeternum misericordia eius. 15 Et excussit pharaonem et virtutem eius
in mari Rubro, quoniam in aeternum misericordia eius. 16 Qui
traduxit populum suum per desertum, quoniam in aeternum misericordia
eius. 17 Qui percussit reges magnos, quoniam in aeternum
misericordia eius; 18 et occidit reges potentes, quoniam in aeternum
misericordia eius: 19 Sehon regem Amorraeorum, quoniam in aeternum
misericordia eius; 20 et Og regem Basan, quoniam in aeternum
misericordia eius. 21 Et dedit terram eorum hereditatem, quoniam in
aeternum misericordia eius, 22 hereditatem Israel servo suo, quoniam
in aeternum misericordia eius. 23 Qui in humilitate nostra memor fuit
nostri, quoniam in aeternum misericordia eius; 24 et redemit nos ab
inimicis nostris, quoniam in aeternum misericordia eius. 25 Qui dat
escam omni carni, quoniam ėn aeternum misericordia eius. 26
Confitemini Deo caeli, quoniam in aeternum misericordia
eius.
PSALMUS
137 (136) 1 Super flumina Babylonis, illic sedimus et
flevimus, cum recordaremur Sion. 2 In salicibus in medio
eius suspendimus citharas nostras. 3 Quia illic rogaverunt
nos, qui captivos duxerunt nos, verba cantionum, et, qui
affligebant nos, laetitiam: Cantate nobis de canticis Sion . 4
Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? 5 Si oblitus
fuero tui, Ierusalem, oblivioni detur dextera mea; 6 adhaereat
lingua mea faucibus meis, si non meminero tui, si non praeposuero
Ierusalem in capite laetitiae meae. 7 Memor esto, Domine, adversus
filios Edom diei Ierusalem; qui dicebant: Exinanite,
exinanite usque ad fundamentum in ea . 8 Filia Babylonis
devastans, beatus, qui retribuet tibi retributionem tuam, quam
retribuisti nobis; 9 beatus, qui tenebit et allidet parvulos tuos ad
petram.
PSALMUS
138 (137) 1 David. Confitebor tibi, Domine, in
toto corde meo, quoniam audisti verba oris mei. In conspectu
angelorum psallam tibi, 2 adorabo ad templum sanctum tuum; et
confitebor nomini tuo propter misericordiam tuam et veritatem
tuam, quoniam magnificasti super omne nomen eloquium tuum. 3 In
quacumque die invocavero te, exaudi me; multiplicabis in anima mea
virtutem. 4 Confitebuntur tibi, Domine, omnes reges terrae, quia
audierunt eloquia oris tui. 5 Et cantabunt vias Domini, quoniam
magna est gloria Domini; 6 quoniam excelsus Dominus et humilem
respicit et superbum a longe cognoscit. 7 Si ambulavero in medio
tribulationis, vivificabis me; et contra iram inimicorum meorum
extendes manum tuam, et salvum me faciet dextera tua. 8 Dominus
perficiet pro me; Domine, misericordia tua in saeculum: opera manuum
tuarum ne despicias.
PSALMUS
139 (138) 1 Magistro chori. David.
PSALMUS. Domine, scrutatus es et cognovisti me, 2 tu cognovisti
sessionem meam et resurrectionem meam. Intellexisti cogitationes meas
de longe, 3 semitam meam et accubitum meum investigasti. Et omnes
vias meas perspexisti, 4 quia nondum est sermo in lingua mea, et
ecce, Domine, tu novisti omnia. 5 A tergo et a fronte coartasti
me et posuisti super me manum tuam. 6 Mirabilis nimis facta est
scientia tua super me, sublimis, et non attingam eam. 7 Quo ibo a
spiritu tuo et quo a facie tua fugiam? 8 Si ascendero in caelum, tu
illic es; si descendero in infernum, ades. 9 Si sumpsero pennas
aurorae et habitavero in extremis maris, 10 etiam illuc manus tua
deducet me, et tenebit me dextera tua. 11 Si dixero: Forsitan
tenebrae compriment me, et nox illuminatio erit circa me , 12 etiam
tenebrae non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur C
sicut tenebrae eius ita et lumen eius -. 13 Quia tu formasti renes
meos, contexuisti me in utero matris meae. 14 Confitebor tibi, quia
mirabiliter plasmatus sum; mirabilia opera tua, et anima mea
cognoscit nimis. 15 Non sunt abscondita ossa mea a te, cum factus
sum in occulto, contextus in inferioribus terrae. 16 Imperfectum
adhuc me viderunt oculi tui, et in libro tuo scripti erant omnes
dies: ficti erant, et nondum erat unus ex eis. 17 Mihi autem nimis
pretiosae cogitationes tuae, Deus; nimis gravis summa earum. 18 Si
dinumerabo eas, super arenam multiplicabuntur; si ad finem pervenerim,
adhuc sum tecum. 19 Utinam occidas, Deus, peccatores; viri
sanguinum, declinate a me. 20 Qui loquuntur contra te
maligne: exaltantur in vanum contra te. 21 Nonne, qui oderunt te,
Domine, oderam et insurgentes in te abhorrebam? 22 Perfecto odio
oderam illos, et inimici facti sunt mihi. 23 Scrutare me, Deus, et
scito cor meum; proba me et cognosce semitas meas 24 et vide, si via
vanitatis in me est, et deduc me in via aeterna.
PSALMUS
140 (139) 1 Magistro chori. PSALMUS. David. 2
Eripe me, Domine, ab homine malo, a viro violentiae serva me. 3 Qui
cogitaverunt mala in corde, tota die constituebant proelia. 4
Acuerunt linguas suas sicut serpentis, venenum aspidum sub labiis
eorum. 5 Custodi me, Domine, de manu peccatoris et a viro violentiae
serva me, qui cogitaverunt supplantare gressus meos. 6 Absconderunt
superbi laqueum mihi et funes extenderunt in rete, iuxta iter
offendicula posuerunt mihi. 7 Dixi Domino: Deus meus es
tu; auribus percipe, Domine, vocem deprecationis meae . 8 Domine,
Domine, virtus salutis meae, obumbrasti caput meum in die belli. 9
Ne concedas, Domine, desideria impii; consilia eius ne
perficias. Exaltant 10 caput, qui circumdant me; malitia labiorum
ipsorum operiat eos. 11 Cadant super eos carbones ignis, in foveas
deicias eos, et non exsurgant. 12 Vir linguosus non firmabitur in
terra, virum violentiae mala capient in interitu. 13 Cognovi quia
faciet Dominus iudicium inopis et vindictam pauperum. 14 Verumtamen
iusti confitebuntur nomini tuo, et habitabunt recti in conspectu
tuo.
PSALMUS
141 (140) 1 PSALMUS. David. Domine, clamavi ad
te, ad me festina; intende voci meae, cum clamo ad te. 2 Dirigatur
oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, elevatio manuum mearum ut
sacrificium vespertinum. - 3 Pone, Domine, custodiam ori meo et
vigiliam ad ostium labiorum meorum. 4 Non declines cor meum in verbum
malitiae ad machinandas machinationes in impietate cum hominibus
operantibus iniquitatem; et non comedam ex deliciis eorum. 5
Percutiat me iustus in misericordia et increpet me; oleum autem
peccatoris non impinguet caput meum, quoniam adhuc et oratio mea in
malitiis eorum. 6 Deiecti in manus duras iudicum eorum, audient
verba mea, quoniam suavia erant. 7 Sicut frusta dolantis et dirumpentis
in terra, dissipata sunt ossa eorum ad fauces inferni. 8 Quia ad te,
Domine, Domine, oculi mei; ad te confugi, non effundas animam
meam. 9 Custodi me a laqueo, quem statuerunt mihi, et a scandalis
operantium iniquitatem. 10 Cadent in retiacula sua peccatores
simul, ego autem ultra pertranseam.
PSALMUS
142 (141) 1 Maskil. David, cum esset in caverna.
Precatio. 2 Voce mea ad Dominum clamo, voce mea ad Dominum
deprecor; 3 effundo in conspectu eius lamentationem meam, et
tribulationem meam ante ipsum pronuntio. 4 Cum deficit in me spiritus
meus, tu nosti semitas meas. In via, qua ambulabam, absconderunt
laqueum mihi. 5 Considerabam ad dexteram et videbam, et non erat qui
cognosceret me. Periit fuga a me, et non est qui requirat animam
meam. - 6 Clamavi ad te, Domine; dixi: Tu es refugium
meum, portio mea in terra viventium. 7 Intende ad deprecationem
meam, quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus
me, quia confortati sunt super me. 8 Educ de custodia animam
meam ad confitendum nomini tuo; me circumdabunt iusti, cum
retribueris mihi .
PSALMUS
143 (142) 1 PSALMUS. David. Domine, exaudi
orationem meam, auribus percipe obsecrationem meam in veritate
tua; exaudi me in tua iustitia. 2 Et non intres in iudicium cum
servo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens. 3
Quia persecutus est inimicus animam meam, contrivit in terra vitam
meam, collocavit me in obscuris sicut mortuos a saeculo. 4 Et
anxiatus est in me spiritus meus, in medio mei obriguit cor meum. 5
Memor fui dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus
tuis, in factis manuum tuarum recogitabam. 6 Expandi manus meas ad
te, anima mea sicut terra sine aqua tibi. 7 Velociter exaudi me,
Domine; defecit spiritus meus. Non abscondas faciem tuam a me, ne
similis fiam descendentibus in lacum. 8 Auditam fac mihi mane
misericordiam tuam, quia in te speravi. Notam fac mihi viam, in qua
ambulem, quia ad te levavi animam meam. 9 Eripe me de inimicis
meis, Domine, ad te confugi. 10 Doce me facere voluntatem
tuam, quia Deus meus es tu. Spiritus tuus bonus deducet me in terram
rectam; 11 propter nomen tuum, Domine, vivificabis me. In iustitia
tua educes de tribulatione animam meam 12 et in misericordia tua
disperdes inimicos meos; et perdes omnes, qui tribulant animam
meam, quoniam ego servus tuus sum.
PSALMUS
144 (143) 1 David. Benedictus Dominus, adiutor
meus, qui docet manus meas ad proelium et digitos meos ad
bellum. 2 Misericordia mea et fortitudo mea, refugium meum et
liberator meus; scutum meum, et in ipso speravi, qui subdit populum
meum sub me. 3 Domine, quid est homo, quod agnoscis eum, aut filius
hominis, quod reputas eum? 4 Homo vanitati similis factus est, dies
eius sicut umbra praeteriens. 5 Domine, inclina caelos tuos et
descende; tange montes, et fumigabunt. 6 Fulgura coruscationem et
dissipa eos; emitte sagittas tuas et conturba eos. 7 Emitte manum
tuam de alto; eripe me et libera me de aquis multis, de manu
filiorum alienigenarum, 8 quorum os locutum est vanitatem, et
dextera eorum dextera mendacii. 9 Deus, canticum novum cantabo
tibi, in psalterio decachordo psallam tibi, 10 qui das salutem
regibus, qui redimis David servum tuum de gladio maligno. 11 Eripe
me et libera me de manu filiorum alienigenarum, quorum os locutum
est vanitatem, et dextera eorum dextera mendacii. 12 Filii nostri
sicut novellae crescentes in iuventute sua; filiae nostrae sicut
columnae angulares, sculptae ut structura templi. 13 Promptuaria
nostra plena, redundantia omnibus bonis; oves nostrae in
milibus innumerabiles in campis nostris, 14 boves nostrae
crassae. Non est ruina maceriae neque egressus neque clamor in
plateis nostris. 15 Beatus populus, cui haec sunt; beatus populus,
cui Dominus est Deus.
PSALMUS
145 (144) 1 Laudes. David. ALEPH. Exaltabo te,
Deus meus, rex, et benedicam nomini tuo in saeculum et in saeculum
saeculi. 2 BETH. Per singulos dies benedicam tibi et laudabo nomen
tuum in saeculum et in saeculum saeculi. 3 GHIMEL. Magnus Dominus et
laudabilis nimis, et magnitudinis eius non est investigatio. 4
DALETH. Generatio generationi laudabit opera tua, et potentiam tuam
pronuntiabunt. 5 HE. Magnificentiam gloriae maiestatis tuae
loquentur et mirabilia tua enarrabunt. 6 VAU. Et virtutem
terribilium tuorum dicent et magnitudinem tuam narrabunt. 7 ZAIN.
Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt et iustitia tua
exsultabunt. 8 HETH. Miserator et misericors Dominus, longanimis et
multae misericordiae. 9 TETH. Suavis Dominus universis, et
miserationes eius super omnia opera eius. 10 IOD. Confiteantur tibi,
Domine, omnia opera tua; et sancti tui benedicant tibi. 11 CAPH.
Gloriam regni tui dicant et potentiam tuam loquantur, 12 LAMED. ut
notas faciant filiis hominum potentias tuas et gloriam magnificentiae
regni tui. 13 MEM. Regnum tuum regnum omnium saeculorum, et
dominatio tua in omnem generationem et generationem. NUN. Fidelis
Dominus in omnibus verbis suis et sanctus in omnibus operibus
suis. 14 SAMECH. Allevat Dominus omnes, qui corruunt, et erigit
omnes depressos. 15 AIN. Oculi omnium in te sperant, et tu das illis
escam in tempore opportuno. 16 PHE. Aperis tu manum tuam et imples
omne animal in beneplacito. 17 SADE. Iustus Dominus in omnibus viis
suis et sanctus in omnibus operibus suis. 18 COPH. Prope est Dominus
omnibus invocantibus eum, omnibus invocantibus eum in veritate. 19
RES. Voluntatem timentium se faciet et deprecationem eorum exaudiet et
salvos faciet eos. 20 SIN. Custodit Dominus omnes diligentes se et
omnes peccatores disperdet. 21 TAU. Laudationem Domini loquetur os
meum, et benedicat omnis caro nomini sancto eius in saeculum et in
saeculum saeculi.
PSALMUS
146 (145) 1 ALLELUIA. Lauda, anima mea,
Dominum; 2 laudabo Dominum in vita mea, psallam Deo meo, quamdiu
fuero. 3 Nolite confidere in principibus, in filiis hominum, in
quibus non est salus. 4 Exibit spiritus eius, et revertetur in terram
suam; in illa die peribunt cogitationes eorum. 5 Beatus, cuius Deus
Iacob est adiutor, cuius spes in Domino Deo suo, 6 qui fecit caelum
et terram, mare et omnia, quae in eis sunt; qui custodit veritatem
in saeculum, 7 facit iudicium oppressis, dat escam
esurientibus. Dominus solvit compeditos, 8 Dominus illuminat
caecos, Dominus erigit depressos, Dominus diligit iustos, 9
Dominus custodit advenas, pupillum et viduam sustentat et viam
peccatorum disperdit. 10 Regnabit Dominus in saecula, Deus tuus,
Sion, in generationem et generationem.
PSALMUS
147 (146, 1-11; 147) 1 ALLELUIA. Laudate
Dominum, quoniam bonum est psallere Deo nostro, quoniam iucundum est
celebrare laudem. 2 Aedificans Ierusalem Dominus, dispersos Israelis
congregabit. 3 Qui sanat contritos corde et alligat plagas
eorum; 4 qui numerat multitudinem stellarum et omnibus eis nomina
vocat. 5 Magnus Dominus noster et magnus virtute, sapientiae eius
non est numerus. 6 Sustentat mansuetos Dominus, humilians autem
peccatores usque ad terram. 7 Praecinite Domino in
confessione, psallite Deo nostro in cithara. 8 Qui operit caelum
nubibus et parat terrae pluviam. Qui producit in montibus
fenum et herbam servituti hominum. 9 Qui dat iumentis escam
ipsorum et pullis corvorum invocantibus eum. 10 Non in fortitudine
equi delectatur, nec in tibiis viri beneplacitum est ei. 11
Beneplacitum est Domino super timentes eum et in eis, qui sperant super
misericordia eius. 12 Lauda, Ierusalem, Dominum; collauda Deum tuum,
Sion. 13 Quoniam confortavit seras portarum tuarum, benedixit filiis
tuis in te. 14 Qui ponit fines tuos pacem et adipe frumenti satiat
te. 15 Qui emittit eloquium suum terrae, velociter currit verbum
eius. 16 Qui dat nivem sicut lanam, pruinam sicut cinerem
spargit. 17 Mittit crystallum suam sicut buccellas; ante faciem
frigoris eius quis sustinebit? 18 Emittet verbum suum et liquefaciet
ea, flabit spiritus eius, et fluent aquae. 19 Qui annuntiat verbum
suum Iacob, iustitias et iudicia sua Israel. 20 Non fecit taliter
omni nationi et iudicia sua non manifestavit eis.
ALLELUIA.
PSALMUS
148 1 ALLELUIA. Laudate Dominum de
caelis, laudate eum in excelsis. 2 Laudate eum, omnes angeli
eius, laudate eum, omnes virtutes eius. 3 Laudate eum, sol et
luna, laudate eum, omnes stellae lucentes. 4 Laudate eum, caeli
caelorum et aquae omnes, quae super caelos sunt. - 5 Laudent nomen
Domini, quia ipse mandavit, et creata sunt; 6 statuit ea in aeternum
et in saeculum saeculi; praeceptum posuit, et non praeteribit. 7
Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi, 8 ignis, grando,
nix, fumus, spiritus procellarum, qui facit verbum eius, 9 montes et
omnes colles, ligna fructifera et omnes cedri, 10 bestiae et
universa pecora, serpentes et volucres pennatae. 11 Reges terrae et
omnes populi, principes et omnes iudices terrae, 12 iuvenes et
virgines, senes cum iunioribus 13 laudent nomen Domini, quia
exaltatum est nomen eius solius. Magnificentia eius super caelum et
terram, 14 et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis
eius, filiis Israel, populo, qui propinquus est ei.
ALLELUIA.
PSALMUS
149 1 ALLELUIA. Cantate Domino canticum
novum; laus eius in ecclesia sanctorum. 2 Laetetur Israel in eo, qui
fecit eum, et filii Sion exsultent in rege suo. 3 Laudent nomen eius
in choro, in tympano et cithara psallant ei, 4 quia beneplacitum est
Domino in populo suo, et honorabit mansuetos in salute. 5 Iubilent
sancti in gloria, laetentur in cubilibus suis. 6 Exaltationes Dei in
gutture eorum, et gladii ancipites in manibus eorum, 7 ad faciendam
vindictam in nationibus, castigationes in populis, 8 ad alligandos
reges eorum in compedibus et nobiles eorum in manicis ferreis, 9 ad
faciendum in eis iudicium conscriptum. Gloria haec est omnibus sanctis
eius. ALLELUIA.
PSALMUS
150 1 ALLELUIA. Laudate Dominum in sanctuario
eius, laudate eum in firmamento virtutis eius. 2 Laudate eum in
magnalibus eius, laudate eum secundum multitudinem magnitudinis
eius. 3 Laudate eum in sono tubae, laudate eum in psalterio et
cithara, 4 laudate eum in tympano et choro, laudate eum in chordis
et organo, 5 laudate eum in cymbalis benesonantibus, laudate eum in
cymbalis iubilationis: omne quod spirat, laudet Dominum.
ALLELUIA.
|